Chrysostomus super Matth..
Quoniam superius dixerat Iacob autem genuit ioseph cui desponsata maria genuit iesum, ne aliquis audientium sic aestimaret esse nativitatem quomodo praecedentium patrum, ipse ordinem narrationis suae praecidens dicit christi autem generatio sic erat, ac si dicat: generatio quidem eorum quos exposuimus patrum sic fuit quemadmodum retuli; christi autem generatio non sic, sed ita erat: cum esset desponsata mater.
Chrysostomus in Matth.. Quasi enim aliquid novum dicturus praemittit modum generationis dicere, ne audiens virum mariae aestimes natum esse lege naturae.
Remigius. Potest autem ad superiora referri hoc modo: sic erat christi generatio sicut dixi; idest: Abraham genuit Isaac. Hieronymus. Sed quare non de simplici virgine, sed de desponsata concipitur? primum, ut per generationem ioseph origo mariae monstraretur; secundo, ne lapidaretur a Iudaeis ut adultera; tertio, ut in Aegyptum fugiens haberet solatium mariti. Martyr etiam ignatius quartam addit causam: ut partus, inquiens, eius celaretur diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de uxore generatum. Chrysostomus super Matth..
Ideo autem et desponsata et domi habita: nam quemadmodum in ea quae in domo viri concipit, intelligitur conceptio naturalis, ita in ea quae extra domum concepit, est suspecta coniunctio. Hieronymus contra Helvidium.
Sciendum autem quod Helvidius, quidam homo turbulentus, accepta materia disputandi, blasphemare contra dei matrem incepit; cuius prima propositio fuit: matthaeus loquitur sic: cum esset desponsata.
Ecce, inquit, habes desponsatam, non commendatam, ut dicitis; et utique non ob aliud desponsatam nisi quoniam nupturam.
Origenes.
Desponsata fuit quidem ioseph, non tamen in concupiscentia iuncta. Mater eius, inquit, mater immaculata, mater incorrupta, mater intacta. Mater eius; cuius eius? mater est dei, unigeniti, domini, regis, omnium plasmatoris et redemptoris cunctorum. Cyrillus ad ioannem antioch..
Quid enim videbit aliquis in sancta virgine praeter alias? si dei mater non sit, sed christi vel domini, ut Nestorius dicit, nihil enim absurdum est etiam si voluerit quis matrem uniuscuiusque unctorum christi nominare genitricem. Sola vero praeter illas sancta virgo et christi genitrix intelligitur ac dicitur. Genuit enim non purum hominem, secundum vos, sed incarnatum potius, et hominem factum ex deo patre verbum. Sed forsitan illud ais: dic mihi, putasne divinitatis mater facta est virgo? et ad hoc quoque dicimus quia natum est ex ipsa dei substantia eius verbum et sine principio temporis semper coexistens genitori; in novissimis autem temporibus, quoniam caro factum est, hoc est unitum carni animam habenti rationalem, natum etiam dicitur carnaliter per mulierem. Assimilatur autem quodammodo nativitati quae est secundum nos, hoc sacramentum; matres etenim terrenorum ministrant naturae coagulatam paulatim carnem perficiendam in specie humana.
Immittit autem animali spiritum deus. Sed licet sint istae solummodo terrenorum corporum matres, attamen parientes, totum animal et non partem peperisse dicuntur. Tale autem aliquid gestum percipimus in generatione emmanuel; natum enim est ex patris substantia dei verbum; quia vero carnem assumpsit propriam eam faciens, necessarium est confiteri quia natus est secundum carnem per mulierem. Quia igitur et deus vere est, quomodo dubitabit quispiam sanctam virginem dei dicere genitricem? leo Papa in sermone de nativ.. Non autem te dei conceptus turbet, partus te non confundat auditus, quando virginitas quicquid est humani pudoris excusat. Aut quae hic verecundiae laesio, ubi iniit deitas cum amica sibi semper integritate consortium, ubi est interpres Angelus, fides pronuba, dispensatio castitas, donatio virtus, iudex conscientia, causa deus, conceptio integritas, virginitas partus, virgo mater? Cyrillus ad ioannem antioch.. Sed si de caelo et non ex ipsa sanctum corpus christi factum esse diceremus, ut valentinus, quomodo intelligeretur dei genitrix maria? nomen autem matris ostendit cum subdit maria. Beda super Lucam.
Interpretatur autem maria stella maris Hebraice, domina syriace, quia et lucem salutis et dominum mundo edidit.
Cui autem desponsata fuerit ostendit subdens ioseph. Chrysostomus super Matth.. Ideoque fabro lignario maria desponsata erat, quoniam christus ecclesiae sponsus omnium salutem hominum operaturus erat per lignum crucis.
Chrysostomus in Matth..
Quod autem sequitur antequam convenirent, non dicitur: antequam duceretur in domum sponsi; etenim iam intus erat.
Consuetudo enim multoties veteribus erat in domo desponsatas habere, quod et nunc quoque fieri videtur, et generi Lot intus cum ipso erant. Glossa. Sed dicitur antequam convenirent ad carnis commixtionem. Chrysostomus super Matth..
Ut non ex compassione carnis et sanguinis nasceretur, qui ideo natus est ut carnis et sanguinis solveret passionem. Augustinus de nupt. Et concup.. Nuptialis etiam concubitus ibi non fuit quia in carne peccati fieri non poterat sine ulla carnis concupiscentia quae accidit ex peccato, sine qua concipi voluit qui futurus erat sine peccato, ut hinc etiam doceret omnem quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati; quandoquidem sola, quae non inde nata est, non fuit caro peccati.
Augustinus in sermone 6 de nativ..
Nascitur etiam ab intacta femina christus quia fas non erat ut virtus per voluptatem, castitas per luxuriam, per corruptionem incorruptio nasceretur. Nec poterat nisi novo ordine adventare de caelo qui vetustum mortis destruere veniebat imperium. Regnum igitur tenuit virginitatis quae regem genuit castitatis. Ideo etiam dominus noster virgineum sibi requisivit hospitium habitandi, ut nobis ostenderet deum in casto corpore portari debere. Ergo qui scripsit lapideas tabulas sine stylo ferreo, ipse gravidavit mariam spiritu sancto; unde dicitur inventa est in utero habens de spiritu sancto. Hieronymus. Non ab alio inventa est nisi a ioseph, qui pene licentia maritali omnia noverat. Chrysostomus super Matth.. Nam, sicut historia non incredibilis docet, quando gesta sunt quae refert Lucas, ioseph absens erat; nec enim conveniens est putare praesente ioseph introisse Angelum ad mariam et dixisse quae dixit, et mariam respondisse quaecumque respondit. Et si credamus Angelum potuisse intrare ad eam et loqui, plane tamen mariam abiisse in montana et mansisse cum elisabeth mensibus tribus possibile non fuit praesente ioseph, quia necesse erat ut absentationis eius et mansionis diutinae requireret causas. Postquam autem rediit peregre post tot menses, invenit eam gravidam manifeste. Chrysostomus in Matth.. Proprie autem dicit inventa est, quod de non excogitatis dici consuetum est. Ne autem molestes evangelistam interrogando qualiter sit natus ex virgine, breviter expedivit se dicens de spiritu sancto; quasi dicat: spiritus sanctus est qui est hoc miraculum operatus. Neque enim gabriel neque matthaeus amplius dicere potuerunt. Glossa.
Hoc ergo quod dicitur est ex spiritu sancto, evangelista ex parte sua adduxit, ut cum diceretur habere in utero, omnis mala removeretur suspicio a mentibus audientium. Augustinus in sermone de Trin.. Non autem, sicut quidam sceleratissime opinantur, spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia ac virtute creatoris dicimus operatum.
Ambrosius de spiritu sancto.
Quod enim ex aliquo est, aut ex substantia est aut ex potestate eius est: ex substantia, sicut filius qui a patre; ex potestate, sicut ex deo omnia, quomodo et in utero habuit maria ex spiritu sancto. Augustinus ench.
Ad Laurentium. Profecto autem iste modus quo natus est christus de spiritu sancto insinuat nobis gratiam dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo esse coepit, verbo dei copularetur in tantam personae unitatem ut idem ipse esset filius dei.
Sed cum illam creaturam quam virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam filii pertinentem tota trinitas fecerit (neque enim separabilia sunt opera trinitatis), cur in ea facienda solus spiritus sanctus nominatus est? an et quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari trinitas intelligitur? Hieronymus contra Helvidium. Sed inquit Helvidius: neque de non conventuris evangelista dixisset priusquam convenirent, quia nemo de non pransuro dicit: antequam pranderet; quasi si quis diceret: antequam in portu pranderem ad Africam navigavi, non posset stare sententia nisi ei in portu prandendum sit quandoque; aut non potius sit intelligendum sic quod ante, licet saepe et sequentia indicet, tamen nonnumquam ea tantum quae prius cogitabantur ostendit; nec necesse sit ut cogitata fiant cum ideo aliud intervenerit ne ea quae cogitata sunt fierent. Hieronymus.
Non ergo sequitur ut postea convenerint, sed Scriptura quod factum non sit ostendit.
Remigius. Vel hoc verbum conveniendi, non ipsum concubitum, sed tempus significat nuptiarum, idest quando ea quae fuerat sponsa incipit esse uxor. Est enim sensus antequam convenirent, idest antequam rite solemnia nuptiarum celebrarent.
Augustinus de cons. Evang..
Hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exponit post commemoratum conceptum ioannis ita enarrans: in mense autem sexto missus est Angelus; et infra: spiritus sanctus superveniet in te. Hoc ergo est quod matthaeus commemoravit dicens inventa est in utero habens de spiritu sancto. Nec contrarium est, quia Lucas exposuit quod matthaeus praetermisit; sicut non est contrarium, quia matthaeus deinceps continet quod Lucas praetermisit. Sequitur enim ioseph autem vir eius cum esset iustus, usque ad eum locum ubi scriptum est de magis quod per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Si quis autem velit unam narrationem ex omnibus quae de christi nativitate dicuntur ab alterutro, si haec praetermittuntur, ordinare sic potest: christi generatio sic erat: fuit in diebus Herodis usque ibi: mansit autem maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam.
Et tunc addendum est quod hic dicitur: et inventa est in utero habens de spiritu sancto.