Autem # etsi rem unam significent non tamen # in # et ex hoc deum utcumque cognoscimus # ipsum # nam diversa de deo concipit quae ad rem eandem, quae deus est, refert, non falso neque inane, et ita compositionem de deo format non quasi intelligens deum esse compositum, sed deum simplicem / modo / composite intelligens.
Hoc enim ad veritatem intellectus exigitur quod rei intellectae non alium modum attribuat quam habet in sua natura, non autem requiritur ut idem sit modus intelligentis qui est modus rei intellectae: modus / enim intelligendi intellectus / enim intellectus / in intelligendo res materiales est immaterialis, non tamen immaterialem modum rebus attribuit, ut scilicet iudicet eas esse immateriales, sic enim esset falsus vel vanus.
Et similiter modus intellectus in intelligendo divinam simplicitatem est compositus,/ quamvis / nec tamen illam compositionem deo attribuit, ut / intellect- / iudicet deum esse compositum.
De rei intellectae unitate iudicium # simplicitatem # b # divinae autem / cons- / perfectionis consideratio in bonitatis ipsius cognitionem adducit. Unumquodque enim secundum hoc bonum esse dicitur quod perfectum est. Unde et per suam virtutem, quae est rei perfectio, res quaelibet bona esse censetur. Deus autem est ens perfectum.
Igitur ei bonitas attribuenda est. Adhuc. Unumquodque secundum quod actu est, bonum esse dicitur; secundum / q- / vero quod ab actu per privationem deficit, in malitiam cadit; secundum vero quod in potentia consideratur, ad utrumque se habet. Unde omnia esse actu appetunt, privationem vero refugiunt maxime. Deus autem est actus absque potentia, et per consequens absque omni privatione. Est igitur bonus, omni carens malitiae permixtione. Amplius. Bonum definitur quod omnia appetunt. Appetibile autem movet appetentem. Primum igitur movens / immotum / immobile, quod deus est, ut supra ostensum est, oportet bonum esse. Item. Res corporales per hoc bonae sunt quod formam aliquam habent, tantoque meliores quanto forma earum est immaterialior, vel earum virtus quaecumque minus a materialibus elementis dependens. Deo igitur, qui est forma immaterialis et incorporea, bonitas deesse non potest. Amplius. Omnia divisionem refugiunt, unitatem vero appetunt, quasi per unitatem esse habeant: ex quo datur intelligi quod unumquodque, quanto est simplicius / ceteris /, tanto in bonitate excellentius, dummodo perfectio adsit; propter quod ignem aeri praeponimus, aerem vero aquae. Deus autem est in fine simplicitatis, ut supra ostensum est. Est igitur et in fine bonitatis. Dei etiam bonitatem omnes Scripturae sacrae commendant. Ps- / unde in Ps., quam bonus Israel deus; et apostolus ro. II, an divitias bonitatis eius