AUTOGRAPHI DELETA

 3S

 PG205

 PG206

 PG208

 PG209

 PG210

 PG211

 PG212

 PG214

 PG215

 PG216

 PG218

 PG219

 PG221

 PG222

 PG224

 PG225

 PG226

 PG227

 PG446

 PG447

 PG448

 PG450

 PG451

 PG453

 PG456

 PG457

 PG458

 PG459

 PG460

 PG461

 PG462

 PG609

 PG610

 PG611

 PG612

 PG613

 PG614

 PG615

 PG616

 PG617

 PG621

 PG622

 PG623

PG219

L.12

Responsio. Dicendum quod ad huius evidentiam oportet tria scire: scilicet quorum sit proprie pati, qualiter in aliqua anima possit esse passio, et qualiter anima christi est passibilis.

Cum autem dicat Damascenus quod passio est motus ex alio in aliud, non quilibet motus est passio sed solum alteratio proprie loquendo, ut dicit philosophus in primo de generatione; quia in hoc solo motu aliquid a re abicitur et aliquid imprimitur, quod est de ratione passionis. Motus enim localis est secundum id quod est extra rem scilicet locus; motus vero augmenti secundum hoc quod / ex e- / id quod iam inest, scilicet nutrimentum, producitur in maiorem quantitatem augmentatum.

Ad hoc autem quod aliquid alteretur / tria / quatuor / quinque / requiruntur. Scilicet ut alterabile sit / res subsistens, quia quod non subsistit non movetur. Item quod sit / corpus, quia alias alterans non posset sibi advenire in maiori propinquitate nunc quam prius; secundum quem modum motus localis est causa alterationis quia res incorporea non habet situm determinatum. Item quod / habeat contrarietatem / una qualitas expellatur et alia introducatur, quod est quia est motus in qualitate.

Et ex hoc sequitur quartum, scilicet quod alterabili sit aliquid contrarium quod agat ad remotionem alicuius qualitatis in ipso.

Et haec / quatuor / quinque / requiruntur ad hoc quod aliquid proprie patiatur et per se. Et adhuc / quintum / sextum / secundum quod passio propriissime accipitur, ut scilicet qualitas abiecta sit / conveniens / de perfectione patientis, qualitas autem adveniens sit extranea.

Quod quidem magis requiritur in passione quam in alteratione quia alteratio cum sit species motus respicit tantum duos terminos indifferenter, passio autem cum / concernat respectum / determinet / motum in patiente per respectum ad agentem, concernit quid conveniat patienti et quid non.

Et propter hoc infirmationes dicuntur passiones, non autem sanationes proprie loquendo. Et similiter proprie passio dicitur ubi res alterata trahitur extra modum sibi naturalem.

Ex hoc ergo de facili potest patere...#