Supra positum est privilegium aeternae generationis, ex quo christo competit dominium gentium jure hereditario; hic ostendit, quomodo acquisivit per suum meritum. Ubi considerandum est: quod sicut in naturalibus formae infunduntur secundum dispositionem materiae; ita deus gratuita dona largitur: Philip. 2: deus est qui operatur in nobis velle et perficere etc.; et ideo vult ut recipiamus dona petendo et orando: hoc exemplum voluit ostendere per christum, quia voluit quod peteret, quod sibi jure hereditario competebat.
Haec autem postulatio pro gentibus vocandis potest intelligi dupliciter. Primo per orationem, quia pro eis oravit: joan. 17: non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Item per passionem: Hebr. 9: ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priori testamento, repromissionem recipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis: quae quidem postulatio non fuit vacua, quia in omnibus exauditus est pro sua reverentia Heb. 6. Unde subditur concessio, cum subditur, et dabo tibi gentes. Ubi notandum est, quod ad christum nullus venit nisi dono patris: joan. 6: nemo potest venire ad me nisi pater qui misit me traxerit eum. Datio autem gentilium est pure donum: nam Judaei quasi redditi sunt, quia ante dati erant: Rom. 15: dico jesum christum ministrum fuisse circumcisionis etc.: et ideo dicit: dabo tibi gentes, ut scilicet subjiciantur tibi, et sint tua hereditas: Phil. 2: ut in nomine jesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium et infernorum: Ps. 115: hereditas mea praeclara est mihi. Item non habet eas sicut ministri habent, ut Petrus vel Paulus, sed sicut dominus: Heb. 5: et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant: christus vero tamquam filius in domo sua, quae domus sumus nos. Et ideo dicit, possessionem tuam: isa. 49: ut possideres haereditates dissipatas, ut diceres his qui vincti sunt, exite, et his qui sunt in tenebris, revelamini: terminos terrae: quia per totum mundum aedificata est ecclesia. Sed postmodum per Nicolaum haereticum, et mahumetum ad infidelitatem redierunt. Vel expectatur fundanda: isa. 49: parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas.
Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae: Heb. 1: quem constituit heredem universorum etc..