Quod autem tertio decimo ponitur, generare non est actus naturae ut communis est, sed ut coniuncta cum proprietate suppositi generantis, quantum ad id quod obiiciens tangit, non multum videtur calumniabile, quia coniunctio potest referri ad intellectum vel locutionem nostram, ut puta cum dicimus, essentia et paternitas sunt in patre; non autem ad compositionem rei.
Sed magis posset calumniari ex hoc quod dicitur, generatio est actus naturae in patre, si intelligeretur esse actus naturae, ut generantis; debet enim intelligi esse actus naturae ut quo generans generat: natura enim non generat, sed pater naturaliter generat filium.