Quoniam autem tres partes etc..
Postquam philosophus determinavit de coniugatione domini et servi, addito etiam universali tractatu de possessione, hic determinat de aliis duabus coniugationibus domesticis, quas supra posuerat; scilicet viri ad uxorem et patris ad filium; et dividitur in partes duas.
In prima determinat quaedam de huiusmodi coniugationibus. In secunda excusat se a diligentiori horum consideratione, ibi, de mulieris autem et viri etc..
Circa primum duo facit. Primo determinat de praedictis coniugationibus, comparans eas aliis principatibus. Secundo movet quamdam quaestionem communem de omnibus, ibi, primo igitur quidem de servis etc..
Circa primum tria facit. Primo ponit comparationem praedictarum coniugationum ad alios principatus. Secundo comparationem praedictam manifestat, ibi, in politicis quidem etc.. Tertio ostendit quod solicitudo oeconomiae maxime circa huiusmodi coniugationes versatur, ibi, manifestum igitur etc..
Dicit ergo primo, quod cum prius dictum sit quod tres sint partes oeconomicae, idest gubernativae domus, secundum tres coniugationes praedictas: de una earum iam dictum est, scilicet de despotica, quae pertinet ad dominum et servum: unde restat dicere de secunda, quae est paterna, pertinens ad patrem et filium; et de tertia quae est nuptialis, pertinens ad virum et uxorem. De quibus tria dicit.
Primo quidem, quod in utraque harum coniugationum est quaedam praelatio, sive quidam principatus. Vir enim principatur mulieri, et pater filiis, non quidem sicut servis, sed sicut liberis: in quo differunt hi duo principatus a principatu despotico.
Secundum est, quod hi duo principatus non sunt uniusmodi; sed vir principatur mulieri politico principatu, idest sicut aliquis qui eligitur in rectorem civitati praeest: sed pater praeest filiis regali principatu; et hoc ideo, quia pater habet plenariam potestatem super filios, sicut et rex in regno: sed vir non habet plenariam potestatem super uxorem quantum ad omnia, sed secundum quod exigit lex matrimonii; sicut et rector civitatis habet potestatem super cives secundum statuta.
Tertio autem manifestat hos duos principatus esse secundum naturam; quia semper quod est principalius in natura, principatur, ut supra habitum est. Sed masculus est naturaliter principalior femina, nisi aliquid accidat praeter naturam, sicut in hominibus effeminatis: et similiter pater est naturaliter principalior filio, sicut antiquius iuniore et sicut perfectum imperfecto; ergo naturaliter masculus principatur feminae et pater filiis.
Deinde cum dicit in politicis quidem igitur etc., manifestat comparationes praedictas.
Et primo nuptialis principatus ad politicum.
Secundo paterni ad regalem, ibi, puerorum autem principatus etc..
Ostendit ergo primo comparationem quantum ad differentiam: quia in politicis principatibus transmutantur personae principantis et subiectae: qui enim sunt in officio principatus uno anno, subditi sunt alio; et hoc ideo quia talem principatum competit esse inter eos qui sunt aequales secundum naturam et in nullo differunt naturaliter, sed tamen tempore, quo unus principatur et alii subiiciuntur.
Industria humana adinvenit quamdam differentiam et quantum ad figuram quae consistit in exterioribus insigniis, et quantum ad sermones, quia aliter nominantur quam prius, et aliter eos homines alloquuntur; et similiter quantum ad honores, quia scilicet cives quasdam reverentias exhibent ei qui est in principatu, quas ante non exhibebant; sicut Amasis poeta dixit de lotore pedum: ille enim qui est lotor pedum, si circumponerentur sibi huiusmodi insignia et alia duo dona exhiberentur, non videretur a principe civitatis differre.
Sic ergo patet quod politicus principatus permutatur de persona in personam: sed hoc non contingit in principatu maris ad feminam: non enim qui est mas postea fit femina, aut e converso; sed semper manet eodem modo.
Deinde cum dicit puerorum autem principatus etc., comparat principatum paternum ad regalem secundum similitudinem; et dicit quod principatus patris respectu puerorum, id est filiorum est regalis. In hoc enim principatu duo attenduntur: scilicet quod pater qui generat principatur secundum amorem, naturaliter enim amat filios; et iterum principatur secundum senectutem, quasi habens quamdam naturalem praerogativam aetatis supra filios: et quantum ad hoc est species, idest similitudo principatus regalis.
Et inde est quod Homerus appellavit iovem, idest summum deum, patrem virorum et deorum, idest regem omnium, et hominum, et superiorum substantiarum quas deos vocabant.
Oportet enim quod rex qui perpetuo principatur et plenariam habet in omnibus potestatem, differat a subditis secundum naturam in quadam magnitudine bonitatis; et quod tamen sit genere idem eis, ad minus secundum speciem humanam; melius autem erit et si etiam unitate gentis.
Et haec etiam est comparatio senioris ad iuniorem et generantis ad genitum, quod scilicet habet naturalem praerogativam perfectionis.
Ideo autem oportet regem naturaliter differre ab aliis: nisi enim esset naturali quadam bonitate melior, non esset iustum quod semper dominaretur plenaria potestate sibi aequalibus, ut infra in tertio dicetur.
Sic igitur naturalis differentia separat principatum regalem a politico, qui est ad aequale secundum naturam: amor autem separat principatum regalem a tyrannico, qui non principatur propter amorem, quem habet ad subditos, sed propter commodum proprium.
Deinde cum dicit manifestum igitur etc., concludit quod principalis intentio oeconomici est circa istas duas coniugationes principalior, quam circa alia. Magis enim intendit circa homines quam circa possessionem inanimatorum, sicut tritici, et vini et aliorum huiusmodi: et magis debet intendere ad virtutem per quam homines bene vivunt, quam ad virtutem possessionis per quam possessio bene procuratur et multiplicatur, quod signatur nomine divitiarum: et similiter etiam magis studet ad virtutem liberorum quam servorum. Et huius ratio potest assignari, quia principalis intentio cuiuslibet est de fine. Res autem inanimatae quaeruntur propter homines, sicut propter finem, et servi propter liberos ut eis ministrent.
Deinde cum dicit primo quidem igitur etc., quia fecerat mentionem de virtute liberorum et servorum, movet de hoc quaestionem; et circa hoc tria facit.
Primo movet. Secundo solvit eam, ibi, manifestum quia necesse etc..
Tertio ex solutione movet iterum aliam quaestionem, ibi dubitabit autem utique aliquis etc..
Circa primum duo facit.
Primo movet quaestionem circa dominum et servum. Secundo circa alios principatus, ibi, fere autem idem est quod quaeritur etc..
Dicit ergo primo, quod de servis potest esse quaedam dubitatio. Manifestum est enim quod servus debet habere quamdam virtutem organicam et ministrativam, per quam scilicet sciat et possit exequi mandatum domini et ei servire, sicut supra dictum est, quod sunt quaedam serviles scientiae.
Sed dubitatio est utrum praeter huiusmodi virtutes sit aliqua alia dignior virtus conveniens servo, sicut sunt virtutes morales, ut temperantia, fortitudo, iustitia et alia huiusmodi; vel nulla virtus competat servo, nisi quae pertinet ad corporalia servitia.
Et dicit quod ex utraque parte videtur esse dubitatio: quia si competit servis habere huiusmodi virtutes, sicut et liberis, in nullo videbuntur differre a liberis; ex alia parte inconveniens videtur, si, cum sint homines ratione communicantes, non habeant virtutes quibus homines vivunt secundum rationem.
Deinde cum dicit fere autem idem etc., movet eamdem quaestionem in aliis principatibus; et dicit quod idem quod quaeritur de servo, potest etiam quaeri de muliere et puero, utrum scilicet oportet esse mulierem temperatam, et fortem et iustam, et similiter puerum, vel non. Et haec etiam quaestio potest moveri universaliter in omni principatu: utrum scilicet sit eadem virtus principantis et subiecti, vel non. Et obiicit ad utramque partem.
Quia si oportet et principantem et subiectum participare calocagatia, id est bonitate virtutis, nam calos dicitur bonum et similiter cagaton, nulla ratio erit quod unus debeat subiici, et alius principari secundum semel, idest per totam vitam suam: secus autem esset si successive subiicerentur et principarentur, sicut accidit in politico principatu.
Nec potest dici quod virtus principantis et subiecti differant secundum magis et minus: magis enim et minus non variant speciem: sed principari et subiici differunt specie. Unde non videtur sufficere ad differentiam principantis et subiecti, quod unus habeat plus de virtute quam alius.
Ex alia parte si dicatur quod oportet unum habere virtutem, non autem alium, sequitur etiam inconveniens. Quia si ille qui principatur, non erit sobrius et iustus, non poterit bene principari. Si vero subiectus non habeat has virtutes, non poterit bene subiici; quia propter intemperantiam vel timorem frequenter omittet facere ea quae oportet, et sic non bene subicietur.
Deinde cum dicit manifestum igitur quia necesse etc., solvit propositam dubitationem. Et primo proponit solutionem in generali. Secundo in speciali, ibi, palam autem hoc etc..
Concludit ergo primo ex rationibus inductis ad unam partem, quod necesse est quod tam principans quam subiectus participent virtute; aliter enim neque unus bene principaretur, neque alius bene subiiceretur: sed est quaedam differentia virtutis utriusque.
Et hoc manifestat per ea quae subiiciuntur aliis naturaliter: et ponit exemplum in partibus animae, cuius una pars naturaliter subiicitur, scilicet pars irrationalis, ut irascibilis et concupiscibilis. Ponimus autem utriusque partis esse aliquam virtutem, sed differentem: nam virtus rationalis partis est prudentia, sed virtus irrationalis partis est temperantia et fortitudo et aliae huiusmodi virtutes.
Unde manifestum est quod eodem modo se habet et in aliis quae principantur et subiiciuntur secundum naturam. Et quia natura diversificatur in diversis; ideo secundum naturam sunt diversa quae principantur et subiiciuntur. Alio enim modo homo liber principatur suo servo, et masculus feminae et vir puero, ut etiam supra habitum est. Omnibus autem his insunt partes animae quae dicta sunt. Unde et virtutes earum omnibus praemissis insunt, sed differenter.
Et hoc primo manifestat quantum ad partem rationalem, ad quam pertinet consiliari.
Servus enim inquantum est servus, non habet consilium de suis actibus. Cuius ratio est, quia consiliamur de his quae sunt in potestate nostra; servus autem non habet actus suos in potestate sua, sed sunt actus eius in potestate domini. Unde servus non habet liberam potestatem consiliandi.
Sed femina cum sit libera, habet potestatem consiliandi, sed consilium eius est invalidum.
Cuius ratio est, quia propter mollitiem naturae ratio eius non firmiter inhaeret consiliatis, sed cito ab eis removetur propter passiones aliquas, puta concupiscentiae, vel irae, vel timoris vel alicuius huiusmodi.
Pueri autem habent consilium, sed imperfectum: cuius ratio est, quia non habent perfectum usum rationis, ut possit singula discutere quae sunt in consiliis attendenda: et sic diversimode se habet ad id quod est rationis.
Similiter etiam considerandum est et circa morales virtutes: omnes enim participant ipsas, sed non eodem modo; sed unusquisque tantum eas participat quantum est necessarium ad proprium opus. Unde ille qui principatur sive civitati, sive servis, sive mulieri, sive filiis, oportet quod habeat perfectam virtutem moralem, quia opus eius est simpliciter opus architectoris, idest principalis artificis.
Sicut enim principalis artifex dirigit et imperat ministris artis qui manu operantur, ita princeps dirigit suos subiectos; et ideo habet officium rationis, quae se habet similiter ut principalis artifex ad inferiores partes animae.
Et ita oportet quod ille qui principatur habeat rationem perfectam: sed unusquisque aliorum qui subiiciuntur, tantum habet de ratione et de virtute quantum ille qui principatur immittit ipsis, idest tantum oportet quod habeant, quod sufficiant sequi directionem principantis implendo mandata ipsius.
Et sic patet quod omnium praedictorum est aliqua moralis virtus, scilicet temperantia, fortitudo, et iustitia; non tamen eadem est viri et mulieris et aliorum subiectorum, sicut putavit socrates: sed fortitudo viri est ad principandum, ut scilicet propter nullum timorem praetermittat ordinare quid faciendum sit: sed in muliere et in quolibet subdito oportet quod sit fortitudo ministrativa, ut scilicet propter timorem non praetermittat facere proprium ministerium. Sic etiam differt fortitudo in duce exercitus et in milite. Et sicut dictum est de fortitudine, ita dicendum est de omnibus aliis virtutibus; quae in principante quidem sunt principativae, in subditis autem ministrativae: et per hoc patet quod non differunt solum secundum magis et minus horum virtutes, sed aliqualiter secundum rationem.
Deinde cum dicit palam autem hoc etc., manifestat quod dixerat magis in particulari: et dicit quod hoc quod dictum est, magis erit manifestum his qui volunt considerare magis in particulari: quia illi qui de actibus humanis volunt dicere in universali tantum, decipiunt seipsos, quia non possunt plene pervenire ad veritatem: sicut si aliquis esset contentus ut sciret quod virtus est per quam anima bene se habet, aut per quam homo iuste operatur, aut aliquid aliud talium, et nihil plus vellet scire de virtute, deciperet seipsum, imperfectam et inutilem habens scientiam de virtute. Multo enim melius dicunt illi qui enumerant virtutes in speciali, sicut Gorgias fecit, quam illi qui dicunt solum in generali cuius ratio est: quia actus sunt circa singularia: unde ea quae ad actus pertinent, in particulari sunt consideranda.
Et ideo sicut quidam poeta dixit de muliere quiddam particulariter ad eius virtutem pertinens, ita etiam est aestimandum in omnibus.
Ad mulieris enim ornatum vel honestatem pertinet quod sit taciturna, hoc enim ex verecundia provenit quae mulieribus debetur: sed hoc ad ornatum viri non pertinet, sed magis quod sicut decet loquatur. Unde et apostolus monet quod mulieres in ecclesiis taceant, et si quid dicere volunt, domi viros suos interrogent. Sed quia puer est imperfectus, virtus eius non est ad seipsum, idest ut secundum suum sensum regatur, sed ut disponatur secundum quod est conveniens ad finem debitum, et ad obediendum ductori, scilicet paedagogo. Unde in ecclesiastico sapiens dicit: non des (filio tuo) potestatem in iuventute, et ne despicias cogitatus illius. Similiter etiam virtus servi est in ordine ad dominum. Dictum est enim supra, quod servus est utilis ad necessaria vitae: unde indiget quidem virtute, sed parva; et tanta, ut non deficiat ab his, quae debet operari, propter intemperantiam concupiscentiae, vel propter timiditatem.