Supra evangelista posuit unum motivum magorum, scilicet persuasionem Herodis, hic ponit aliud motivum magorum ad inquirendum christum, scilicet ducatum stellae; et circa hoc duo facit: primo enim ponit ducatum stellae; secundo effectum laetitiae huius ducatus, ibi videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde.
Et nota, quod stella primum exequitur suo motu, quia directe ducebat magos ad christum; item manifestat suo statu pueri locum, ibi usque dum veniens staret supra ubi erat puer.
Unde quantum ad primum dixit antecedebat eos.
Ex hoc autem quod dicit ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, datur intelligi quod quando magi declinaverunt in ierusalem, stella disparuit; recedentibus autem ab Herode, apparuit.
Disparuit autem propter tria. Primo propter confusionem Iudaeorum, qui cum instructi essent in lege, ut christum quaererent, et gentes non essent instructae, tamen gentes quaerunt, et Iudaei contemnunt. Unde impletur illud Is. LV, 5: gentes quae te non cognoverunt, ad te current.
Secundo propter magorum instructionem: non enim solum per stellam dominus voluit se eis manifestare, sed etiam per legem, ut sic adiungeretur cognitioni creaturarum cognitio legis. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum, Deut. XIX, 15. Is. VIII, 20: ad legem magis et ad testimonium.
Tertio propter instructionem nostram. Et instruimur de duobus, secundum Glossam. Primo quod qui humanum auxilium quaerunt, deseruntur a divino. Illicitum est enim humanum auxilium quaerere, non quaerendo divinum; Is. XXXI, 1: vae qui descenditis in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non sunt confisi super sanctum Israel et dominum non requisierunt. Secundo instruimur quantum ad hoc, quod nos, qui fideles sumus, non debemus quaerere signa, sicut isti, qui videntes stellam gavisi sunt etc.; sed debemus esse contenti doctrinis prophetarum, quia signa data sunt infidelibus.
In hoc etiam est duplex mysterium.
Stella enim significat christum; Apoc. Ult., 16: ego sum radix David, stella splendida et matutina. Unde per istam stellam intelligere possumus gratiam dei, quam amittimus, cum ad Herodem, idest diabolum, accedimus; eph.
V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.
Item, cum ab Herode, idest diabolo, recedimus, stellam, idest christi gratiam, invenimus: simile Ex. XIII, 21, ubi dicitur, quod dominus praecedebat Israel, quando exivit de Aegypto, in specie ignis etc.. Hic autem praecedebat in specie stellae.
Usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Duo intelligimus hic. Unum quod ista stella non erat multum alta, quia aliter non discrevissent domum pueri. Aliud quod stella completo officio suo redacta est in suam materiam.
Ubi erat puer. Frequenter puerum vocat, ut scias illum esse de quo dicitur Is. IX, 6: puer natus est nobis.
Consequenter ponitur effectus ducatus huius quantum ad magos. Unde videntes autem stellam gavisi sunt etc.. Gavisi sunt propter spem, quam recuperaverunt. Timebant enim, quia de longinquis partibus venerunt, amittere quod sperabant; Rom. XII, V. 12: spe gaudentes. Item addit gaudio; aliqui enim gaudent, et non gaudent, quia laetitia humana non est perfectum gaudium; Prov. XIV, 13: extrema gaudii luctus occupat.
Verum autem et perfectum gaudium de deo est; Is. Lxi, 10: gaudens gaudebo in domino, et exultabit anima mea in deo meo. Tertio addit magno, quia isti magna iam cognoscebant de deo, quia deum incarnatum, et multum misericordem; Is. XII, 6: exulta et lauda, habitatio sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel. Quarto addit valde, quia intense gaudebant; recuperaverant enim quod amiserant; Luc. XV, 10: gaudium erit Angelis dei etc..
Consequenter agitur de inventione pueri. Unde et intrantes domum, invenerunt puerum. Et tangit tria: domum, quae, si quaeratur qualis erat, ostenditur Luc. II, 7.
Item si quaeratur qualis puer, in nullo ab aliis differebat, sicut dicunt sancti. Quantum ad apparentiam, non loquebatur, infirmus videbatur, et huiusmodi. Item si quaeratur qualis mater, respondetur, qualis est uxor carpentarii.
Et hoc ideo dico, quia si isti quaesivissent regem terrenum, videndo ista scandalizati fuissent; sed videntes vilia, et considerantes altissima, moti sunt ad admirationem, et adoraverunt eum. Et hoc est et procidentes adoraverunt eum.
Sed quare non fit mentio de ioseph? dicendum quod divina dispensatione factum est quod non adesset, ne istis qui primitiae gentium erant, daretur suspicio pravae opinionis.
Consequenter tangitur reverentia quam exhibuerunt ad puerum, ibi et procidentes.
Et fuit triplex: in adorando, offerendo et obediendo.
Dicit ergo et procidentes adoraverunt eum, tamquam deum in homine latentem; Ps. Lxxi, 9: coram illo procident Aethiopes.
Item offerendo, reverentiam exhibuerunt; unde et apertis thesauris suis. Consuetudo enim erat apud Persas, quod semper cum munere adorabant; et hoc est et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Ps. Lxxi, 10: reges tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. Is. LX, 6: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem domino annuntiantes.
Mystice considerandum est quod isti non in via, sed tunc primo aperuerunt thesaurum, quando venerunt ad christum: similiter nos bona nostra in via non debemus manifestare. Unde reprehenditur hoc inf. XXV de virginibus, et XIII, 44 dicitur: simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet et emit agrum illum.
Obtulerunt ei munera etc.. Aliqui assignant rationem istorum munerum litteralem et dicunt isti, quod tria invenerunt: domum sordidam, puerum infirmum, et matrem pauperem. Et ideo obtulerunt aurum ad sustentationem matris, myrrham ad sustentationem membrorum pueri, thus ad tollendum foetorem.
Sed dicendum, quod aliquid mystice hic praetenditur, et potius ista tria ad tria referuntur, quae offerre debemus, sc. Fidem, actionem et contemplationem.
Quantum ad fidem dupliciter: primo quantum ad ea, quae in christo concurrunt. Scilicet regia dignitas; Ier. XXIII, 5: regnabit rex, et sapiens erit etc.; et ideo in tributum obtulerunt aurum. Sacerdotii magnitudo; et ideo thus in sacrificium. Hominis mortalitas; et ideo myrrham. Item quantum ad fidem trinitatis, quia designantur in nobis personae trinitatis.
Secundo possunt referri ad actionem nostram.
Per aurum enim potest signari sapientia; Prov. II, 4: si quasi thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem domini. Per thus oratio devota; Ps. Cxl, 2: dirigatur, domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo etc.. Per myrrham mortificatio carnis: Col. III, 5: mortificate membra, quae sunt super terram; Cant. V, 5: manus meae distillaverunt myrrham.
Quantum autem ad contemplationem, per ista tria possunt significari vel tres sensus sacrae Scripturae, scilicet litteralis, sub quo comprehenditur allegoricus, anagogicus et moralis; vel tres partes philosophiae, scilicet moralis, logica et naturalis: omnibus enim his debemus uti ad servitium dei.
Consequenter ponitur quomodo reverentiam exhibuerunt in obediendo. Unde et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Sed quomodo responsum acceperunt qui non interrogaverunt? sed dicendum quod dominus respondet aliquando interrogationi mentali, et isti intus quaerebant quid placeret deo de reversione; Ex. XIV, 15: quid clamas ad me? sed numquid sunt revelationes immediate a deo? dionysius probat quod non, nisi mediantibus Angelis. Quare ergo non nominat Angelum? sed dicendum, quod quandoque Scriptura facit mentionem de deo, et non de Angelo, hoc fit per quamdam excellentiam illius manifestationis; Gal. III, 19: lex ordinata per Angelum in manu mediatoris; Act. VII, 37: hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: prophetam suscitabit vobis deus de fratribus vestris, tamquam me ipsum audietis etc.. Unde quod dicit Glossa, quod hoc fuit immediate per deum, refertur ad modum loquendi Scripturae.
Per aliam viam reversi sunt in regionem suam. In hoc ostenditur quod ad regionem nostram Paradisum, a qua per peccatum expulsi sumus, per obedientiam pervenimus.
Prov. IV, 27: vias quae a dextris sunt novit dominus; perversae vero sunt quae sunt a sinistris.
Chrysostomus hic dicit, quod isti reversi egerunt sanctam vitam, et postea facti sunt coadiutores s. Thomae apostoli; tamen nihil de eis invenitur scriptum in sacra Scriptura post recessum eorum.