LIBER DE ORATIONE DOMINICA.

 ARGUMENTUM.

 I. EVANGELICA praecepta, fratres dilectissimi, nihil 0520B aliud sunt quam magisteria divina, fundamenta aedificandae spei , firmamenta corroborandae

 II. Qui inter caetera salutaria sua monita et praecepta divina quibus populo suo consulit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit, ipse quid precar

 III. Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. Amica et familiaris oratio est 0521B Deum de suo rogare, ad aures ejus ascendere

 IV. Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina, quietem continens et pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei stare. Placendum est divinis o

 V. Quod Anna, in primo Regnorum libro, Ecclesiae typum portans, custodit et servat quae Dominum non clamosa petitione , sed tacite et modeste intra i

 VI. Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret quemadmodum in templo cum Pharisaeo Publicanus oraverit, non allevatis in coelum impudenter

 VII. Quae nos, fratres dilectissimi, de divina lectione discentes, postquam cognovimus qualiter ad orationem accedere debeamus, cognoscamus, docente D

 VIII. Ante omnia, pacis doctor atque unitatis magister singillatim noluit et privatim precem fieri, ut 0524A quis cum precatur, non pro se tantum prec

 0525A IX. Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis Dominicae sacramenta, quam multa, quam magna , breviter in sermone collecta, sed in virtu

 X. Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus, quod appellemus Patrem 0525C qui sit in coelis, sed conjungimus et dicim

 XI. Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus et bonitatis ubertas, qui sic nos voluerit orationem celebrare in conspectu Dei

 XII. Post hoc dicimus: SANCTICETUR NOMEN TUUM. Non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus 0527A nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus s

 XIII. Sequitur in oratione: ADVENIAT REGNUM TUUM. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen ejus, ut in nobis sanctificetur postul

 XIV. Addimus quoque et dicimus: FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN COELO ET IN TERRA non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult.

 XV. Voluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. Humilitas in conversatione, stabilita sin fide, verecundia in verbis, in factis justitia,

 XVI. Fieri autem petimus voluntatem Dei in coelo et in terra quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam, cum corp

 XVII. Potest et sic intelligi, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro iis quoque qui nos persequuntu

 XVIII. Procedente oratione postulamus et dicimus: PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE. Quod potest et spiraliter et simpliciter intelligi, quia e

 XIX. Potest vero et sic intelligi, ut qui saeculo renuntiavimus, et divitias ejus et pompas fide gratiae spiritalis abjecimus, cibum nobis tantum peta

 XX. Docet non tantum contemnendas, sed et periculosas esse divitias, illic esse radicem malorum blandientium , caecitatem mentis humanae occulta decep

 XXI. Neque enim deesse quotidianus cibus potest 0534A justo, cum scriptum sit: Non occidet Dominus fame animam justam Junior fui, et senui et non vid

 XXII. Post haec, et pro peccatis nostris deprecamur dicentes: ET REMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA SICUT ET NOS REMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS. Post subsidi

 XXIII. Adjunxit plane et addidit legem, certa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum quod et ipsi d

 XXIV. Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi obtulerunt munera eorum Deus sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in

 XXV. Illud quoque necessarie admonet Dominus ut in oratione dicamus: ET NE NOS PATIARIS INDUCI IN 0536C TENTATIONEM. Qua in parte ostenditur nihil con

 XXVI. Potestas vero dupliciter adversus nos datur, vel ad poenam cum delinquimus, vel ad gloriam cum probamur sicuti de Job factum videmus, manifesta

 0537C XXVII. Post ista omnia in consummatione orationis venit clausula universas petitiones et preces nostras collecta brevitate concludens. In noviss

 0538A XXVIII. Quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breviav

 XXIX. Nec verbis tantum, sed et factis Dominus 0538C orare nos docuit, ipse orans frequenter et deprecans, et quid facere nos oporteret exempli sui co

 XXX. Orabat autem Dominus et rogabat, non pro se, quid enim pro se innocens precaretur? sed pro delictis nostris, sicut et ipse declarat, cum dicit ad

 XXXI. Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et saecular

 XXXII. Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum veniant. Inefficax petitio est cum precatur Deum sterilis oratio. Nam, cum omnis arbo

 XXXIII. Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum merita nostri operis imponunt. Sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et semper operanti te

 XXXIV. In orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captivitate victores, horam tertiam, sextam,

 XXXV. Sed nobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus observatas, orandi nunc et spatia et 0541D sacramenta creverunt. Nam et mane orandum e

 XXXVI. Qui autem in Christo, hoc est in lumine, semper sumus, nec noctibus ab oratione cessemus. Sic Anna vidua sine intermissione rogans semper et vi

12. After this we say, “Hallowed be Thy name;” not that we wish for God that He may be hallowed by our prayers, but that we beseech of Him that His name may be hallowed in us. But by whom is God sanctified, since He Himself sanctifies? Well, because He says, “Be ye holy, even as I am holy,”32    Lev. xx. 7. we ask and entreat, that we who were sanctified in baptism may continue in that which we have begun to be. And this we daily pray for; for we have need of daily sanctification, that we who daily fall away may wash out our sins by continual sanctification. And what the sanctification is which is conferred upon us by the condescension of God, the apostle declares, when he says, “neither fornicators, nor idolaters, nor adulterers, nor effeminate, nor abusers of themselves with mankind, nor thieves, nor deceivers, nor drunkards, nor revilers, nor extortioners, shall inherit the kingdom of God. And such indeed were you; but ye are washed; but ye are justified; but ye are sanctified in the name of our Lord Jesus Christ, and by the Spirit of our God.”33    1 Cor. vi. 9. He says that we are sanctified in the name of our Lord Jesus Christ, and by the Spirit of our God. We pray that this sanctification may abide in us and because our Lord and Judge warns the man that was healed and quickened by Him, to sin no more lest a worse thing happen unto him, we make this supplication in our constant prayers, we ask this day and night, that the sanctification and quickening which is received from the grace of God may be preserved by His protection.

XII. Post hoc dicimus: SANCTICETUR NOMEN TUUM. Non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus 0527A nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Lev. II, 44), id petimus et rogamus, ut, qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Et hoc quotidie deprecamur. Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut, qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus. Quae autem sit sanctificatio quae nobis de Dei dignatione confertur Apostolus praedicat dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum appetitores, neque fures, neque fraudulenti, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei consequentur . Et haec 0527B quidem fuistis; sed abluti estis, sed justificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11). Sanctificatos nos dicit in nomine Domini Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri. Haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus. Et quia Dominus et judex noster sanato a se et vivificato comminatur jam non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio quae de Dei gratia sumitur ipsius protectione servetur.