Et est digressio declarans quot et quae confortant accessiones maris.
Non videtur autem esse praetereundum, quin dicamus aliquid de confortantibus accessionem et recessionem maris : licet enim illa perfecte non sciantur nisi per astronomiam quae notificat cursum lunae et stellarum, tamen in communi pertinent ea ad naturalem. Licet autem multa sint numero, tamen quinque sunt quae majorem habent virtutem hoc faciendi. Quorum primum est distantia lunae a sole. Secundum autem est propinquitas lunae ad mare. Tertium autem est accessus vel recessus ejus a Zenith capitum eorum quae sunt juxta mare. Quartum autem est quantitas temporis praesentiae ejus et solis super terram vel sub terra. Quintum autem est adjutorium ejus a caeteris stellis. Et haec quinque sunt confortanda et debilitanda accessum vel recessum maris ex virtute coelesti tantum. Unum autem est praeter hoc, quod est flatus venti, qui talis potest esse qui confortat recessum super accessum. Praeter ista autem sunt causae accidentales et particulares confortantes accessum vel recessum vel utrum- que, de quibus in fine istius capituli, faciemus mentionem.
Dico ergo de prima causa, quod distantia luminis a sole facit quantitatem luminis in luna. Unde quando luna est cum sole in eodem loco zodiaci, tunc conjuncta virtute movent lumina : et ideo tunc quantum ad hoc caeteris causis paribus existentibus confortantibus accessum aquae super recessum ejus. Quando autem recedit luna, tunc est parum luminis solis in luna, et non habet sibi conjunctum solem : et ideo tunc debilitatur quousque fiat luna dimidia : et tunc distat per quartam coeli partem a sole : et tunc confortabitur lumen ejus : et confortatur etiam accessus maris, et recessus debilitatur. Cum. autem luna cadit a plenilunio, incipit debilitari accessus donec iterum luna sit dimidia : et tunc parum confortatur propter angulum lunae qui est rectus. Quarta enim pars circuli subtenditur angulo recto super centrum existenti : et tunc iterum debilitatur donec efficitur cum sole, tamen crescente lumine in luna, semper est fortior accessus maris quam decrescente lumine ejus. Et inde est, quod invenitur mare quod accedit per dimidium mensem, et recedit per alium dimidium mensem ut stans non accedens : quia aqua ejus est spissa, et non potest moveri nisi lumine crescente in luna, et non lumine decrescente. Omnis enim virtus crescens potentior est ad operandum quam eadem in eadem quantitate decrescens.
Secunda autem causa est, ut diximus, propinquitas lunae ad mare : habet enim luna eccentricum se deferentem et epiciclum, sicut et alii quinque planetae : et ideo quando descendit in utroque descendit versus terram : et est fortior motus ejus in mari quam quando ascendit : et si descendit ad breviorem partem diametri in eccentrico, et ascendit in epiciclo, adhuc confortatur motus ejus, licet non sit adeo fortis, sicut fuit quando in utroque circulorum descendit : et contingit ideo, quia omne movens aliquid
movet ipsum fortius quando est propinquum, quam quando est remotum ab ipso : luna autem mari propinquior est quando descendit ad breviorem partem diametri circuli sui quam quando est ascendens ad longiorem diametri par-
Tertia autem causa est accessus et recessus lunae a Zenith capitum eorum, qui sunt juxta mare quod accedit vel recedit: quia quando accedit luna ad Zenith capitum eorum, tunc radii ejus directius veniunt ad fundum maris : et ideo fortius movent. Quando autem recedit a Zenith eorum, tunc radii ejus oblique sparguntur supra superficiem aquae maris et secant convexum maris : et ideo tunc minus movent : propter quod tunc confortatur accessus quando luna accedit nith capitum, et debilitatur recessus : et quando recedit a Zenith capitum, tunc fit e converso quoad hoc si caetera sunt paria.
Quarta causa confortans accessum est quantitas temporis praesentiae ejus super terram cum sole : fit enim aliquando accessus in die, et aliquando fit accessus in nocte. Considerandum ergo, utrum dies sit longior nocte, vel e converso nox longior sit die : et si quidem dies longior fuerit nocte, quod fit quando sol est in signis Aquilonaribus, et confortabitur accessio diei super accessionem noctis, praecipue si etiam luna diutius est super terram quam sub terra. Et est in hoc magna differentia : quia tempus quo dies prolongatur super noctem est duplex, in quorum uno crescit dies, in altero autem decrescit: et diebus crescentibus accessio diurna fortior quam sit diebus descendentibus : et ideo caeteris paribus fortior est diurna accessio a solstitio aestivo usque ad aequinoctium hyemale. In utroque tamen tempore fortior est accessio diei quam noctis : sed in duobus aequinoctiis, eo quod sol tunc est aequali tempore super terram et sub terra, et aequales sunt accessiones diei accessionibus noctis. Sed ab aequinoctio hyemali usque ad solstitium hyemale, quia in illo crescunt noctes super dies, confortatur accessio noctis super accessionem diei quae est a solstitio hyemali usque ad aequinoctium aestivum, eo quod tunc decrescunt noctes : cum tamen omnes accessiones nocturnae amborum istorum temporum fortiores sunt quam diurnae eorumdem temporum. Fit autem hoc praecipue quando luna diu est super terram cum sole : et ideo si luna ascendit in fine Geminorum, vel in principio Cancri super mare aliquod, confortatur multum accessio ipsius : eo quod nullum signum habet tam magnum circulum super terram sicut illa quae diximus : propter quod dies eorum longiores sunt. E converso autem fit quando est in fine Sagittati, vel in principio Capricorni : eo quod illorum circulorum maximus sub terra, et longior nox ipsorum.
Quinta causa est confortatio lunae ex tribus, scilicet ex loco et ex stellis fixis significantibus effusionem aquae, et ex planetis quibusdam paucioribus vel pluribus : quoniam quando luna fuerit in signis aquaticis, et praecipue in Piscibus vel in Aquarii fine, confortabitur effectus ejus ex loco caeli in quo est. Si autem fuerint ibi stellae fixae significantes inundationem aquarum, sicut sunt stellae quatuor quae sunt juxta effusionem aquae, vel sicut sunt Pleiades et aliae stellae vehementer humidae, tunc magis adhuc confortatur effectus luna, supra maris accessionem. Sed si luna in loco illo descendit ad breviorem partem diametri, et alii planetae duo vel. tres vel quatuor vel quinque vel omnes sex juncti fuerint ei in signo humido et stellis vehementer humidis : et sic tunc planetae etiam omnes, vel possibiles ex eis fuerint etiam descendentes ad brevitatem diametrorum suorum, erit accessus intolerabilis et diu durans, et forte per plures dies durabit, et submerget forte Ioca vicina, nisi im-Jpediatur per accidens propter loca concaua in quibus recipitur mare exiens, vel iffeoptor aliud aliquod accidens.
Istis igitur causis sic determinatis, considerandum est si plures eorum conveniant in uno mari vel pauciores : secundum hoc judicandum est de accessu maris et recessu.
Causa autem quae praeter has in inferioribus est ventus adjuvans aut impediens accessum maris. Diximus superius quod in profundo maris elevatur ventus qui facit mare ebullire : et ille non devenit ad littus maris nisi raro valde : sed ventus validus qui flat in littore maris, est elevatus de terra, et est aliquis duodecim ventorum de quibus in libro Meteororum determinavimus : et si ille validus est, et venit ab eadem parte unde venit accessus maris, hoc est, ab Oriente, tunc impellet mare tumens ante se, et confortabit accessum maris. Si autem venit ab Occidente contra accessum maris, repellet aquam, et accessum maris impediet : et in aliis ventis est similiter. Mare autem accedit secundum motum lunae ab Oriente, et secundum motum ejus ab Occidente quando occidit luna ab hemisphaerio nostro : et ideo sunt duo accessus ejus, ut diximus. Et ideo considerandum est de vento valido, utrum sit flans ab eadem parte accessus vel recessus, sicut docuimus. Crescit autem accessus vel recessus aliquando per accidens, et similiter decrescit, hoc est, ex sirtibus vel scyllis vel insulis vel latis receptaculis quae sibi objiciuntur, vel ex fluminibus aliquando. Quando enim accedit mare, frangitur impetus ejus ex sirtibus et insulis et collibus qui sunt intra
mare, qui colles apricantia vocantur, et apud Graecos dicuntur scyllae : et quando impetus ejus est confractus, modesta, et contracta effusione effunditur super et recedit. Similiter autem aliquando retinetur locis latis, et diffunditur dilatatum in illis : et tunc iterum minus impetuose et minori quantitate effunditur super littur : aliquando autem infunditur aquis fluentibus, et facit flumina redundare, et retinet aquas et instagnat eas, et cum illis omnibus aquis postea redit ad mare :
et tunc impetuosior est reditus et majoris aquae quam, fuerit accessus. Aliquando autem littus est convexum : et illa convexitas potest esse duobus modis versus mare videlicet, aut versus terram : et si est convexum littus versus mare, semper impetus maris accedentis constringit ad gibbum littorum : et ideo semper modesto fluxu venit mare terrae illius. Quando autem planum est versus mare, et convexum versus terram, tunc accedit mare cum duplici impetu : quoniam unum impetum habet ex impulsu proprio, et secundum habet ex casu de convexo. Quoniam autem habet convexum ad utramque partem quando quasi quidam mons longus est sub aqua in littore, et in illo mari constringitur impetus proprius maris quando accedit, et remanet impetus secundus qui est casu exuberantis maris ultra convexum illud. Simile autem videndum est de accessu maris. Quando enim confortatur accessus, tunc debilitatur recessus, et e converso : et quando prolongatur tempus unius eorum, tunc breviatur alterum eorum ut in pluribus, nisi impediatur per accidens aliquod, sicut diximus.
Igitur hae sunt causae confortantes vel debilitantes accessum vel recessum maris, et quaedam aliae quae in astronomicis sunt tractandae.