DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT III.

De solutione dubiorum quae oriuntur ex pr aedeterminatis.

Sed forte quaereret aliquis ex his quae determinata sunt, occasionem accipiens : quia talis consideratio formae in se et in materia non videtur esse rei, sed rationis : et ideo cum aptitudo communicationis hoc modo convenit ei, non videtur eidem convenire nisi secundum rationem et intellectum : et sic iterum redit, quod universale et aptitudine et actu sit in solo intellectu, et nullo modo in re ipsa.

Sed ad hoc dicendum est, quod absque dubio, sicut in Metaphysicis determinatur, actus est ante potentiam, et non secundum rationem tantum sive in modo intelligendi, sed ipsa substantia et diffinitione, sicut causa est ante causatum, et habet esse causae et essentiae, sicut diximus, licet non habeat esse nisi in natura particulari : et hoc modo est una essentia, non quidem unitate numeri, sicut dicimus numerum esse unum, sed unitate esse et essentiae in se et formae, quae unitas multitudinis secundum aptitudinem communicabilitati non repugnat: et hoc modo dicitur unum in multis et de multis.

Si autem quis objiciat, quod secundum dicta universale est ante rem et non post ipsam, cum Aristoteles dicat quod universale aut nihil est, aut posterius suis singularibus : dicimus, quod id quod est universale, absque dubio est ante rem : sed actus suae universalitatis quem facit agens intellectus, est ex eo quod est in re quidditas rei existentis, quae vere praedicatur de re ipsa : et quoad hoc est consequens rem abstractum de re ipsa : et sic patet intellectus praedeterminatorum, et quod sectae ambae secundum aliquid dicunt verum.

Claret etiam ex his, quod cum materia nihil est de esse vero rei, nullo modo nulla res est intelligibilis per suam materiam, sed per suam formam: et tunc cum universale sit intellectus proprium objectum, quod esse universale est formae, et non materiae : forma enim omnis communicabilis est materia incommunicabilis : nec est materia per idem sui in multis secundum aptitudinem, vel actum, sed per diversas partes, ita quod secundum partem, hanc est in uno, et secundum aliam est in alio : et quia res nominatur secundum quod intelligitur, nominatur proprie a forma et materia : nec intelligitur nec nominatur nisi per analogiam ad formam, sicut etiam diximus in fine primi Physicorum. Cum igitur individuum sit individuum per materiam, non habebit nomen proprium proprie loquendo, nisi forte secundum quod est substantia per formam quae proprie et principaliter et maxime substat. De omnibus autem his in primo Logicae satis determinatum est.

Ex dictis autem adhuc accipitur, quod cum universale sit in essentia rei secundum aptitudinem quam habet ad existendum in pluribus tota : et cum illa aptitudo aequaliter sit respectu praeteritorum et praesentium et futurorum, quod universale quod est substantia rei, vel fundatur in ipsa substantia, univocum est respectu omnium praeteritorum praesentium et futurorum.

Adhuc autem cum sit de aptitudine essentiae quae est ante materiam et compositum, patet quod nullo existente homine particulari, adhuc est vera, homo est animal, et hujusmodi aliae locutiones.

Ex his iterum intelligitur, quod licet destructis primis substantiis impossibile sit aliquid aliorum remanere, tamen scientia perpetuorum est, et perpetua est et incorruptibilis : eo quod non fundatur nisi super aptitudinem communicabilitatis formae et essentiae, et ea quae sunt passiones et differentiae ipsius : hoc autem perpetuum est et incorruptibile, sive particularia sint, sive non. Qualiter autem una scientia sit in omnibus, et qualiter non in his quae de Anima dicta sunt, determinatum est.