In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Joannes in Patmos insula relegatus jubetur scribere quoe viderit septem Asiae ecclesiis,per septem candelabra designatis, quae vidit in circuitu Filii hominis ;modum describens quo hic ipsi demonstratus sit.
I. Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri citoet significavit, mittens per An, gelum suum servo suo Joanni,
2. Qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit.
3. Beatus qui legit et audit verba prophetiae hujus, et servat ea quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est.
4. Joannes septem ecclesiis quae sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est : et a septem spi- ritibus qui in conspectu throni ejus sunt:
5. Et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum , et princeps regum terrae : qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo .
6. Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
7. Ecce venit cum nubibus: et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae . Etiam. Amen.
8. Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, Omnipotens . 9. Ego Joannes, frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Jesu.
Io. Fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae.
ii. Dicentis : Quod vides, scribe in libro, et mitte septem ecclesiis quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae.
12. Et conversus sum, ut viderem vocem quae loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra aurea,
13. Et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea:
14. Caput autem ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis :
15. Et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti : et vox illius tamquam vox aquarum multarum :
16. Et habebat in dextera sua stellas septem, et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
17. Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus: et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus et novissimus ,
18. Et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis, et inferni.
19. Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec.
20. Sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.