LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

14. De pruina.

Pruina autem fit ex vapore ejusdem naturae, sed frigus depressum in aere terrae vicino, congelat ipsum convertendo, sicut diximus de nive : quia vero frigus magis densatur in quibusdam corporibus solidis, sicut sunt ligna et lapides, et ideo frigus egrediens ab illis et tangens vaporem circumstantem convertendo constringit ipsum, et facit ipsum circa se stare.

a. Quare flatus condensatur ad vestes et congelatur ?

Quod autem hoc sit verum, signum satis patet in spiraminibus in hyeme ad vestem vel ad pilos, quod spiramen humidius est in hyeme quam in aestate propter generationem phlegmatis, cujus generatio proprie est in hyeme. Grossus igitur vapor spiratus convertendo congelatur, et circumstat pilis et vestibus ut pruina.

b. De causa duritiei et vigoris, qui est super nivem.

Duritiei autem et rigoris pruinae super nivem, causa est ista : quia densum frigus circa terram ex condensatione ipsius in corporibus terrestribus expellit velociter calidum a vapore : et ideo licet in ipsa conversione congeletur, fit tamen rigidum, eo quod nihil manens de calore elevante ipsum manet quod resolvendo mollificet ipsum.

c. De rore dulci qui postea efficitur albus super arborum folia ut farina, et

quare ex eo nascuntur animata ? Fit autem quaedam roris generatio plus a pastoribus quam a Philosophis inventa, cujus descensum ego Ipse a pastoribus edere frequenter et diligenter observavi. Est autem vapor admodum spissus, quasi olei fumus, vel tepidam, vel adipis, generatus ex trium commixtione elementorum, scilicet terrae, aquae, et aeris, et calidus ignis est in eo digerens : et ideo efficitur ex eo humiditas unctuosa dulcis ad modum mellis : et quando cadit super vegetabilia, primum efficiuntur quasi melle perfusa, postea autem evaporante humido subtili aerea remanet grossum terrestre. Et quia bene permixtum et digestum erat, videtur sicut farina molendini volatilis respersa super folia arborum, olerum et herbarum. Ex siccitate autem sua folia incurvat, quandoque contrahit ea, quandoque etiam evaporante calido ex ipso ad. superficiem secum trahit et humidum.

d. Causa quare de tali rore generantur vermes.

Et quia ex frigore aeris generatur pellicula exterius, ideo inclusus aer convertitur ad Ipsum sensibilem animalem, et generantur inde vermes et muscae parvae.

e. De prognosticationibus circa hujusmodi.

Et prognosticantur pastores in his duo accidentia ut frequenter et quandoque tertium. Duorum primorum unum est ovium et aliorum pecorum Interitus, sed praecipue ovium. Hujus autem rei duas causas mihi assignaverunt : quarum una est, quia ex nimia dulcedine tantum inde comedunt animalia, quod fel eorum ex multa cholera augmentatur, ita quod scinditur, et fel per intestina diffundens scindit ea, et moriuntur. Alia causa est, quod nimis avide sumendo dulce, oppilatur hepar, et multum nutrimentum attractum ab ipso non potest ulterius dirigi ad membra propter repletionem venarum, et ideo putrescit in hepate : et generantur inde sanguisugae, et repletur totum hepar : et utrumque jam oculis conspeximus.

Haec autem rudibus dicta sint de generatis ex vapore humido et sublimi.