CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
Quid sit esse in tempore.
Restat dicere quid sit esse in tempore : et ad hoc sciendum est quod quatuor modis aliquid dicitur esse in tempore. Primo aliquid est in tempore ut in subjecto : et sic passiones temporis sunt in tempore, sicut longum, et breve, et multum, et paucum. Secundo modo dicitur aliquid esse in tempore sicut id quod est substantia ipsius : et sic nunc est in tempore, quia est substantia ipsius. Tertio modo dicitur aliquid esse in tempore sicut terminus in terminato : et sic nunc signatum est in tempore. Quarto modo aliquid est in tempore simpliciter sicut in numero : et hoc est tempore vel
parte temporis mensurari. Et hoc contingit duobus modis, scilicet absolute, et per comparationem. Absolute adhuc duobus modis, scilicet per prius et posterius, Per prius est in tempore motus et mobile secundum quod est in motu. Per posterius quies et quiescens secundum quod referuntur ad motum. Et per prius esse in tempore adhuc duobus modis dicitur, scilicet toto tempore mensurari, vel parte temporis mensurari : toto tempore, sicut motus coeli : parte temporis, sicut alii motus. Per comparationem vero esse in tempore dicitur tribus modis : aut enim quod comparatur est immobile secundum esse et posse et agere, sed comparatur ad rem mutabilem vel mobilem secundum durationem excellentem in ante et post et concomitantem : et sic dicitur, Deus est, Deus fuit, Deus erit. Sensus enim est, ut dicit Hieronymus, Deus fuit, id est, nunquam defuit : Deus erit, id est, nunquam deerit : Deus est, id. est, semper est Aut id quod comparatur, secundum esse quidem est immobile, sed secundum posse conjunctum motui mobile est secundum vicissitudines : et sic Angelus est in tempore secundum omnes differentias temporis : quia potentia Angeli vicissitudinatur per actus intelligendo diversa et volendo : et hoc quantum ad cognitionem vespertinam. Et secundum hoc dicit Angustinus , quod Deus spiritualem movet creaturam per tempus, creaturam vero corporalem per locum et tempus. Aut ita est, quod esse quidem rei est totum simul, sed habet potentiam admotum continuum. Et hoc contingit duobus modis secundum duplicem modum potentiae : est enim potentia ad ubi tantum, et est potentia ad ubi et ad formam. Et primo modo coelum est in tempore. Secundo modo generabilia et corruptibilia sunt in tempore.
Tompus alitem dividitur per tres differentias, scilicet praesens, praeteritum et futurum, Praeteritum est, quod fuit et non est. Praesens est initium futuri, et finis praeteriti, et continuatur ad instans. Futurum est, quod non est, sed erit.
Jam vero est pars futuri prope praesens nunc, ut jam faciam . Modo autem est pars praeteriti prope praesens nunc, ut modo veni. Olim autem est, quod procul est a praesenti nunc. Repente vero est, quod in insensibili tempore est propter parvitatem. Subito autem, ut dicit beatus Dionysius in mystica Theologia , est quod est praeter spem, et non ex apparente ad manifestum eductum,
Ultimo notandum, quod tempus multipliciter accipitur : aliter enim dicitur tempus secundum quod adjacet motui, et aliter secundum quod adjacet cuilibet mutationi, sive illa sit naturalis, sicut supra naturam, et sive sit in formis corporalibus, sive in formis spiritualibus, Tempus enim quod adjacet motui naturali, est proprietas motus cui adjacet : et ideo natura ipsius et principia dependent a principiis motus. Motus autem est proprietas mobilis secundum quod mobile est : et idcirco principiatur ab ipso. Unde cum motus in natura sit divisibilis, et sit partim in termino a quo et partim in termino ad quem, secundum quod medium per quod movetur habet rationem finis et principii, ideo motus ipsius est imperfectus actus. Et hoc quod sit actus imperfectus, habet a termino ad quem : quod autem sit actus, habet a termino a quo. Et similiter tempus quod adjacet ei, est cum. priori et posteriori : quorum unum habet a termino a quo, scilicet prius, et alterum a termino ad quem, scilicet posterius. Et quod de ipso est ac- capere, est, nunc fluens conjunctum priori et posteriori : et illud est tempus in
quo non contingunt se nunc et nunc, nec consequenter se habent ad invicem. Et hoc tempore mensuratur motus primi mobilis, et per consequens omnes motus qui sunt sub motu coeli. Omnis enim motus, sicut dicit Philosophus, mensuratur per motum caeli tanquam per simplicissimum sui generis. Et similiter mensuratur per numerum motus coeli tanquam per extrinsecum adjacens, quod non est in eodem genere : quia esse in tempore est esse in numero, sicut dicit Philosophus : et in eodem numero numerante possunt esse plura numerata : plures enim res possunt referri ad unum terminum.
Est et aliud tempus quod adjacet mutationi supra naturam, sicut est creatio, quae licet non dicat mutationem in creatore, tamen mutationem quamdam dicit in creatura : quae mutatio ereaturae nihil aliud est quam existentia creaturae post nihil. Et in hac mutatione non est accipere subjectam materiam super quam sit mutatio, neque est accipere privationem ut terminum a quo, nisi secundum rationem, et non secundum esse. Cum enim dicitur, hoc fit ex nihilo, nihil non ponit naturam sive materiam : sed tantum notatur ordo secundum rationem entis ad pure non ens. Et istud tempus est indivisibile sicut ipsa trasmutatio : non enim est in ipsa accipere rationem perfecti et imperfecti secundum quid, sicut in alio motu.
. . Est autem tertium tempus quod adjacet motui animae cujus motus est, ut dicit Averroes, actus perfectus : et hoc maxime est quando movetur ad gratiam, in quo motu nihil est aliud de interceptione medii a quo causatur fluxus temporis. Anima enim semper est sub gratia vel sub peccato, et nunquam est secundum quid sub gratia, et secundum quid sub peccato : sicut est in alteratione de albo ad nigrum, ubi est interceptio medii coloris. Et similiter hoc tempus adjacet motui Angeli, secundum quod dicimus quod Angeli moventur in tempore : et intelligunt in tempore secundum discursum intelligentiae angelicae super res intelligibiles in cognitione vespertina. Dico autem in cognitione vespertina : quia secundum cognitionem matutinam attingunt aeternitatem. Et istum motum tam Angeli quam animae mensurat nunc vici ssitudinatuTn, secundum quod anima vel Angelus movetur ab uno intellecto ad aliud, vel de uno volito ad aliud, et quilibet actus ejus est perfectus. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod Deus movet creaturam corporalem per tempus et locum, creaturam autem spiritualem per tempus tantum. In hoc enim tempore non est inconveniens, quod nunc sit consequens ad nunc sine medio.
Et nota, quod tempus est plus causa corruptionis, ut dicit Philosophus in quarto Physicorum , quam generationis, propter mutationem quam mensurat, quae facit distare a principio : quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est. Et haec de tempore sufficiant, etc.