LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Quid genus secundum quod est praedicatum, et de reducibili ad methodum generis.
Genus autem est quod de pluribus differentibus specie in eo quod quid est praedicatur. Genus enim est primum subjectum in quolibet (ut dicit Avicenna) formabile et determinabile differentiis, usquequo formetur in specialissimas, quae differentiis non sunt formabiles, et ideo nullo modo possunt esse genus. Et quia genus formabile non est nisi differentiis, nec formatur aliquod nisi forma dividente et distinguente, et differentia nec dividit nec differre facit nisi per oppositionem, et oppositio non est unius ad se, sed duorum ad minus : inde est quod oportet genus habere duas differentias et duas species : et ideo cum sit praedicatum univer- sale quod de pluribus proxime subjectis praedicatur, sequitur de necessitate, quod proxime est et per se praedicatum de pluribus differentibus specie. Species autem cum dicat complementum in esse, differentia formari non potest ulterius, sed multiplicari potest per materiam in individua. Genus autem cum dicat id quod est in potentia et confusum et indistinctum et incompletum, formationem differentiarum accipit, ut potentia etiam recipit actum : propter quod formalem recipit divisionem, quae ad minus in duabus oppositis est differentiis, quae duas constituunt species.
Quia vero verum genus est primum subjectum ejus in quo est, et illud solum est quid natura et modo praedicandi, ideo oportet quod in eo quod quid est praedicetur. Ad hoc autem (ut dicunt Avicenna et Algazel) tria exiguntur. Unum quidem, quod genus actu et intellectu sit ut quid ejus de quo praedicatur, et ejus essentialis qualitas est differentia. Secundum autem, quod sic sit per aliquam potentiam, sed non de necessitate naturae et substantiae, ita quod sic insit, vel quod ponatur sic inesse, sive sit sic, sive non : non enim praedicatum est possibile, ubi per naturam suam non est intra subjectum per intellectum, ut accidens : et ideo possumus dicere : ponatur homo esse albus vel niger. Tertium est, quod posito genere, statim potentia formali inducta ponitur inferius, et in quod formabile est genus. Et ideo species per inchoationem sui est in genere, sicut res formata est in propria materia : propter quod in diffinitione unum habent ordinem materia et genus : et sicut materia est quid materiati et primum subjectum, sic est genus primum subjectum differentiarum et quid speciei. Et quia formatum aliud esse accepit ab una forma formante, et aliud ab altera, ideo dicitur in primo de Anima, quod ratio generis secundum unumquodque est altera et altera. Et est sensus, quod hoc quod
dico unumquodque determinet hoc quod dico ratio, hoc est, ratio data de genere secundum unumquodque est altera et altera.
In eo autem quod quid est praedicari, talia dicuntur quaecumque contingit eum qui interrogatus est per quid, reddere (hoc est, respondere) quid est quod proponitur in quaestione de praedicato comparato ad subjectum : quid enim est quaerit de natura et substantia rei, ut quid est homo ? convenienter respondetur, animal. Sicut enim dicunt et Avicenna et Algazel, per quid quaeritur tripliciter. Uno quidem et primo modo de intellectu signato per vocem significativam, ut si quaeratur quid significetur per hanc vocem AdminBookmark ? et respondetur homo : et hoc ideo, quia talis vox ut signum refertur ad rei signatae materiam et suppositum. Sxundo quaeritur per quid de tota rei substantia et essentia, hoc est, si quaeratur, quid est homo ? et respondeatur, animal rationale mortale. Tertio quaeritur de eo in quo inchoat rei essentia et substantia, ut si quaeritur, quid est homo : respondeatur, animal in quo ut in subjecto inchoat hominis natura. Et haec est quaestio prima secundum ordinem causae: quia haec est causa quare diffinitio est quid : et haec est causa quod vox significat quid, sicut responderi quid primo convenit generi : et est differentia completiva generis, quemadmodum in homine sive de homine cum quis interrogatus est, quid est quod propositum est, hoc est, homo, convenienter dicitur quoniam est animal.
Cum autem dicit Porphyrius, quod etiam species praedicatur in quid, accipit Porphyrius praedicata non ut praedicata sunt universalia, distinctas essentias habentia, de quibuscumque potentialiter praedicata : sed species naturaliter praedicatum esse noc potest per se, eo quod non habet subjectum secundum naturam et artem in id ad quod referatur. Individuum enim subjectum esse non potest, eo quod est corruptibile, ut dicunt communiter. Sed ideo Avicenna dicit quod hoc est, quia substans in eo alterius naturae quam substans differentiae: materia enim in qua substat individuum accidentibus et formis, alterius naturae est quam genus quod substat differentiis sicut formabile ab eis : et ideo non sic subjectum est ut genus subjectum differentiae : propter hoc species non potest esse praedicatum cum tale non habeat subjectum in cujus ratione sit praedicatum, sicut subjectum primum. Hoc igitur est genus.
Generale autem (quod ad eamdem reducitur methodum de genere) est, ut si quaeratur de aliquo, utrum in eodem genere sit cum alio aliquo determinato, vel in diverso ? ut si quaeratur, si homo et equus sint in eodem genere, aut non? Sicut enim ad methodum de diffinitione reducitur quaestio, an aliquid alii sit idem diffinitione, an non? sic ad methodum de genere reducitur quaestio, an unum alteri sit idem genere, an non ? hujusmodi enim problemata cadunt sub eadem methodo generis, hoc est, de genere, quia Graeci carent ablativo, genitivum pro ablativo ponentes. Quod autem tale problema ad methodum generis reducitur, sic probatur : quia non disputantes, quoniam animal sic est genus hominis : similiter autem an idem animal sit genus bovis. Et sic hominem et bovem probantes unum et idem esse genere, disputantes erimus quoniam haec duo in eodem genere sunt. Si autem ostenderimus quoniam animal alterius horum, hominis scilicet vel bovis genus est, et alterius sive reliqui non est genus animal, ostendentes erimus quoniam homo et hos in eodem genere non sunt: in utroque enim illorum problematum oportet disputare per generis considerationes, utrum tale praedicatum subjecto insit ut genus, vel non insit. Hoc igitur praedicatum est essentiale non convertibile, partem essentiae notificans. Et ideo sicut in praedicatis convertibilibus (quae sunt terminus et
proprium) essentiale antecedit rationem subjecti substantiam declarans : accidentale autem (quod est proprium) sequitur rem, eo quod illud partem potentialem in subjecto notificat per genus in quo ponitur proprium, et per essentiam proprii quae de genere accidentium est, ut dicit Boetius, notificat esse formale non per essentialia, sed per accidens quod est proximum essentialia consequens : ita inter praedicata non conversim praedicata primum secundum naturam ponitur genus, quod per partem esse potentialis designat subjectum de quo praedicatur, et non designat totum esse ipsius. Praedicata enim ista quatuor hic ordinantur secundum quod plus vel minus in toto vel in parte designant subjectum : ideo ponimus hic genus ante accidens, et accidens ultimum, quia accidens non per essentiam subjectum designat.