APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA

 OPUSCULUM I.

 PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 Capitulum IV.

 Capitulum V.

 Capitulum VI.

 Secundo, de ipsa disciplina .

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .

 CAPITULUM XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 CAPITULUM XXIII.

 Capitulum XXIV.

 Capitulum XXV.

 Capitulum XXVI.

 Capitulum XXVII.

 Capitulum XXVIII.

 Capitulum XXIX.

 Capitulum XXX.

 Capitulum XXXI.

 Capitulum XXXII.

 PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 Capitulum IV.

 Capitulum V. De differentia conversorum .

 Capitulum VI. De novis professis

 Opusculum II. SPECULUM CONSCIENTIAE

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 EPILOGUS PRAEDICTORUM.

 OPUSCULUM III.

 OPUSCULUM IV.

 OPUSCULUM V.

 OPUSCULUM VI.

 OPUSCULUM VII.

Capitulum XIII.

De disciplina in lectione .

1. Lectionibus quoque divinis est anima nutrienda: idcirco illis qui primo circa divinum officium addiscendum, prout infra dicetur, exstiterint diligenter per instructorem imbuendi, scriptura est aliqua ex sacra Pagina ad morum informationem conveniens providenda, potius spiritualis consolationis habendae quam studii gratia. Novorum studium Fratrum in orationis instantia, in divini exercitio officii et Fratrum obsequiis maxime debet esse. In lectione itaque, si qua Bibi permitti contigerit, non magis quaerant quod sensum acuat, quam quod mores instruat, c non magis quaerant scientiam quam saporem ".

2. " Hauriendus est saepe de lectionis serie affectus, et formanda inde oratio, quae lectionem nonnunquam interrumpat "; " hoc modo lecta divina lectio confert intelligentiam salutarem. Et scientia ipsa, quae pro virtute despicitur, per virtutem postmodum melius invenitur ". " Certis autem horis certae lectioni vacandum est. Fortuita lectio et quasi casu reperta non aedificat, sed reddit instabilem animam. Certis est ingeniis immorandum, et assuefaciendus est animus ". Fastidientis est stomachi multa degustare. " De quotidiana lectione aliquid quotidie in ventrem memoriae dimittendum est, quod fidelius digeratur et sursum revocatum crebrius ruminetur, quod proposito conveniat, quod intentioni proficiat, quod detineat animum, ut aliena cogitare non libeat ".