Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(r) Quarto principaliter arguitur sic, etc. Homini volenti efficaciter ultimam felicitatem, necessaria est aliqua cognitio supernaturalis. Quia ex quo creatura naturalis ordinatur ad ultimum finem, ad quem ex se, id est ex natura propria, est indisposita, necesse est ipsam disponi ad habendum illum finem ; sed talis dispositio fit per cognitionem supernaturalem.
Si instetur quod agens perfectum, etc. puta Deus, littera sequens clara est.
(s) Quinto arguitur sic, etc. Deinde Henricus arguit probando illud idem quod D. Thomas, et ratio stat in isto dicto, quod anima intellectiva pro statu isto, non potest excedere actionem intellectus agentis, et intellectus agens de se est limitatus ad cognitionem habitam per viam sensus, sed volenti ultimum finem, necessaria est cognitio aliquorum, quae non cadunt sub sensum.
(t) Haec ratio videtur concludere, etc. Hic Doctor deducit Henricum ad hoc inconveniens, quod si intellectus agens habet tantum actionem circa ea quae cadunt sub sensu, ex hoc sequitur quod nullam actionem poterit habere circa sinceram veritatem, quia talis veritas, secundum eum, non potest haberi via sensuum ab intellectu agente sine speciali illustratione Dei. Et sic lux increata non poterit uti intellectu agente, ut instrumento, ad cognitionem alicujus sincerae veritatis; sed de hoc infra patebit, dist. 3. quaest. 4. ubi est specialis quaestio : An sincera veritas possit haberi via naturali.
(u) Istae duae rationes non videntur plurimum efficaces. Prima enim, videlicet facta a D. Thoma, supponit unum, quod adhuc non est probatum sufficienter, videlicet, quod homo ordinatur finaliter ad cognitionem supernaturalem. Et etiam posito, quod sic ordinaretur, oporteret ostendere quod cognitio naturalis non potest sufficienter disponere pro statu isto, ad cognitionem supernaturalem consequendam.
Secunda ratio, scilicet Henrici, petit duo, quae indigent probatione, scilicet quod cognitio aliquorum, quae non possunt cognosci per viam sensuum, sit necessaria. Secundo petit quod lumen intellectus agentis, sit ad talia cognoscibilia sensibilia limitatum, sic quod non possit habere actionem aliquam circa insensibilia.