REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ad quintam quaestionem, certum est nullam naturam creatam posse sustentare aliam naturam active, quia ad hoc tantum est potentia obedientalis, quae non subest creaturae. An vero possit creatura terminative sustentare aliam personaliter, Deo active personante, incertum relinquit Doctor. Pro parte negativa adducit 5. rationes, et solvit tres primas, alias duas dod, et ita nihil determinat. Plures tamen Scotistae hic affirmativam tenent, quae facilius sustineri potest, si teneatur personalitatem esse aliquid positivum, in quo Doctor est problematicus ex quaest. I. Vide circa hoc Scholium hic in Oxon. q. 4. num. 3.
Ad tertiam quaestionem dico, quod sustentare active aliam naturam non potest aliqua creatura, quia hoc est reducere potentiam obedientialem ad actum ; sed tota natura creata solum potest reducere potentiam naturalem ad actum secundum ; tamen credo quod non possit totam potentiam naturalem reducere ad actum, quia capacitas passiva animae rationalis est major, quam sufficiat virtus activa naturalis ad eam perficiendam.
Si quaeratur, an possit sustentare terminative? dicitur quod non. Ad hoc est prima ratio talis, quia nulla perfectio finita continet perfecte totam perfectionem entis inferioris, quia si sic, inferius non distinguitur a superiori, nisi per solam negationem, et per hoc quod caret aliqua perfectione inclusa in superiori ; igitur nec perfecte aliam naturam sustentare.
Sed ista ratio non concludit, quia per istam rationem persona divina non posset sustentare aliam naturam, quia persona divina, ut persona, non est formaliter infinita.
Secunda ratio est de illapsu speciali, quia Deus est in omni creatura per illapsum generalem, et ubi est per illapsum specialem, illud est Deus ; igitur nihil potest sustentare aliam naturam, nisi quod potest illabi.
Ista ratio non concludit, quia illapsus generalis dicit primam causationem per continuam conservationem ; sed specialis illapsus non dicit aliam causationem, sed specialem modum inhabitandi. Ideo ista ratio non concludit de illapsu speciali, neque generali, quia secundus est a tota Trinitate, et per consequens una persona non posset sustentare naturam aliam ; loquendo de speciali illapsu est petitio principii.
Tertia ratio ad idem, cui per se convenit aliqua natura, repugnat sibi natura disparata ; igitur una creatura non potest aliam sustentare.
Nec haec ratio concludit, quia illud erit propter repugnantiam istarum naturarum, et non propter hoc, quin una posset quantum est de se, aliam sustentare, et tunc de naturis perfectius per se non concludit haec ratio, quia natura Angelica posset aliam sustentare, quae non habet formam sibi repugnantem.
Quarta ratio ad idem, oportet terminans esse simpliciter independens hac dependentia quam terminat ; sed nulla natura creata est simpliciter independens hac dependentia, cum possit personari in persona divina ; igitur, etc. Major probatur, quia oportet quod terminus proximus sit simpliciter independens hac dependentia, vel quod sit reducibilis ad terminum simpliciter independentem, cum non sit processus in infinitum in per se ordinatis ; sed secundum non potest dari, quod ille terminus non sit simpliciter independens hac dependentia, sed reducitur ad aliud creatum, et illa ad aliud, quia inter terminos personales non est ordo nisi ad increatum.
Quinta ratio, non videtur quod duae naturae possint uniri, nisi sint partes unius totius, ita quod unum sit actus, alterum potentia, vel quod unum includat aliud unitive ; sed non sic uniuntur, quae uniuntur hac unione, si una creatura sustentat naturam, quia una creatura non continet aliam unitive, quae secundum se est personabilis alia personalitate, quia quae sic uniuntur, nec sunt partes totius, nec unius, nec unum est actus, aliud potentia.
Istae duae rationes sunt probabiles, et si valent, teneatur conclusio negativa ; si autem non valent, teneatur conclusio affirmativa.
Ad primum principale, dico quod non ex hoc potest unum suppositum sustentare aliam naturam, quia magis sibi proportionatum in hoc quod absolutum, aut in hoc quod finitum, quia proportio est sustentantis, et simpliciter independentis hac dependentia, et quantum ad hoc nihil est alteri naturae proportionabile, nisi simpliciter independens hac dependentia.
Ad aliud, dico quod licet perfectio personalis non includat infinitatem, formaliter, tamen ipsam necessario concomitatur infinitas, quia independentia simpliciter ; ideo nihil potest terminare talem dependentiam, nisi sit infinitum formaliter, vel ipsum necessario concomitetur infitas.
Ad aliud, dico quod natura creata superior non continet naturam infinitam formaliter: et esto quod sic, adhuc non sequitur quod persona superior contineat inferiorem totaliter, vel personalitas personalita tem.
Si tenetur oppositum in quaestione, dico quod talia adaequantur intrinsece, non tamen extrinsece.