Quomodo intelligitur quod spiritus sanctus dicitur verbum filii.
Item videtur esse falsum quod basilius dicit in III sermone de spiritu sancto contra eunomium haereticum: sicut, inquit, filius se habet ad patrem, eodem modo spiritus sanctus se habet ad filium.
Et propter hoc dei quidem verbum filius, verbum autem filii spiritus.
Portansque omnia, inquit apostolus, verbo virtutis suae. Verbum enim, ut Augustinus dicit in Lib. De trinitate, solus filius est.
Unde et ioannes nomen verbi pro nomine filii ponit, tam in principio evangelii sui cum dicit: in principio erat verbum; quam etiam in sua canonica ubi dicit: tres sunt qui testimonium dant in caelo: pater, verbum et spiritus sanctus. Nec refert, si quis translationem mutet, ut loco verbi eloquium ponat: nam id quod quis loquitur, verbum eius est. Unde sicut solus filius in divinitate est verbum, ita solus est eloquium.
Sed dicendum, quod verbum dei quandoque dicitur etiam sermo divinitus inspiratus et prolatus: et de hoc verbo hic basilius intelligit, dicens spiritum sanctum esse verbum vel eloquium filii effective, inquantum sancti ab eo inspirati de filio sunt locuti, secundum quod dicitur Ioan. XVI, 13, de spiritu sancto: quaecumque audiet, loquetur. Et quod hic sit intellectus basilii, patet ex eo quod subdit: ex quo eloquium filii per deum: gladium spiritus, dicit, sumite, quod est verbum dei. Ipsum enim verbum fidei a sanctis prolatum, gladius spiritus manifeste dicitur.