Contemnis? ex hac autem veritate notificata confunditur Manichaeorum error ponentium aliquem deum qui sit secundum suam naturam malus.
Quod praemissis rationibus contradicit, nam deum oportet esse simplicem, entem actu, et alia huiusmodi, per quae dei bonitas ostensa est.
Ex his igitur manifestum est quod deus non solum est bonus, sed etiam in fine bonitatis. Hoc autem non esset nisi essentialiter bonus esset: nam quod per suam essentiam bonum est, melius est eo quod per aliquid participatum bonum fit. Deus igitur per suam essentiam bonus est. Adhuc. Unumquodque secundum hoc / quod / bonum est quod esse habet: unde omnia esse appetunt et amant. Deus autem est ipsum suum esse. Est igitur sua substantia sua bonitas. Adhuc.
Bonum habet rationem finis: quod patet ex hoc quod omnia bonum appetunt. Secundum igitur ordinem aliquorum in genere causae finalis est ordo eorum in bonitate. Deus autem est ultimus rerum finis, sicut --- ut infra ostendetur. In quolibet autem causarum genere infimum non est causa / nisi per ordinem / --- per ordinem ad supremum, quod est absolute causa, quia eius causalitas ex alio non dependet --- igitur deus est bonus absolute per seipsum, alia vero omnia secundum ordinem --- cum enim bonitas uniuscuiusque consideretur non solum secundum primam perfectionem --- dicimus enim aliquem bonum simpliciter quidem ex hoc quod est iustus --- ens inquantum homo, ut patet in iniustis. In rebus autem aliis / in deo --- ut in aliis rebus, sed quicquid aliis secundum utramque --- essentiam suam, eo quod accidens in eo esse non potest, ut supra --- modo bonus, non quasi bonitatem participans --- ut dicitur Matth. XIX, nemo bonus nisi # ut per philosophum patet in primo eth..
Deum # p- # primum # esse actu # d- # re- # realiter quidem # secund- # hanc autem eius bonitatem admiratur Psalmista dicens # per haec # sua # dicitur # ut probat philosophus in II metaph..
Adhuc.
Si unumquodque bonum est inquantum est actu, ut ostensum est, illud quod erit actus purus absque omni potentia erit bonitas pura. Deus autem est huiusmodi, ut supra ostensum est. Est igitur ipse pura bonitas.