Deinde cum dicit, reges, ponitur executio potestatis: et secundum historiam posset exponi, quia erat constitutus rex Judaeorum, ideo et dominabatur gentibus aliquibus quas subjugaverat in figura universalis dominii christi.
Sed quia aliter reguntur cives, nam cives reguntur regimine misericordiae, aliter hostes subjugati, scilicet regimine severae justitiae; ideo dicit: in virga ferrea. Sed melius est ut referatur ad dominium spirituale christi: necesse est enim quod qui regit, habeat virgam: Ps. 44: virga directionis, virga regni tui. Ad hoc enim necessarii sunt reges, ut virgam habeant disciplinae qua puniant delinquentes.
Et quia christus constitutus est rex a deo ad populum regendum, ideo dicit: reges eos in virga ferrea. Et addit, ferrea, ad designandum inflexibilem justitiae disciplinam. Virga namque qua regebantur Judaei, non fuit ferrea, quia frequenter excusserunt se adorando idola. Sed haec est virga ferrea qua regit gentes, quia non recedent amplius a dominio christi, quando plenitudo gentium intraverit: Apoc. 12: mulier peperit masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea. Et tamquam vas figuli confringes eos; quod exponitur per illud Hier. 18: descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam, et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis. Conversusque fecit illud vas alterum. Et post, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea. Quando enim vas figuli est recens, frangitur de facili a mala forma, et restituitur in bonam.
Judaei conversi erant, unde non erant confringendi: eadem enim est fides eorum et nostra. Gentiles autem erant idolatrae: et ideo erant confringendi, ut aliam formam acciperent, idest aliam fidem veram. Vel aliter: in virga ferrea, bonos scilicet, et tamquam vas figuli, malos qui finaliter conterendi sunt: Luc. 2: ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum: isa. 30: subito dum non speratur, veniet contritio ejus, et comminuentur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida etc. Ut sic, qui justus est, justificetur adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Apoc. Ult..