Quod vero quarto decimo ponitur, potentiae enim ex parte operationum, scilicet creationis et generationis quae diversa sunt, et secundum quod prius et posterius se habent, habent distinctionem, sanum habet intellectum. Quamvis enim potentia creandi et generandi sit divina essentia, ut obiiciens tangit: tamen importat respectum quem non importat essentia; et quantum ad hunc respectum distinguitur potentia, licet non distinguatur essentia.
Similiter etiam licet creationis actio sit deus et divina essentia, tamen connotat effectum secundum quem distinguitur creatio a generatione, non autem secundum ipsam essentiam actionis, prout est ipsa essentia divina.