Supra ostendit apostolus convenientiam mortis christi ex parte patris mortem imponentis, hic ostendit idem ex parte ipsius christi mortem patientis.
De christo vero dixit quod erat auctor salutis fidelium, ideo hic intendere quomodo per passionem effectus est auctor salutis eorum.
Et circa hoc tria facit.
Primo enim ostendit conditionem naturae, per quam mori potuit et pati; secundo ostendit utilitatem quam per mortem attulit, ibi ut per mortem; tertio probat quod proposuerat, ibi nusquam enim Angelos.
Dicit ergo primo: ita dixi quod ipse et pueri sunt ex uno omnes et quod vocavit eos fratres, ergo conveniens fuit quod esset eis similis, non tantum quia impartitur eis participationem naturae divinae, quod est ex dono gratiae, sed etiam quia ipse naturam eorum assumpsit. Unde dicit quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem.
Ubi notandum est, quod nomine carnis et sanguinis, aliquando ipsa natura carnis et sanguinis intelligitur, Gen. II, 23: hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, ut sic per carnem intelligas corpus, secundum illud iob X, 11: pelle et carnibus vestisti me; per sanguinem vero intelligas animam, non quod anima sit ipse sanguis, sed quia non conservatur in corpore sine sanguine.
Aliquando vero per carnem et sanguinem intelliguntur vitia carnis et sanguinis.
Matth. XVI, 17: caro et sanguis non revelavit tibi.
Aliquando vero ipsa corruptibilitas carnis et sanguinis. I Cor. XV, 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem. Sed hic non intelligitur de vitiis: christus enim assumpsit naturam sine peccato, sed cum passibilitate, quia assumpsit carnem similem peccatrici. Rom. VIII, V. 3: in similitudinem carnis peccati. Ipse ergo communicavit vel pueris, vel etiam carni et sanguini, et totum similiter, quia scilicet non carni phantastice, ut dixit Manichaeus, nec accidentaliter, ut dixit Nestorius, sed verae carni et sanguini, sicut et pueri, et in unitate personae.
Quod autem hic dicitur quod christus communicavit carni et sanguini, non est intelligendum secundum quod dicunt vitia carnis et sanguinis, quia non assumpsit culpam, nec commisit; sed secundum quod dicunt ipsam substantiam carnis animatae, quia carnem et animam assumpsit. Item est intelligendum de passibilitate carnis, quia assumpsit naturam nostram passibilem. Ut sit sensus quia pueri, idest fideles, habuerunt naturam passibilem, et ipse, scilicet christus, participavit eisdem, vel pueri, scilicet in natura carnis et sanguinis, vel eisdem, id est, carni et sanguini, non quidem phantastice, ut delirat Manichaeus, nec accidentaliter, ut fingit Nestorius, sed similiter, scilicet nobis, id est, eo modo quo nos participamus, id est, secundum rei veritatem, scilicet personaliter et substantialiter. Nos enim participamus eis in persona, et christus etiam similiter assumpsit ea in unitatem personae. Io. I, 14: verbum caro factum est. Potest etiam per carnem et sanguinem intelligi caro et sanguis christi, secundum illud Io. VI, 55: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem: quibus pueri, scilicet apostoli, communicaverunt in coena, et christus similiter participavit eisdem, scilicet carni et sanguini, quia ipse similiter sumpsit, ut chrysostomus expresse dicit super Matth. XXVI: ipse (inquit) christus bibit sanguinem suum. Unde Lc. XXII, 15: desiderio desideravi, etc..
Consequenter ostendit utilitatem quam per mortem attulit, cum dicit ut per mortem destrueret, etc..
Et circa hoc facit duo.
Primo enim ostendit utilitatem istam ex parte diaboli, qui tenebat; secundo ex parte nostra, qui tenebamur, ibi ut liberaret eos.
Dicit ergo: ideo participavit carni et sanguini, id est, assumpsit naturam in qua posset pati et mori, quod non poterat in divina, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum.
Sed quomodo habet diabolus mortis dominium? hoc enim est solius dei. I Reg. II, 6: dominus vivificat, et mortificat, et deut.
C. XXXII, 39: ego occidam, et ego vivere faciam.
Respondeo. Dicendum est quod aliter habet dominium mortis iudex, quia scilicet quasi mortem infligens, cum per mortem punit; aliter latro, quasi scilicet mortem sibi ex demerito acquirens. Primo modo deus habet mortis imperium. Gen. II, 17: quacumque die comederis ex eo, morte morieris. Secundo modo diabolus, qui suadendo homini peccatum, morti ipsum addixit. Sap. II, 24: invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum.
Dicit autem destrueret, non quantum ad substantiam quam habet incorruptibilem, non quantum ad malitiam, ut aliquando diabolus bonus fiat (ut dicit Origenes), sed quantum ad potestatis dominium. Io. XII, 31: nunc iudicium est mundi, nunc princeps mundi huius eiicietur foras. Col. II, 15: expolians principatus et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
Et hoc factum est per mortem christi triplici ratione. Una est ex parte christi. Iustitiae enim est vera ratio, ut victor victum sibi subiiciat. II Pet. II, 19: a quo enim quis superatus est, huius et servus est. Christus enim vicit diabolum. Apoc. V, 5: vicit leo de tribu Iuda. Et ideo iustum est diabolum sibi esse subiectum. Lc. XI, 21: cum fortis armatus custodit atrium suum, etc..
Alia ratio est ex parte diaboli. Iustitia enim exigit, quod qui male utitur potestate sibi concessa, amittat eam. Diabolo autem data est permissive in peccatores quos seduxit, sed non in bonos. Quia ergo hanc extendere praesumpsit etiam in ipso christo, qui peccatum non fecit Io. XIV, 30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam ideo meruit illam perdere.
Tertia ratio est ex parte nostri, quia iustum est, quod victus sit servus victoris, ut dictum est. Homo autem per peccatum servus erat diaboli Io. VIII, 34 s.: qui facit peccatum servus est peccati et ita subiectus diabolo, et obnoxius peccato. Christus autem solvit pretium pro peccato nostro. Ps.: quae non rapui, tunc exsolvebam. Sublata ergo causa servitutis, scilicet peccato, per christum est homo liberatus.
Sciendum est autem, quod nulla alia satisfactio fuit conveniens.
Homo enim erat debitor, unus autem bene potest satisfacere pro alio ex charitate. Nullus autem pro tota humana natura, quia non habet potestatem super illam. Nec etiam ipsum humanum genus sufficienter poterat satisfacere, quia totum erat peccato obnoxium. Nec etiam Angelus, quia ista satisfactio est ad gloriam, quae excedit facultatem naturae Angeli.
Oportuit ergo esse hominem qui deberet satisfacere, et deum, qui solus habet potestatem super totum humanum genus, qui posset pro toto humano genere satisfacere. Per mortem ergo dei et hominis destruxit eum qui habet mortis imperium.
Consequenter cum dicit ut liberaret eos, etc., ponitur alia utilitas ex parte nostra.
Circa quod sciendum est, quod homo intantum est servus peccati, inquantum inducitur ad peccandum. Inter omnia vero duo sunt, quae inducunt ad peccandum efficacissime, scilicet praesentium bonorum amor male inflammans, praesentium etiam poenarum timor male humilians. De his Ps. Lxxix, 17: incensa igni, quantum ad primum, et suffossa, quantum ad secundum.
Haec autem duo in idem reducuntur, quia quanto quis amat bonum aliquod, tanto timet malum sibi contrarium. Ista sunt quibus homo ligatur et detinetur in peccato, magis tamen per timorem movetur, quam per amorem.
Unde videmus, quod saevae bestiae poenarum timore retrahuntur a maximis voluptatibus, et sic timor maxime ligat homines. Inter omnes autem, timor mortis est maximus. Est enim finis terribilium. Unde si homo timorem istum superat, superat omnes; et hoc superato, superatur omnis amor mundi inordinatus.
Et ideo christus per mortem suam fregit hoc ligamen, quia abstulit timorem mortis, et per consequens amorem vitae praesentis.
Quando enim considerat homo, quod filius dei, dominus mortis, mori voluit, non timet mori. Et inde est quod ante mortem christi dicebat ille in Eccli. XLI, 1: o mors, quam amara est memoria tua. Sed post mortem christi clamat apostolus, Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi et esse cum christo.
Unde Matth. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus, etc..
Dicit ergo ut liberaret eos, qui timore mortis obnoxii erant servituti, scilicet peccati, per totam vitam, quam nimis appetebant.
Vel aliter: homo enim duplici servituti erat obnoxius, scilicet legis et peccati.
Unde Act. XV, 10 lex dicitur iugum, quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus.
Manus enim Moysi erant graves, ex.
C. XVII, 12; Gal. IV, 5: ut eos qui sub lege erant redimeret. Erant enim obnoxii servituti peccati. Ab ista duplici servitute christus nos liberavit. Differentia autem inter novum et vetus testamentum est timor, et amor. In novo est amor. Io. XIV, 15: si diligitis me, mandata mea servate. Vetus autem fuit lex timoris. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Et ideo dicit ut liberaret eos qui timore mortis corporalis, quam infligebat lex, per totam vitam obnoxii erant servituti legis.
Sed quaeritur cur statim non liberavit a morte, sed a timore mortis? respondeo. Dicendum est, quod statim liberavit nos a morte quantum ad causam, sed ab ipsa morte nondum, quamvis liberaverit a timore mortis. Cuius ratio est, quia si liberasset a morte corporali, homines servirent christo tantum propter bonum corporale, et sic periret meritum fidei et spei; similiter etiam ipsae poenae sunt nobis meritoriae ad vitam aeternam. Act. XIV, 21: per multas tribulationes, etc..
Et notandum, quod liberavit nos a timore mortis, primo ostendendo futuram immortalitatem, et ex hoc homo parvipendit mortem temporalem. I Cor. XV, 20: christus resurgens primitiae dormientium, etc.. Secundo praegustando voluntarie mortem, ex quo promptiores efficimur ad subeundum mortem pro christo. I Pet. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc.. Tertio aperiendo aditum ad gloriam, qui ante mortem suam non patebat, et ex hoc non solum non timemus mortem, sed desideramus eam. Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi et esse cum christo, etc..
Consequenter cum dicit nusquam enim Angelos apprehendit, probat apostolus utilitatem, quam mors christi attulit.
Et circa hoc tria facit.
Primo enim ostendit, quod christus per mortem nos liberavit, quod probat ex conditione naturae passibilis quam assumpsit; secundo concludit similitudinem, ibi unde debuit; tertio ostendit similitudinis utilitatem, ibi ut misericors fieret.
Dicit ergo: ita dixi quod christus per mortem suam liberavit nos a peccatis et morte. Nec est dubium, quod quantum ad conditionem naturae Angelus maior est homine, sed quia Angelus non fuit obnoxius servituti, nec dignus morte, ideo non assumpsit Angelum. Quod si assumpsisset Angelum, hoc utique fuisset propter dignitatem naturae; sed nusquam legimus quod assumpsit eum, sed tantum semen Abrahae, id est, humanam naturam, non tamen idealem, sed in individuo et atomo, et ex semine Abrahae. Matth. I, 1: filii Abraham, etc.. Et hoc addit, ut Iudaei qui gloriantur se esse de genere Abrahae, magis venerentur christum.
Signanter vero dicit apprehendit, quia illud proprie dicitur apprehendi quod fugit. Non solum autem ipsa natura humana fugiebat a deo, sed etiam ipsi filii Abrahae. Zac. VII, V. 11: averterunt scapulam, etc.. Ista autem apprehensio naturae humanae in unitatem personae filii dei, naturam nostram supra modum exaltat; unde dicit chrysostomus: magnum revera et mirabile et stupore plenum est, carnem nostram sursum sedere, et adorari ab Angelis et Archangelis. Hoc ego saepius in mente versans excessum patior, magna de genere humano imaginans.
Sed videtur quod magis debuerit naturam angelicam apprehendere quam humanam naturam: similitudo enim est ratio faciens ad congruitatem incarnationis divinae personae. In natura autem angelica invenitur expressior similitudo dei quam in humana, quia ipsa est signaculum similitudinis, ez.
C. XXVIII, 12. Magis ergo videtur quod debuerit apprehendere Angelum, quam semen Abrahae.
Praeterea: in natura angelica invenitur peccatum sicut in humana. Iob IV, 18: in Angelis suis reperit pravitatem. Si ergo apprehendit naturam humanam ut liberaret eam a peccato, videtur quod multo magis apprehendere debuerit angelicam.
Respondeo. Dicendum, quod assumptibilis dicitur aliqua natura a filio dei secundum congruentiam ad unitatem personae. Ista autem congruentia attenditur quantum ad duo, scilicet quantum ad dignitatem, ut illa natura sit assumptibilis, quae nata est attingere ipsum verbum per suam operationem, amando et cognoscendo ipsum, et quantum ad necessitatem, ut scilicet subiaceat peccato remediabili.
Primum et secundum sunt in humana natura, quae apta nata est deum amare et cognoscere, et peccatum ipsius remediabile fuit, et ideo est assumptibilis. Naturae autem angelicae licet adsit primum, deest tamen secundum; nam peccatum est irremediabile, non quidem ex gravitate culpae, sed ex conditione naturae seu status. Quod est hominibus mors, est Angelis casus, ut dicit Damascenus. Manifestum autem quod omnia peccata hominis, sive sint parva, sive sint magna, ante mortem sunt remissibilia, post mortem vero sunt irremissibilia et perpetuo manent, et ideo natura angelica inassumptibilis est.
Et per hoc patet solutio ad obiecta, quia licet in natura angelica sit congruentia dignitatis, deest tamen congruentia necessitatis.
Deinde cum dicit unde debuit per omnia fratribus assimilari, ex praedictis concludit similitudinem, quasi dicat: quia ergo non apprehendit Angelos, sed semen Abrahae, ideo debuit per omnia assimilari fratribus. Per omnia inquam, in quibus sunt fratres, non in culpa, sed in poena, et ideo debet habere passibilem naturam. Unde infra IV, 15: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato, quantum scilicet ad poenam, non tentationem culpae. Item sunt fratres quantum ad gratiam. I Io. III, 1: videte qualem charitatem dedit nobis deus pater, ut filii dei nominemur et simus. Rom. VIII, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri, etc..
Consequenter ponit utilitatem istius similitudinis, dum dicit ut misericors fieret, ubi duo facit, quia primo ponit eam; secundo exponit ipsam, ibi in eo enim, etc..
Nam christus secundum quod mediator est, duplex habet officium. Unum quo praeponitur toti humano generi sicut iudex.
Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, etc.. Aliud per comparationem ad deum, apud quem pro nobis quasi advocatus interpellat, quia assistit vultui eius pro nobis, infra VII, 25 et I Io. II, 1: advocatum habemus apud patrem iesum christum, etc..
In iudice autem maxime desideratur misericordia, et praecipue a reis; in advocato desideratur fidelitas. In christo autem insinuat apostolus illa duo esse per passionem eius.
Humanum enim genus in christo, inquantum est iudex, desiderabat misericordiam; inquantum advocatus, fidelitatem. Et ista duo exhibuit christus per passionem. Unde quantum ad primum dicit quod per passionem assimilatus est fratribus, ut misericors fieret.
Sed numquid non fuit misericors ab aeterno? videtur quod sic, quia miserationes eius super omnia opera eius, Ps. Cxliv, V. 9. Item, ab initio habuit misericordiam.
Iob XXXI, 18: ab infantia crevit mecum miseratio.
Respondeo. Dicendum est, quod miseratio dicitur quasi miserum cor super aliena miseria, et hoc est dupliciter. Uno modo per solam apprehensionem, et sic deus sine passione nostram miseriam apprehendit. Ipse enim cognovit figmentum nostrum, ut dicitur in Ps. Cii, 14. Alio modo per experientiam, et sic christus potissime in passione expertus est miseriam nostram.
Et sic dicitur, ut qui erat misericors per apprehensionem nostrae miseriae, fieret misericors per experientiam. Is. LVIII, 9: clamabo et dicam: ecce adsum, quia misericors sum dominus deus tuus.
Et inde est, quod misericordiam fecit, ut patet de muliere deprehensa in adulterio. Misericordiam docuit, Matth. V, 7: estote misericordes, etc.. Misericordiam mandavit, matth.
C. XII, 7: discite quid est, misericordiam volo, et non sacrificium, etc.. Item ipse est fidelis advocatus.
Et ideo dicitur fidelis pontifex. Infra IX, V. 11: christus assistens pontifex futurorum bonorum. Et requiritur quod sit fidelis. I cor.
C. XIV, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Et hoc totum, ut repropitiaret delicta populi, scilicet pro quo mortem sustinere voluit. Ipsa enim passio allegatio est, et fidelium interpellatio.
Deinde cum dicit in eo enim, etc., exponit istam utilitatem et continuatur sic, quasi dicat: non loquor de christo inquantum deus, sed inquantum est homo. Et ideo in eo, idest, in illa natura quam assumpsit, ut experiretur in se nostram causam esse suam. Unde dicit et tentatus et passus est; ideo potens est et eis qui tentantur auxiliari.
Vel aliter: ideo factus est misericors et fidelis, quia in eo quod passus et tentatus est, habet quamdam convenientiam ad hoc quod misereatur. Et dicit tentatus, non a carne, sed ab hoste. Matth. IV, 1: ductus est iesus in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo.
In ipso enim non fuit aliqua rebellio partis inferioris ad superiorem, sed passus est in carne pro nobis. I Pet. II, 21: christus passus est pro nobis, etc.. Et IV, 1: christo ergo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini.