TABULA LIBRI ETHICORUM

 Capitulus A

 Capitulus B

 Capitulus C

 Capitulus D

 Capitulus E

 Capitulus F

 Capitulus G

 Capitulus H

 Capitulus I

 Capitulus L

 Capitulus M

 Capitulus N

 Capitulus O

 Capitulus P

 Capitulus R

 Capitulus S

 Capitulus T

 Capitulus U

 Capitulus X

Capitulus P

Perierunt.

Quod quidam perierunt propter diuicias, alii propter fortitudinem. I i e.

Paruificencia.

Quod paruificencia est defectus istius habitus magnificencie. IV III b.

Paruificus.

Quod paruificus deficit in omnibus in quibus magnificus bene se habet. Ibidem, g.

Parui.

Quod parui sunt formosi et non pulcri.

IV iv b.

Pusillanimis.

Quod pusillanimis est qui minoribus quam dignus sit se dignificat. IV iv b.

Quod pusillanimis deficit et ad se ipsum et ad magnanimum. Ibidem, e.

Quod pusillanimis est qui non dignificat se bonis quibus dignus est. IV VI e.

Quod pusillanimis et Caymus non sunt mali, quia non male faciunt, set peccantes.

Ibidem.

Quod pusillanimes non sunt insipientes, set magis pigri, in quantum negligunt se ipsos cognoscere. Ibidem, f.

Pusillanimitas.

Quod pusillanimitas magis opponitur magnanimitati quam Caymotes. Ibidem, g.

Prauis.

Quod prauis qui non sunt corrupti secundum probrosa peccata, set secundum quedam puerilia, uidentur existere amicabilia ad se ipsos, quia existimant se esse iustos; set ualde prauis, non.

IX V a.

Quod prauis non insunt amicabilia ad se ipsos, quia non operantur bona que existimant sibi ipsis optima, set eligunt pro eis delectabilia nociua.

Ibidem.

Quod praui propter multam maliciam odiuntur et ideo fugiunt et interimunt se ipsos.

Ibidem, b.

Quod prauus (qui) non est dignus honore.

IV iv g.

Quod in prauis est quoddam naturale bonum melius quam sint ipsa mala. X II d.

Quod prauum delectacionem appetentem oportet puniri tristicia contraria delectacioni quemadmodum subiugale. X XIV g.

Quod praui fiunt in persequendo uoluptates uel fugiendo uel quas non oportet uel secundum quod non oportet. II ii e.

Quod praui replentur penitudine.

IX V f.

Quod anima prauorum contendit, quia pars inferior dolet quando recedit a delectacionibus et superior delectatur. IX V e.

Quod prauus non disponitur amicabiliter ad se ipsum, quia nichil habet in se ipso amabile.

Ibidem, g.

Quod praui nolunt sibi conuiuere, set querunt alios cum quibus commorentur, quia nichil amabile inueniunt in se ipsis.

IX V c.

Proporcionalitas.

Quod proporcionalitas est equalitas proporcionis in quatuor minimis. V IV d.

Quod omnis proporcionalitas est disiuncta uel continua; disiuncta quando proporciones inter quas est proporcionalitas non coniunguntur in aliquo termino communi, continua quando coniunguntur in uno termino communi; et exemplificat.

Ibidem.

Quod talis proporcionalitas uocatur geometrica in mathematicis, quia in geometria accidit comparari totum ad totum ut alterum ad alterum.

Ibidem, f.

Quod proporcionalitas que est in iusticia distributiua non est continua, quia non fit unus numero terminus cui datur et quod datur.

Ibidem.

Proporcionale.

Quod proporcionale non solum est monadici numeri, set totaliter numeri. V IV d. (princeps)p quod si princeps percutit, non oportet quod per iusticiam repercuciatur; set si aliquis percuciat principem, non solum percuti oportet set puniri. V VI b.

Quod princeps est custos iusti et equalis; non enim tribuit plus simpliciter boni (ipsi), si non ad ipsum proporcionale est; ideo alteri laborat.

V VII g.

Quod principi merces est honor et gloria; quibus autem hec non sufficiunt, efficiuntur tyranni. Ibidem.

Quod principes exercitus cogunt exercitum ad operandum forcia. III XII b.

Principari.

Quod non sinimus principari hominem in quo est natura humana tantum, set illum qui est perfectus secundum racionem. Nam talis dat sibi plus de bonis et efficitur tyrannus.

V VII g. (principatus)p quod principatus ostendit uirum.

V II f.

Quod differencium debent esse principatus differentes. VIII X e.

Quid sit principalius in uirtute.

Queritur quid sit principalius in uirtute, an eleccio uel exterior operacio.

X XI f.

Prodigus.

Quod prodigus est melior illiberali, quia facile sanatur propter etatem uel egestatem.

IV II b.

Quod prodigus non uidetur malus in moribus.

Ibidem, c.

Quod prodigus uidetur esse insipiens, quia nescit sibi prouidere. Ibidem.

Quod prodigus uidetur esse multo melior illiberali, quia facit sibi multos amicos quia multis prodest. Ibidem.

Quod multi prodigorum sunt qui accipiunt unde non oportet eo quod uolunt consumere in dando et non possunt facere de bonis propriis, quia cito deficiunt, et sic aliunde accipiunt.

Ibidem.

Quod prodigi concupiscunt dare et ideo nichil differt eis quantum uel unde.

Ibidem, d.

Quod prodigorum daciones non sunt liberales.

Ibidem.

Quod prodigi multi sunt intemperati, quia consumunt sua in intemperancias.

Ibidem.

Quod prodigi uocantur qui expendunt et consumunt res suas intemperate.

IV I b.

Quod prodigus proprie dicitur peccans circa aliquod unum, qui corrumpit substanciam, id est possessiones per quas sustentatur.

Ibidem.

Quod prodigus est qui est propter se ipsum prodigus, quia perdicio quedam est ipsius scilicet esse corrupcio, quia per ea uita hominis sustentatur.

Ibidem.

Quod prodigus non delectatur in quibus oportet neque ut oportet neque tristatur ut oportet. IV II a.

Quod prodigus qui in tribuicione habundat, in accipiendo autem deficit; illiberalis autem e conuerso. II VI b.

Prodigalitas.

Quod prodigalitas et illiberalitas sunt circa pecunias superhabundancie et defectus.

IV I a.

Quod prodigalitas quandoque uicium infert intemperatis hominibus. Ibidem, b.

Quod prodigalitas que est in dando non multum augetur, quia deficit ei substancia.

IV II b. (pessimus)p quod pessimus est qui ad se ipsum et ad amicos utitur malicia, optimus autem (non) qui ad se ipsum (uirtute) set qui ad alterum.

V II f. (placidus)p quod placidi sunt qui omnia laudant que dicuntur et fiunt propter delectacionem in conuiuere et nichil contradicunt set estimant quod oportet bonis et malis sine tristicia conuiuere.

IV IX a.

Quod placidus est qui querit delectabile in conuictu, non propter aliquid aliud.

Ibidem, g. (politica)p quod politica est honorabilior medicinali.

I XI b.

Quod politica non presens conferens appetit tantum, set in totam uitam.

VIII IX f.

Quod sub politica cadunt sacrificia facientes et congregaciones ministrorum honoresque tribuentes diis et sibi ipsis requiem acquirentes cum delectacione. Ibidem.

Quod politice species sunt tres et habent tres corruptelas oppositas; prima est regnum, secunda aristocracia, tercia democracia.

VIII X a.

Quod desiderantibus scire politicam opus est experiencia. X XVI c. (politicus)p quod (oportet) politicum scire aliqualiter que circa animam, quemadmodum et eum qui oculos curat et omne corpus. I XI b.

Quod politico melius est scribere et dicere acciones ciuiles quam sermones iudicatiuos et concionatiuos. X XVI b.

Passiones.

Quod passionum persequtor inaniter audiet et inutiliter, quia finis non est cognicio set operacio.

I i g.

Quod passiones sunt omnia illa ad que sequitur delectacio uel tristicia; et exemplificat de multis.

II IV a.

Quod passiones non sunt neque uirtutes neque malicie, quoniam non dicimur secundum passiones studiosi uel praui. Ibidem, b.

Quod secundum passiones non laudamur neque uituperamur; et exemplificat.

Ibidem.

Quod passiones non contingunt sponte, sicut non sponte irascimur neque timemus.

Ibidem.

Quod secundum passiones moueri quidem dicimur. Ibidem, c.

Quod quedam passiones anime medietatem non suscipiunt. II V f.

Quod passio non uidetur totaliter sermoni cedere. X XIV e.

Philosophia.

Quod philosophia mirabiles delectaciones habet firmitate et puritate et magis speculantibus quam querentibus, qui nondum habent set in inquisicione laborant. X x c. (philotimus)p quod philotimus est qui habundat desideriis immoderate appetens magnum honorem; qui uero deficit dicitur aphilotimus; set medius est innominatus.

II VI c. (philosenus)p quod philosenus erixius orauit ut guttur suum longius esset gruis, ut tactu cibi diuturnius delectaretur. III XV a. (pugil)p quod pugilibus est finis delectabilis cuius gracia corona et honores, percuti autem dolorosum quia carnem sensibilem habent. III XIII b.

Quod pugil forte non eandem pugnam omnibus circumponit; nichilominus cercius agit quilibet si habeat propriam curam quam si haberet tantum communem, quia magis habebit illud quod conueniens est. X XV e.

Pecunia.

Quod pecunia est quicquid nummismate numeratur.

IV I a.

Quod non est possibile pecuniam habere non curantem ut habeat, quemadmodum et in aliis.

Ibidem, e.

Quod pecunie et huiusmodi bona circumpugnabilia sunt. IX ix c.

Potencia.

Quod potencie sunt secundum quas potentes sumus irasci uel tristari uel misereri.

II IV a.

Quod potentes sumus a natura, boni autem uel mali non efficimur a natura. II IV e.

Puer.

Quod pueri secundum concupiscenciam uiuunt et maxime in hiis delectabilis appetitus.

III XVI f.

Quod sicut puerum oportet uiuere secundum preceptum pedagogi, ita concupiscibilem oportet consonare racioni. Ibidem, g.

Quod puer nullus felix est, quia non est operatiuus bonorum propter etatem.

I VII g.

Quod pueri beatificantur propter spem; set tales indigent uirtute perfecta et uita perfecta.

I VII g.

Quod puer mathematicus quidem fit, cum sapiens et phisicus non. VI vi c.

Quod in pueris et bestiis existunt quidam naturales habitus, set sine intellectu nociui sicut si corpus sit forte et ille (fortis) non habeat uisum fallitur et forte interficit patrem credens interficere hostem. VI X b.

Quod pueri primum complectuntur sermones et pronunciant, set non intelligunt; oportet enim connasci. VII III d.

In potestate constituti.

Quod in potestate positi (sunt) appetunt uoluptatem similiter sardanapalo.

I III b.

Quod in potestatibus existentes habent quosdam amicos utiles et quosdam delectabiles; ambo autem non omnino.

VIII VI d.

Quod in potestate constituti non querunt amicos delectabiles cum uirtute neque utiles ad bona, set hos quidem eutrapelos, id est bomolochos, delectabiles appetentes, hos autem deinos, id est astutos. Ibidem.

Parentes.

Quod parentes diligunt filios ut sui ipsorum aliquid existentes, filii autem ut ab illis aliquid existentes. VIII XII a.

Quod parentes magis sciunt quod filii sunt geniti ex ipsis quam filii quod sint geniti ex patribus. Ibidem, b.

Quod parentes diligunt filios sicut alteros se ipsos. Ibidem.

Quod ex parentibus habemus beneficia essendi et nutrimenti et discipline. Ibidem, c.

Quod parentes plus diligunt filios quam filii parentes. VIII XII b.

Patris regimen.

Quod patris ad filios regimen habet similitudinem regni; filiorum enim patri est cura.

VIII X c.

Quod in Persis patres tyrannice utuntur filiis.

Ibidem.

Pater.

Quod pater qui utitur filiis peruerse quasi seruis est corruptus et habet similitudinem tyranni. Ibidem, d.

Quod patres putantur maximi in beneficiis, quia sunt causa essendi, nutrimenti et discipline.

VIII XI b.

Quod pater et progenitor et rex naturaliter principantur. Ibidem.

Quod patres plus diligunt filios quam filii parentes. VIII XII b.

Quod pater magis approximatur filio quam filius patri. Ibidem.

Quod nullus pater recedit a filio nisi superexcellat malicia in filio. VIII XIV g.

Quod pater qui habet malum filium fugiendum est ab ipso, si sit perfecte malus, uel non festinandum dare sufficienciam malo existenti.

Ibidem.

Quod in omnibus sic est patri obediendum, uel non, set in medicinalibus medico et non patri, et in bello uirum bellicosum ordinari oportet secundum preceptum ducis exercitus et non patris. IX II a.

Quod patrem debeo magis liberare quam illum qui me liberauit. Ibidem, c.

Quod patribus debemus sufficere in nutrimento eciam magis quam nobis et debemus eis honorem quemadmodum diis propter maxima beneficia.

Ibidem, f.

Paternus principatus.

Quod paternus principatus uult regnum esse.

VIII X c.

Paterna amicicia.

Quod paterna amicicia est talis qualis regalis consistens in beneficii collacione a superexcellenti.

VIII XI b.

Paterni sermones.

Quod paterni sermones sic se habent in domo sicut leges in ciuitatibus. X XV d.

Paterna precepcio.

Quod paterna precepcio non habet uim coactiuam neque cuiusquam alterius, qui non est persona publica sicut rex. Ibidem.

Pene.

Quod pene debent dari contrarie amatis delectacionibus, sicut communiter dicunt.

X XIV g.

Presencia amici.

Quod presencia amicorum est delectabilis et in bonis fortunis et infortuniis; alleuiantur enim contristati condolentibus amicis.

IX XIII b.

Quod presencia amici est delectabilis, quia intelligens aliquem sibi esse amicum et condolere minorem tristiciam facit. Ibidem, c.

Quod presencia amici in infortuniis est mixta, quia est delectabilis et contristabilis; delectabilis quia ipsum uidere amicos est delectabile et quia facit quoddam auxilium ad non contristari dum sua uisione et suis sermonibus consolatur; est eciam contristabilis eo quod nullus uult esse causa tristicie amico suo. Ibidem.

Quod presencia amici in bonis fortunis non est mixta, set conuersacionem delectabilem habet et intelligenciam in quantum amicus intelligit ipsum gaudere in bonis suis. Ibidem, e.

Priamus.

Quod Priamus sicut narratur omnia in fine uite miserabiliter amisit. I VIII a.

Propago.

Quod propagini assimulantur accidencia.

I III b.

Proximum.

Quod proximum est et mathematicum persuadentem acceptare et rethoricum demonstraciones expetere. I i f.

Principium.

Quod principiorum hec quidem induccione contemplata sunt, hec uero sensu, hec autem consuetudine quadam. I V g.

Quod principium uidetur plus quam dimidium tocius esse et multa manifesta fieri per ipsum.

Ibidem.

Quod principia debent esse magis cognita quam conclusio, alias per accidens sciencia haberetur.

VI II c.

Quod principia non possunt demonstrari.

VII X e.

Quod in principio intendendum est a quo quis beneficietur et que beneficia accipiat.

VIII XIII f.

Pictagoras.

Quod Pictagoras cum doceret quedam iussit discentem honorare ipsum in retribucione quantum existimabat esse rem dignam quam ab ipso doctus fuerat. IX I d.

Placere.

Quod eidem multi possint ualde placere, et difficile est propter dissimilitudinem morum et forte neque bonum. Esset. VIII VI a.

Prudencia.

Quod prudencia non est sciencia neque ars neque opinio, quia sciencia est necessariorum, opinio uero contingencium, ars uero circa factibile.

VI III b.

Quod prudencia est habitus uerus cum racione actiuus circa hominis bona et mala.

Ibidem.

Quod prudencia est in parte opinatiua.

Ibidem, g.

Quod prudencia non est studiosissima neque honorabilissimorum, quia est de humanis.

VI V b.

Quod prudencia non solum est uniuersalium set particularium. Ibidem, e.

Quod prudencia debet habere duas cogniciones, uniuersalem et particularem, et magis particularem.

Ibidem, f.

Quod prudencia uidetur esse que circa ipsum et unum. Ibidem, f.

Quod prudencia non est sine yconomica et urbanitate. VI vi b.

Quod prudencia est extremi cuius non est intellectus neque sciencia. Ibidem, f.

Quod prudencia est preceptiua; quid oportet agere uel non, finis ipsius est.

VI VIII b.

Quod prudencia non potest esse sine uirtute morali. VI IX g.

Quod prudencia indigemus eciam si nichil ad opus faceret, quia est uirtus perficiens anime particulam. VI X g.

Prudens.

Quod prudentis est posse bene consiliari circa conferencia sibi non secundum partem, set secundum totum bene uiuere. VI III a.

Quod prudentes sunt qui sibi et aliis possunt bona speculari, sicut Perydea que fuit ualde perita in consiliis. Ibidem, c.

Quod prudens est qui est speculans bene singula circa se ipsum. VI V c.

Quod prudens non est nisi sit continens.

VII II b.

Quod prudens et deinus quandoque dicuntur incontinentes. Ibidem.

Quod prudens est fortissimus circa operabilia.

Ibidem, d.

Partes anime.

Quod partes anime sunt et racionem habens et irracionale. VI I b.

Practica.

Quod practica principatur factiue.

VI I f.

Peccans.

Quod peccans in arte uoluntarie est eligibilior quam qui peccat iniustus; e conuerso est de prudencia. VI III f.

Peccatum.

Quod peccatum contingit uniuersale et particulare; exemplum de aqua ponderosa.

VI vi f.

Poligramanes.

Quod poligramanes sunt quasi in multi negociis existentes. VI vi a.

Preuolantes.

Quod preuolantes non preconsiliantur; set si racio fortificetur per consilium, non ducuntur a passione, sicut pretitillantes non titillantur.

VII IX a.

Quod preuolacio et debilitas sunt modi incontinencie.

Ibidem.

Peior.

Quod peior est si quis non concupiscens uel quietus operatur turpe quam si uehementer concupiscens, et si non iratus percutit quam si iratus. VII VIII d.

Perseuerans.

Quod perseuerans dicitur qui uincit tristicias a quibus multi uincuntur. VII VIII b.

Phalaris.

Quod Phalaris nepharius homo fuit qui applicabat homines ad lectum suum et quos maiores inueniebat detruncabat. VII V d.

Particulare.

Quod particulare non habet tantum de sciencia quantum uniuersale, ideo corrumpitur magis in particulari; ideo uidetur esse uerum quod socrates querebat quod scientem non contingit peccare, quia uniuersalis non est presens.

VII III g.

Punicio.

Quod punicio quietat impetum ire, delectacionem pro tristicia faciens.

IV VIII d.

Quod punire est humanius quam relaxare.

Ibidem, e.

Pugne.

Quod pugne et accusaciones sunt ex hoc quod equalibus inequalia et inequalibus equalia dantur.

V IV c.

Potencia et sciencia.

Quod potencia et sciencia contrariorum uidetur esse, habitus autem non; ut a sanitate non contraria, set sana solum. V I b.

Pignus.

Quod si pignus reddat quis nolens, set propter timorem, non est dicendum iusta operari.

V X c.

Patitur nichil preter uoluntatem.

Quod nichil patitur preter uoluntatem.

V XII b.