Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
11. Exaudivi te in abscondito tempestatis: non in tempestate maris, sed in tempestate cordis. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te in aqua contradictionis. Revera, fratres, revera, qui exauditus est in abscondito tempestatis, debet probari in aqua contradictionis. Cum enim crediderit, cum baptizatus fuerit, cum viam Dei carpere coeperit, cum in gemellarium eliquari intenderit, et ab amurca publice currente se extraxerit; habebit multos exagitatores, multos insultatores, multos detractores, dehortatores, minantes etiam ubi possunt, deterrentes, deprimentes: haec tota aqua contradictionis est. Puto hodie esse hic sic; arbitror esse hic nonnullos quos amici sui volebant rapere ad circum, et ad nescio quas hodiernae festivitatis nugas: forte ipsi illos adduxerunt ad ecclesiam. Sed sive ipsi illos adduxerunt, sive ab eis ad circum abduci non potuerunt, in aqua contradictionis probati sunt. Non ergo erubescas praedicare quod nosti, defendere et inter blasphemos quod credidisti: si enim exaudiris in abscondito tempestatis, corde creditur ad justitiam; si probaris in aqua contradictionis, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) . Quanta est enim ipsa aqua, contradictionis? jam pene siccata est. Senserunt illam majores nostri, quando verbo Dei, quando mysterio Christi acriter resistebant gentes; turbabatur aqua aquas enim pro populis aliquando intelligendas evidenter Apocalypsis scriptura demonstrat, ubi aquae multae cum viderentur, et quaereretur quid essent, responsum est, Populi sunt (Apoc. XVII, 15) . Pertulerunt ergo illi aquam contradictionis, quando fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; quando astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum 1039A ejus (Psal. II, 1, 2) . Quando fremuerunt gentes, tunc leo ille viro forti Samson venienti ad ducendam de alienigenis uxorem, Christo scilicet descendenti ad habendam Ecclesiam de Gentibus, fremens ibat in obviam. Sed quid egit? Accepit, tenuit, fregit, dissipavit leonem; factus est in manibus ejus velut haedus caprarum. Quid enim fieret populus fremens, nisi languidus peccator? Occisa autem illa feritate, jam non sic fremit regia potestas, non sic fremit populus Gentium in obviam Christo: imo vero in ipso regno Gentium in venimus leges pro Ecclesia, tanquam favum in ore leo nis (Judic. XIV, 5-8) . Quid ergo jam metuam aquam contradictionis, quae prope jam tota siccata est? Illa pene jam silet, si amurca non contradicat. Quantumlibet mali saeviant alieni, o si eos non adjuvent mali nostri! Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te in aqua contradictionis. Recolitis quid de Christo dictum sit, sic natum eum esse in multorum ruinam, et multorum resurrectionem, et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34) . Novimus, videmus: signum crucis erectum est, et contradictum est ei. Contradictum est gloriae crucis; sed titulus erat super crucem, qui non corrumpebatur. Est enim titulus in psalmo: In tituli inscriptionem, ne corrumpas (Psal. LIX, 1) . Signum erat cui contradiceretur: dixerunt enim Judaei, Noli facere, Rex Judaeorum; sed fac quod ipse dixerit regem se esse Judaeorum. Victa est contradictio; responsum est, Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 19-22) . Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te in aqua contradictionis.