DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT VII.

Et est DIGRESSIO declarans et destruens tres sectas erroris circa accessiones maris.

Quaerunt autem nonnulli pbysiologo- rum qui lunam non dixerunt esse causam accessus maris, et fuerunt duae sectae illorum. Temporibus enim paucis ante nos quidam Arabs in Hispania Arabica, cujus nomen est Alpatiatius, qui dixit totum coelum moveri motore unico primo, cujus motus pertingit in omne quod est : et ille quidem motus circumagit ignem perfecta circulatione et aerem : aquam autem non movet ad perfectionem circuli, sed ad semicirculum cuilibet terrae accedit, et tunc recedit proprio pondere.

Alia autem secta dicebat, quod in aere exspirat ex seipsa, et non ex virtute alicujus motus coelestis. Et dum spirat, elevatur et effunditur super littora sua : et dum exspiraverit, tunc redit ad alveum suum. Dixerunt autem signum hujus esse, quia spiritus multi nascuntur in humidis corporibus et calidis. Cum autem mare sit magnae, quantitatis valde, et sit humidum, impossibile est quod calor solis et naturalis calor maris non generet in eo multos spiritus ventosos, qui tumescere et spirare et guttuare faciunt mare.

Sed improbatio dicti Alpatiatii est, quod si mare movetur ad. motum primi qui movet motum diurnum, non deberet

mare moveri nisi uno modo ab Oriente secundum motum diurnum : et cum terra sit rotunda, non esset causa quare magis rediret aqua ab uno puncto quam a puncto altero circuli maris vel terrae : et tunc mare compleret circulum super terram : et tunc omni die destrueretur agricultura, sicut diximus superius contra eos qui dicebant mare moveri secundum motum diurnum orbis. Cum igitur nos multas diversitates motus maris inveniamus, et multos modos reditus ejus, sicut patet ex supra scriptis, clarum est aquam maris in accessum et recessum non sequi motum primi motoris qui est diurnus. Dimittamus autem nunc dicta Alpatiatii : quia cum naturaliter voluit loqui, erravit, et in errorem suum induxit multos alios se sequentes, sicut in parte ostendimus in secundo Coeli et Mundi.

Contra secundam autem sectam est, quod si moveretur mare, quia spirat naturaliter, sicut alia in quibus generantur venti et vapores spirituales : et tunc debet fieri accessus ejus et recessus per unum modum semper : quia opera naturae sunt uno modo : quia causa eorum uno modo se habet. Nos autem in mari hoc non invenimus, sicut patet ex dictis.

Amplius si mare spirat, absque eo quod moveatur a luna, tamen non movetur nisi a luna a fundo et spirat semper : et sic oportet ut habeat locum majorem semper : et sic numquam revertitur : quia ex quo spirat, ex seipso semper spirabit, et semper ebullit : et nos hoc non invenimus, quia non videmus redire mare : tunc sufficit ei locus suus : et non est in eo aliquis spiritus, qui tunc expellat ipsum de loco suo.

Amplius autem est, quia natura aquae est ut vadat inferius ad terram. Si ergo elevatur ex spiritu quando exspiraverit, descendet inferius tantum, et spirando elevabitur sursum tantum : et tamen ejus contrarium videmus, quod sequitur motum lunae, ad hoc quod posito aliquo ponitur, et destructo destruitur : et hoc causatur ab ipso. Sic autem videmus semper accessum maris poni et fieri quando luna tangit circulum hemisphaerii : videbitur igitur causari ex motu lunae. Si quis autem dixerit, quod ideo non causatur ex luna, quia si esset ex luna, deberet fieri in fluminibus et in fontibus et stagnis omnibus, dicemus quod non est eadem dispositio aquae in omnibus his, quemadmodum diximus superius : mare enim est sicut totum, et flumina et fontes et stagna sicut partes : et non eadem operatio in toto et in partibus, quoniam totum colligit virtutes plurimas quas partes non habent : flumina enim subtilis aquae sunt et dulcis et mobilis et frigidae propter causas quas diximus supra : stagna etiam subtiliantur fontibus apertis vel occultis qui influunt in ea : et cum sint paucae aquae, sufficiunt fontes dare eis subtilitatem. Et hoc non potest esse in maribus, in quibus est multitudo aquae magnae : et ideo maria influent et refluent et non aliae aquae : aquae enim omnes aliquid accipiunt imitationis a luna quando ascenderit super eas, licet hoc sit insensibile.

Hoc autem maxime videmus in humido aqueo complexionali, quod est naturale animalibus et plantis et mineris. Nam cum fuerit luna crescens in lumine suo per primam partem mensis, videmus in corporibus animalium praecipue hominum humorem abundare in superficie corporis, de profundo ebullientem ad exteriora : et cutem esse magis plenam, et juncturas membrorum magis occultas, et esse venas magis lectas et profundatas, et cibum sumptum magis impinguare quam in alia parte mensis quando luna decrescit lumine. Et haec omnia magis videmus fieri quando luna est in die super terram, quam quando est sub terra : et praecipue fiunt haec quando elevatur ab Oriente usque ad medium coeli, et minus quam quando cadit ab angulo Meridiei : propter quod sapientes medicorum volentes impinguare aliquos, id est, confortare, maxime observant tempora quae

diximus in infirmis : unde maxime attenditur motus lunae : et secundum eum critica dies numeratur. Et vidimus multos qui infirmati sunt luna crescente : et quando luna erat super terram elevata ab Oriente ad medium coeli, quod evaserunt de magnis infirmitatibus : eo quod natura tunc erat fortis, et humidum complexionale : .et movebatur tunc motu nutritivo corporis. Alios autem vidimus de minoribus infirmitatibus mori: quia inceperunt infirmari luna decrescente, et non existente super terram, et praecipue si luna recedens ab angulo mediae terrae in inferiori hemisphaerio.

Similiter autem humida nascentia plurimam in animalium recipiunt varietatem secundum lunae motum, quemadmodum diximus : augentur enim et mutarantur vel putrescunt ad praedictos lunae motus, ita quod si animal habeat apostema, et de nocte jaceat sub radiis lunae deficientis, praecipue quando luna est in calido sicco coeli, forte moritur animal ex parvo apostemate : quoniam tunc luna maturat, sed putrefacit et corrumpit.

Crescunt autem etiam tunc humida in matricibus feminarum animalibus, quando luna crescit, et sunt humida vigorosa plena spiritu vivifico quando luna crescit ait ab horizonte, ita quod tunc et facile concipiunt, et facilius filios masculos concipiunt quam alio tempore. Et est partus ille vigorosior quam alio tempore conceptus, et praecipue si augetur virtus lunae ex quinque illis causis quas superius diximus. Et si sunt ova in ventribus avium nata in temporibus illis, erit albugo eorum multa et vigorosa : quia albugo est radicale humidum, ex quo corpus avis fit, et vitellum praeparatur in cibum.

Similiter autem multa animalium aquaticorum invenimus, quae latent in latibulis, et sunt debilia luna decrescente, et non pascuntur tunc : quoniam calor eorum est debilis. Luna autem crescente egrediuntur et pascuntur, et plura illo- rum non pascuntur nisi hora quando luna ab horizonte elevatur ad medium coeli: et alio tempore redeunt ad latibula, et non quaerunt pastum. Illa enim sunt frigida valde viscosani habentia humiditatem, quae a calore naturali ad motum et desiderium cibi resolvi non potest, nisi quando luna confortata movetur et moverit ea. Yidetur autem in cancris fluvialibus, quod pleni sunt luna aucta, et deficiunt et macri sunt quando luna est diminuta et decrescens. Venenosa etiam animalia quorum humidum venenum est et morsus venenosus, pejorem habent morsum luna crescente et confortata in lumine, et ascendente a circulo hemisphaerii, quam aliis temporibus : humidum enim venenosum est eis naturale humidum : et tunc est vigorosum et multum : et ideo plus inficit ea quae mordentur.

Idem autem signum est in plantis : quia plantae luna aucta in lumine et elevata a circulo hemisphaerii per modicum cultum convalescunt, et citius aliis crescunt, et producunt fructum. Et quae in oppositis temporibus plantantur, vel forte exsiccantur, vel non de facili et cito convalescunt. Saporosiores etiam sunt fructus et herbae quando luna crescit et ascendit ab hemisphaerio circuli, quam sint temporibus aliis. Et hoc ita ad sensum constat, quod non tantum modo sapientes, sed communitas agricolarum hoc confitetur.

Hi etiam in transmutatione metallorum et lapidum operantur, quos alchimistas vocamus, temporibus incrementi lunae : et confortante et ascendente ea a circulo hemisphaerii, puriora producunt metalla, et puriores perficiunt lapides, et magis figuntur spiritus et certius operantur, et praecipue quando sunt bene periti non praecipitantes opera sua, sed exspectantes opportuna tempora, quando opus adjuvatur virtute caelesti.

His autem omnia similia inducere longum esset: haec enim quae de singulis rerum generibus induximus, satis suffi-

cienter sunt ad nostrae probationis intentionem.