CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Ejusdem secundi tractatus in quo habetur et declaratur artificiosissime et eleganter, quis sit libri tractatus, vel quis sit dicendorum modus et ordo.
In primis autem quaeramus, utrum aliquod corporum sit acto infinitum ? Quia hoc primum est quod sequitur corpus perfectum, non generabile, neque transmutabile, quod ipsum sit finitum vel infinitum secundum ultima sua : et quod ipsum sit unum, vel multa secundum formas dividentes ipsum. Quaeramus ergo, utrum corpus aliquod sit infinitum, ita quod nunquam sit status transeunti super quantitate ejus, sicut dixerunt plures philosophantium antiquorum, an sit hoc impossibile, sed omne corpus sit finitum secundum actum ? Deinde autem quaerendum erit, utrum mundus sit unus vel plures ? Quia sine dubio nisi prius ostendamus nullum corpus esse infinitum, non habet locum quaestio utrum mundus sit unus vel plures : quia non possunt imaginari plura infinita secundum omnes distantias corporales. Et hae quidem quaestiones necessariae sunt valde : quia ipsas determinari ad unam partem conditionis vel ad aliam, maximam facit in partibus mundi diversitatem : diversitas enim posita circa mundi principia necesse est ut inducat diversitatem in toto mundo circa principiata. Sic enim cadit diversitas in illa propria veritate quae est sicut principium ad veritates alias, et sic non comprehenditur veritas in principio : tunc jam est in principio cadendi a veritate in omnibus aliis. Hac enim de causa deviaverunt Antiqui secundum tempora praeterita, et deviabunt posteriores secundum tempora futura : quia veritatem principiorum dimiserunt, et acceperunt opposita principiorum. Sicut enim est in viis, quod qui in principio parum pertransit a recta via, cum processerit, erit prolongatio intolerabilis : ita est etiam in scientia naturarum, quod qui pertransit veritatem principiorum, parum erit elongatus a veritate multum in conclusionibus et effectibus. Et hujus est exemplum in po-
sitione Democriti, qui dixit principia naturae esse corpora atoma minima. Habet enim plurimas rationes, quod sit aliquod corpus minimum : sed si est, absque dubio id. erit principium compositionis corporum omnium majorum. Cum ergo Democritus intromisit minimum aliquod esse corpus in opinione sua circa principia, tunc congregavit ea quae sequuntur ex. illo, quae altera sunt a veritate, et ratiocinatus multa magna in convenientia est, sicut quod divisio corporum stet in minimo, et quod generatio sit aggregatio minimorum, et quod generatio et alteratio idem sint, et alia hujusmodi multa quae sequuntur ex hoc, quod parum erraverunt in principio : quia absque dubio principium est minimum simplicitate, sed non est indivisibile quantitate necessario, licet forte non sit divisibile, sed potentia divisibile necessario existens sicut materia quae est unum principiorum in natura. Causa vero maximi erroris qui oritur ex minimo, ideo est quia principium est multum, aut potentia, aut actu, aut magnitudine. Si enim accipiatur principium primum naturae, minimum quidem est, quia nec etiam quantum est actu, sed maximum est virtute et potentia : actu autem est multum si accipiamus principia proxima : quia quanto sunt proximiora rebus et magis propria, tanto sunt plura, et magna sunt principia generationis rerum : quia haec materialia quidem sunt elementa quatuor, et movens est coelum quod est corpus quintum : et ideo non est mirum si error in his magnum errorem causat in sequentibus.
Ex his ergo manifestum est, quod parvus error contra principium rerum, magnum inducit in fine rerum earumdem. Infinitum autem quod non habet quantitatem a materia stantem ad vicina, magna res est valde : et necesse est quod sua virtus ad ea quae sunt post ipsum, major sit omni virtute quae potest intelligi esse materia magnitudine : sicut etiam diximus in fine octavi Physicorum oportet quod si infinitum est, quod ipsum est principium omnium aliorum : et hoc quidem dixerunt omnes qui posuerunt esse infinitum : nullo modo igitur negari potest nec irrationabile : quoniam irrationabile facit diversitatem a veritate contra ipsum deviatio : cum igitur aliqui primorum dicant, quod possibile est esse corpus infinitum, tunc oportet nos quaerere de hoc, an sit verum, an non ? Dicemus autem de infinito tractatum exquisitum cui non est contradicere, quod dicemus per demonstrationem hoc quod dicimus : sed tamen duo facienda sunt in tractatu sufficienti, quorum unum est tradere ipsam veritatem per demonstrationem, et alio modo contradicere mentientibus contra idem : et . primum sit sufficiens sine secundo, secundum autem non sufficit sine primo : tunc in principio reduximus ad id de quo intendimus tradendo mentientem in libro isto de infinito, an sit, an non sit, antequam nos insistamus reprehensioni mentientium primorum. : quia hoc quidem faciemus alibi ubi nobis generalior erit disputatio in philosophia prima : ibi enim complere possumus sermonem, et in reprehensionem eorum : eo quod nos hic non loquimur nisi de corpore mobili infinito. Antiqui autem ipsi generalius locuti sunt : quia quidam eorum dixerunt ipsum esse substantiam incorporalem et immobilem., sicut diximus nos in primo Physicorum.
Ea autem quae nobis hic necessaria sunt ad tractandum de ipso infinito, sunt a nobis supposita primo : et horum primum quidem est, quod omne corpus aut est de numero corporum simplicium, aut de numero corporum compositorum : hoc enim per se patet. Non enim potest dici unum corpus esse omne simplex, cum nos de testimonio sensus videamus multa corpora compositorum resolvi in sua componentia. Cum igitur omnis re- solutio necessario stet in aliquo primo quod secundum formam non resolvitur in corpus aliud, ulterius oportet dare quod illud est simplex. Constat ergo ista quam nos supponimus, quod omne corpus aut est simplex, aut compositum : et non oportet nos or tenuere, quod, nullum corpus compositum sit infinitum quod causatur ex compositionibus infinitis : quia si componentia quidem sunt finita ultimis, et sint finita numero, compositum ipsum erit infinitum : quia autem numero infinita sunt, quando munita in composito faciunt infinitatem secundum ultima : eo quod infinita parva faciunt unum magnum infinitum. Si autem sint infinita quaedam numero, et sint secundum ultima, iterum compositum ipsum erit infinitum. Si autem componentia utroque modo sint linita, tunc compositum erit finitum, sicut patet in composito ex discretis et in composito ex. continuis : quia orationes et syllabae finitae sunt, dicta et syllaba finita sunt illa linitis litteris componentibus eas : et physica corpora composita finita sunt, eo quod finita sunt quae per mixtionem componunt Ipsa : omne enim compositum non habet quantitatem aliquam a materia ipsa, nisi ex magnitudine et multitudine eorum quae componunt ipsum.
Ergo modo hoc conveniens erit secundum nostram interitionem quaerere, an sit corpus simplex infinitum secundum ultima magnitudinis, an hoc sit Impossibile? Et perfectus erit noster tractatus quando ostenderimus, quod nullum corpus simplex potest osse Infinitum. : sed adhuc procedentes ponamus primo considerationem circa primum inter corpora simplicia, quaerendo utrum sit coelum infinitum, vel non ? Postea quaeremus de aliis simplicibus quae sunt elementa habentia motum rectum.