TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
Qualiter universale est in anima, et qualiter in seipso, et qualiter in singulari, et in quo sit verius secundum esse suae naturae.
Est autem difticilis quaestio valde, qualiter universale est in anima, et qualiter in seipso, et qualiter in singulari, et in quo verius sit secundum esse naturae suae. Quod enim in anima sit, ex dictis Peripateticorum supponitur omnium dicentium, quod universale est dum intelligitur, par- ticulare autem dum sentitur . Adhuc autem Averroes , et Avicenna dicunt, quod intellectus in formis agit universalitatem. Adhuc autem universale in intellectu, ut dicit Aristoteles, principium est artis et scientiae : nec posset esse principium artis et scientiae, nisi esset in intellectu practico et speculativo. Ars enim est factivum principium entium in ratione, et ideo est in intellectu practico. Scientia autem est habitus conclusionum ex principiis speculationis probatus, et ideo est in intellectu speculativo : et sic oportet quod universale sit in intellectu. Est iterum universale secundum esse naturae simplicis, cui accidit universale esse secundum suam communicabilitatem: hoc enim non habet ab hoc quod est in anima principium artis et scientiae. Est etiam universale in singulari communicatum et distinctum ab individuantibus et materia.
Quaeratur ergo, secundum quem modum divisum est in istis, cum ipsum de se sit unum, et idem est indivisum et indivisibile secundum essentiam.Adhuc color non esset in corpore terminato et in perspicuo et in oculo vidente, nisi esset unum et idem agens ipsum in omnibus illis, quod est de formali essentia coloris : et hoe est lux sive lumen, in cujus actu color movet visum : quod idem est in superlicie terminati corporis diffusum. Et quod vere est unum et idem secundum actum perspicui secundum actum illuminati : et ita videtur esse etiam in forma universalis. Oportet enim esse unum quod agat ipsum in se et in anima et in singulari: quia aliter non posset intelligi qualiter esset in istis tribus simul et semel indivisum secundum essentiam, quamvis secundum esse aliquid sit divitum.
Quaeritur etiam, in quo illorum verius et nobilius sit et evidentius secundum esse? Et iterum quaeritur, utrum secun-
dum se sit in anima, vel per solam similitudinem suam ? sicut Aristot. dicere videtur , dicens, quod res non sunt in anima, sed similitudines rerum. Quod enim nobilius et verius sit in anima quam alibi, videtur per illam Aristotelis considerationem in sexto Topicorum , ubi dicit, quod prius et verius et evidentius est ens ubi est in quiete, quam ubi est in motu : et non accipit quietem secundum quod opponitur motui privative vel contrarie : sed accipit quietem pro immobilitate quacumque per quam impossibile est rem subjici motui vel mutationi. Sic autem non est universale in singulari, sed sic est in anima : verius ergo est secundum quod est in anima, quam sit in singulari. Sedhoc videtur irrationale valde, quiasingulari dat esse nomen et rationem, et hoc non dat animae. Verius autem est res in eo cui dat esse et rationem,quam in eo cui nihil talium donat. Tamen in fine etiam ''Posteriorum videtur Aristoteles dicere, quod universale quiescit in anima, ubi dicit ex omni quiescente universali in anima uno praeter multa : quod cum in omnibus unum sit idem et artis principium,est et scientiae. Videtur ergo quod nobilius et verius sit in anima quam extra animam.
Ad hoc autem si quis bene novit positionem Peripateticorum, non habet difficile determinare et respondere. Dicendum igitur primo, quod universale unum numero et essentia est in anima et in seipso et in singulari, nec differt nisi secundum esse determinans ipsum ad hoc vel illud: secundum enim simplicitatem acceptum in se secundum seipsum est: ut principium autem artis et scientiae est in anima, et ut communicatum ad esse naturae particularis est distinctum in particulari.
Et si quaeratur quid unum sit, quod faciat ipsum esse in tribus his : dicendum, quod inducta similitudo de luce et colore bona est. Et dicendum quod id unum quod in tribus ipsum facit esse, est vis intelligentiae primae, quae causa universi esse est in omnibus : cujus etiam ipsa simplex natura (quae est hoc quod est universale vel illud) contingens radius est. Et quia contactus talis multiplex est secundum diversas naturas ad quas pertingit, ideo universalia multa sunt, reducibilia tamen aliquo modo ad unum, quod causae primae primum causatum est. Hoc autem unum intelligentiae lumen est extensum per omnem naturam et animam, sicut lux solis extendit se per omnem naturam et animam in eo quod est imago ipsius propinqua. Et anima intellectualis facit et operatur et invenit formas suas sub specie et forma luminis, sicut lux solis et colorem facit in perspicuo sive pervio, quem quidem accipit visus per id quod perspicuo componitur ejus organum : accipit tamen in virtute vitae et sensus per hoc quod oculus perspicuum animatum sensitivum et determinatum corpus est: et accipit clarum vel tenebrosum per hoc quod superlicies clara est vel tenebrosa. Ita etiam lux intelligentiae primae, quae fons et causa est omnium formarum, facit et invehit formas quas in se quidem acceptas habet simplices et indistinctas, et ideo universales et in simplici lumine constitutas : quae (quia universale est ubique et semper) secundum quod sic sunt, ubique et semper sunt, incorruptibiles sunt et immobiles et innumerabiles. Secundum autem quod ad hoc vel illud sunt terminatae, sic accipiunt diversum modum in esse. Et in anima (quae vitae intellectualis principium est) accipiuntur, ut principia operis vel speculationis : cum talis anima et imago instrumentum sit luminis intelligentiae, in materia sensibili (quae non nisi subjectum operantis intelligentiae est) invehit eas, ut sunt principium esse hujus vel illius singularis. Et ideo una et eadem est essentia in se et in anima et in singulari : sed in anima secundum esse spirituale, in singulari secundum esse mate-
riale et naturale, in se autem in esse simplici.
EtquoddicitArislotelesquod verius esse est in quo est sicut in quiete, Dicendum est quod verius esse dicitur dupliciter: est enim verius secundum actum naturae proprium, et verius secundum constituentium proprietatem. Et verius quidem secundum substantialem naturae ipsius actum est in singulari, cui dat esse substantiale et nomen et rationem : qui est proprius et substantialis naturae communis actus. Secundum autem veritatem constituentium illam naturam verius est et in anima et in se, quam in singulari: quia ibi purius est et impermixtius naturae alienae : sicut verius dicitur aurum quod alienae naturae est impermixtius. Et sic intelligitur deducta Aristotelis consideratio in sexto Topicorum. Quod autem in fine secundi Posteriorum deductum est, contra mentem Aristotelis adductum est, quamvis faciat pro ista quaestione confirmanda. Intendit enim ibi Aristoteles universale esse de multis acceptionem per experimentum et quod quiescere in anima dicitur, quando sibi acquiescit anima non inveniens instantiam universalis acceptionis.
Quod autem quaeritur, qualiter sit in anima et in se et in singulari: dico cum Aristotele et Peripateticis, quod est in omnibus his per suam praesentiam realem, et realiter acceptum : quam praesentiam facit intelligentiae lumen, sicut dictum est. Quod autem dicit Aristoteles, quod res non sunt in anima, sed similitudines rerum : dicendum quod res dicuntur singularia quae sola sunt ens ratum in natura. Similitudines autem sunt universalia, quae, ut dicit Boetius, non nisi similitudo essentialis sunt suorum suppositorum et singularium : quod patet ex hoc, quod id quod est in anima intelligente, non fit in ea nisi per abstractionem : abstractio autem non fit nisi ab individuantibus, quibus et materialibus separatis remanet id quod ubique et semper est, quod per lumen intelligentiae prius efficitur, et quod per naturam intellectualem quam in substantia sua participat, stramentum est intelligentiae, in quo sternit formas veras suo lumine, quae secundum vitae operationem perficitur contemplando et operando.
Haec videtur vera hujus quaestionis determinatio, secundum hoc quod traditur in scientia de intelligentiis, de quibus Aristoteles loquitur in secundo primae philosophiae. Scito tamen, quod aliter multi dicunt Latinorum, contra quos ego non contendo : quia non contentioni studeo, sed ad explanandas opiniones Peripateticorum. Quod autem dicitur, quod universale est dum intelligitur, et particulare sive singulare dum sentitur : non ideo dictum est, quod ab intellectu intelligentis accipiat universale esse, vel a sensu accipiat esse particulare : hoc enim fuit error Pythagorae, quem impugnat Aristoteles, sed ideo dictum est, quia non accipitur in intellectu nisi in intelligentiae lumine, et sic est universale : nec accipitur a sensu nisi sensibili accidente distinctum, et sic est singulare. Et haec est solutio quaestionis inductae.