In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
ENARRATIO.
" Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito, et signifi- cavit, mittens per Angelum suum servo suo Joanni,
Qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit. "
Iste liber dividitur in tres partes : in proaemium, et tractatum qui incipit ibi, v. 9 : " Ego Joannes frater vester : " et conclusionem quae incipit ibi, xxi, 3 : " Et dixit mihi : Haec verba fidelissimasunt, etc. " Vel, in exordium, et narrationem, et consummationem.
In prima parte tanguntur duo. Primo, ponitur proaemium : secundo, salutatio, ibi, v. 4 : " Joannes septem Ecclesiis. "
In prima duo : primo, de quo sit praesens intentio, ibi, v. 1 : " Apocalypsis Jesu Christi : " secundo, ipsius revelationis commendatio, ibidem : " Quam dedit illi Deus. "
Et commendatur primo, ab auctoritate, cum dicit : " Quam dedit illi Deus " Secundo, a necessitate, cum dicit: " Quae oportet fieri cito. " Tertio, ab utilitate, cum dicit, v. 3 : " Beatus qui legit, etc.
Commendatur autem ab auctoritate quadruplici, scilicet, mittentis, cum dicitur : " Jesu Christi : " dantis, cum dicit: " Quam dedit illi Deus: " deferentis, cum dicit: " Mittetis per Angelum : " recipientis, cum dicitur : " Servo suo Joanni. "