Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Et statim dicunt ei de illa. "
Sed, Luc. IV, 38, dicunt intercedendo pro ea . Jacob. v, 16 : Orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua. Proverb. x, 24 : Desiderium suum justis dabitur.
" Et accedens, "
Vicinando ad salutem. Luc. x, 34 : Approprians alligavit vulnera ejus.
Accedit enim cum per praesentiam inclinatur. Deuter. IV, 7 : Non est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
" Elevavit eam. "
Curatio est. Et est elevatio corporis signans levationem ad coelestia mentis : ut quae prius aestu fomitis in carnis concupiscentia prostrata languerat, nunc ab aestu vitiorum temperata, coelestia petat. Thren. III, 41 : Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelos. Ad Coloss. iii, 2 : Quae sursum sunt sapite, non quae super terram,
" Apprehensa manu ejus. "
Ecce virtutis restitutio. Significat enim manus quam apprehendit, opus quod gratia Dei ad perfectum perducit. Isa. xlv, 1 : Cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes. Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam : ei in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
" Et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. "
Tangitur demonstratio sanitatis in purgatione febris, et devotione gratiarum actionis. In qua notatur indicium restitutae virtutis.