PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT II.

Quid (per diffinitionem logicam) sit verbum.

Dicamus ergo quod verbum logice consideratum est quod consignificat tempus, cujus pars extra nihil significat, et est semper eorum nota quae de altero praedicantur. Haec autem diffinitio ab Alfarabio sic exponitur, quod consignificare tempus dicit duo : unum ex intentione principali, et alterum ex consequenti. Ex principali intentione consignificare tempus dicit, quod non est significare tempus vel significare rem quae necessario est in tempore, sed per modum quo cum tempore, hoc est, per modum agere vel moveri : quia hoc nomen cursus significat id quod necessario est in tempore, tamen significat illud ut essentiam separatam a tempore, quia significat rem suam totam simul et non distensam in tempore. Hoc autem non fit nisi significando eam ut agere vel moveri : quia sicagere in agente significatum est in fieri, et illius tempus est mensura. Ex consequenti dicitur hoc quod praesupponit, scilicet quod verbum est vox significativa ad placitum, quia, ut dicit Avicenna, verbum quod hoc modo consignificat cum tempore, non habet ex se, sed a placito imponentis.

Sunt tamen qui dicunt quod verbum habet duo, scilicet rem verbi significare : et hoc dicunt, quod habet a placito : sed postquam ad significandum rem suam determinatum est, rem suam significare cum tempore vel consignificare tempus habet ex necessitate : quia suum significatum necessario significatur in aliqua differentia temporis esse : omne enim agere et pati in aliqua differentia temporis est, cum dicat Philosophus in quarto Physic. quod idem est esse in tempore, et quadam parte temporis mensurari.

Quod autem dicitur quod est semper eorum quae de altero dicuntur nota, propter compositionem dictum est quae concipitur in verbo : per hanc enim rem suam retorquet ad subjectum cui inest. Inesse autem est causa praedicationis de altero ; et ideo per rem suam et compositionem nota est eorum quae de subjecto praedicantur per hoc quod in subjecto sunt.

Sunt autem quae verba videntur, sed secundum potissimam verbi rationem verba non sunt : verbum enim secundum potissimam sui rationem est per quod aliquid interpretari potest de subjecto, et secundum hoc non currit, non laborat, verbum dici non potest. Et similiter caetera verba infinita. Sed tali parti orationis sive tali verbi differentiae nomen proprie non est impositum. In hoc enim cum verbo convenit, quod semper consignificat tempus, et in hoc quod semper est praedicatum de aliquo. Et ideo, si placet, dicatur verbum infinitum : quia nec ad esse nec ad non esse finitur. Et hoc est ideo quia similiter sive aequaliter est in quolibet et quod est et quod non est. Hujus autem causa est : quia sicut in nomine infinito privatur forma et remanet substantia infinita, quae nec ad ens, nec ad non ens finita est, quae designatur per hoc nomen ens, secundum quod communiter dicit id quod est sive in natura sive in ratione vel aestimatione sola, de qua cogitari vel sermo haberi potest : ita verbum infinitum privat rem verbi, et relinquit actum infinitum ordinatum ad substantiam infinitam, ratione cujus consignificat tempus et compositionem in se habet, per quam sic infinitum actum retorquet ad subjectum : et per hoc est nota eorum quae desuhjecto dicuntur. Sed quia nullam rem verbi significat finitam, ideo per ipsum nihil est interpretabile de sub-

jecto, et ideo non potest esse pars interpretationis.

Similiter autem et curret et currebat et alii casus verbi a verbo declinati, non sunt verba secundum intentionem logicam, sed casus verbi. Et hujus causa non est quam dicunt quidam, quod unicuique innatum sit magis interpretari praesens quam praeteritum vel futurum. Sed haec est vera causa, quod nihil potest praedicari de re vel etiam vere interpretari per infuisse, vel in fore: sed quidquid praedicatur de re vel interpretatur de ea, hoc non fit nisi per inesse. Et ideo infuisse vel infore sunt casus verbi, et non verba, secundum quod verbum est pars orationis vel interpretationis. Attendit enim logicus declinationem secundum tempus in verbo, quia accidit verbo secundum significatum proprium : declinatio autem secundum personas aut secundum numeros aut secundum agentia et patientia et declinatio secundum modos accidit verbo secundum affectus agentis : et ideo de illis non curat logicus.

Quod autem dicit, cujus nulla pars extra significat, sicut in diffinitione nominis intelligitur, ita scilicet, quod nulla dictio quae verbum est, significat quod secundum partem vel secundum totum sit de intellectu totius : et ideo eliam hoc hic exponi non oportet.

Sicut autem verbum infinitum non est verbum secundum logicum, ita verba praeteriti temporis et verba futuri temporis non sunt verba secundum logicum : quia non significant praesens (per quod potest solum aliquid interpretari quod insit, vel potest probari inesse), sed significant duo tempora quae praesens tempus complectuntur. Praesens abiit in praeteritum et extenditur in futurum, et sic praeteritum et futurum significant duo tempora quae complectuntur praesens, et quorum ipsum praesens continuatio est, et quae pro certo non sunt simpliciter, sed secundum quid sunt, secundum quod ad id quod est substantia temporis et compl ectentia ipsum reducuntur. Et siquidem secundum naturale esse temporis accipiantur, tunc primum est nunc praesens quod abiit secundum esse finis in praeteritum, et secundum esse principii extenditur in futurum. Si autem tempus accipiatur in temporali quod prius in potentia quam in actu fit, quoad hoc prius est futurum, et deinde praesens, ultimo praeteritum. Si autem tempus accipiatur ut spatium periodi generatorum, tunc prius est praeteritum, deinde praesens, et ultimo expectatur futurum.

Sed in hoc cavendum est : quia in ordine quo praeteritum et futurum propter hoc verbum de praeterito et verbum de futuro faciunt rectum, ut male dicunt quidam : non enim propter hoc verbum est rectum vel non rectum, sed propter hoc est rectum, quia quidem per inesse (quod significat) rectam de eo quod est vel non est facit interpretationem : quod in praeterito fieri non potest, neque in futuro : quia per infuisse nihil secundum rem potest interpretari de re : quia non sequitur, hoc infuit illi : ergo potest praedicari de ipso : et similiter est de futuro, ut cuilibet patet : et ideo solum praesens rectam facit interpretationem . Eodem modo id quod diximus de infinito, quod non est verbum, ideo diximus, quia ablata forma et re verbi non remanet nisi privatio ut actus cum compositione quae ad nihil finita est. Et ideo aequaliter est in eo quod est et quod non est, non quidem ut contradictio sive ut affirmatio et negatio : quia illius nihil est medium secundum se, sed est in utroque et quod est et quod non est sicut ad neutrum finitum.

Et si dicat aliquis, quod etiam negatio infinita est, Dicendum quod negatio in-

finita est per hoc nihil ponit : sed per hoc finitatur, quod ea quae negat sive dividit ab invicem, sunt finitae significationis : et hoc modo nomen infinitum et verbum infinitum non sunt finita : unde apparet quod non est similiter. Et si ratio ponatur in forma argumenti, erit fallacia aequivocationis. Similiter etiam verbum per in se conceptam compositionem est semper nota eorum quae de altero dicuntur ut de subjecto : et est nota eorum quae de altero dicuntur per hoc quod est in altero ut actus vel passio, sicut diximus. Sic ergo intelligitur inducta verbi diffinitio.

Sciendum etiam quod verbum infinitum non potest esse in oratione infinitum : cujus ratio est, quia cum negatio est quae per compositionem est in verbo infinito, non refertur nisi ad rem sive ad formam verbi, et tollendo illam relinquit verbum infinitum, quod nec ad ens aliquod, nec ad non ens aliquod finitum est . Et hoc ideo est, quia verbum secundum se sumptum non concipit determinatam compositionem et finitam, quae determinata sit per sua componentia sive composita : et ideo ad compositionem referri non potest negatio, sed ad rem et formam verbi. Et ideo in oratione compositio quae est in verbo finita est : et ideo in oratione necesse est negationem referri ad compositionem, quia ejusdem est divisio, cujus est compositio : et ideo negatio tunc faciet orationem negativam, et non verbum infinitum.

Attendendum etiam quod si verbum aliquod est de se infinitum, illud infinitari non potest, sicut nec nomen de se infinitum. Et ideo sicut ens infinitari non potest, ita nec hoc verbum est. Talis igitur est diffinitio verbi secundum logicos.