CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De aeternitate.
Et. quia dictum est de tempore quod mensura est temporalium, dicendum est de aeternitate quae est mensura aeternorum, et de aevo quod est mensura aeviternorum. Quaedam enim sunt, ut dicitur in libro de Causis , quorum substantia et actio sunt in tempore, sicut natura infima, scilicet cujus esse est per genera-
tionem. Quaedam vero sunt, quorum substantia et actio sunt supra tempus, sicut natura suprema, scilicet Deus Pator, et Filius, et Spiritus sanctus. Quaedam vero sunt, quorum substantia est supra tempus, sed actio in tempore, sicut natura media, scilicet cujus esse est per creationem. Quartum membrum stare non potest : sic enim actio alicujus esset prius quam substantia ipsius, quod impossibile est. Item istae tres mensurae accipiuntur in comparatione ad durationem. Est enim quaedam duratio habens principium et finem, sicut tempus. Et est quaedam non habens principium neque finem, sicut aeternitas. Est etiam quaedam habens principium, sed non habet finem, sicut aevum. Quartum membrum iterum stare non potest. Omne enim quod habet finem, habet principium aeternitatem autem Boetius sic diffinit in libro de Consolatione philosophiae aeternitatis est interminabilis vitae tota simul, id est, non distans, et perfecta possessio. Quae diffinitio potest sic explanari. Possessio commune est omni mensurae : omnis enim mensura possidetur ab eo cujus est mensura per se, tanquam propria passio ipsius. Per hoc vero quod ducit interminabilis vitae, tangit subjectum ipsius aeternitatis, scilicet Deum aeternum non habentem principium nec finem, quod tamen subjectum non est aliud ab aeternitate nisi secundum rationem. Et potius dicitur vitae quam esse, per hoc innuens differentiam ad ea quae sunt in aeternitate in poenis, quae sunt non habentia vitam beatam nec jucundam : vita enim licet absolute sumatur pro qualicumque vita, tamen hic per appropriationem sumitur pro vita jucunda ac beata. Tota simul dicit, ad differentiam temporis, quod non totum simul est, sed pars praeteriti, et pars futuri est : et non ponitur ibi simul pro simultate partium, sed dicitur simul, id est, non distans. Perfectam dicit, ad differentiam aevi, quod est omnino simplex : sicut nec id cujus mensura est : perfecta enim ibi pro simplici accipitur.
Et nota, quod aeternitas analogice dicitur, sive per quitis et posterius de creatore et creaturis. Tres enim sunt conditiones aeternitatis proprie dictae, scilicet simplex, invariabile, et interminabile. Secundum quod interminabile, non solum dicit privationem finis, sed etiam principii. Et sic soli creatori convenit : ille enim solus vere simplex et invariabilis et indeterminabilis est. Sed creaturae quaedam participant rationem vel nomen interminabilitatis suo modo, sicut Angeli, et animae beatae, et corpora post resurrectionem rationem participant interminabilitatis propter carentiam finis, sed non principii : et ob hoc.Angeli et animae beatae et corpora post resurrectionem dicuntur aeterna, et in aeternitate : aeterna propter interminabilitatem, in aeternitate propter invariabilitatem, item quaedam creaturae participant aeternitatem ratione interminabilitatis propter carentiam finis, sicut paenae dicuntur aeternae, sed non in aeternitate : quia non participant rationem invariabilitate : invariabilitas enim dicit bene esse. Sed haec conditio quae est simplicitas, similiter in nulla creatura invenitur. Item aeternitas dicit mensuram excellentem quantum ad utrumque terminum : et sic quaedam creaturae, sicut generabilia et corruptibilia, clauduntur a3tern.itate , sed nec sunt aeterna, nec in aeternitate. Quaedam igitur sunt aeterna et in aeternitate proprie : quaedam non proprie. Et illarum quaedam sunt aeterna et in aeternitate pur participationem : quaedam aeterna per participationem, sed non. in aeternitate : quaedam nec aeterna, nec in aeternitate, sed clauduntur ab aeternitate. Quarum membrum stare non potest, scilicet quod aliqua sint in aeternitate pur participationem, sed non aeterna. Omno enim invariabile caret fine, sed non convertitur.