LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De accidente et reducibili ad methodum de accidente, etc.
Accidens autem est, quod nihil horum est, ita quod nec diffinitio, nec genus, nec proprium, sed inest rei secundum inesse solum. Cum enim proprium (loquendo secundum sui naturam) non sit ens, quia quod secundum sui naturam est ens, illud ex suis naturalibus est ens, et sic est ens per se existens, quod non est accidens, cujus esse est inesse, et ab inesse habet esse: et ideo convenienter privatione eorum quae per se sunt et essentialiter praedicata, in tali privatione vel esse privationibus permixto diffinitur. Et convenit ei haec diffinitio secundum esse actuale a quo trahit esse.
Si autem diffiniatur secundum potentiam inessendi, et non secundum actum, tunc accidens est, quod uni et eidem cuilibet subjecto contingit inesse et non inesse, dummodo ad proprium subjectum secundum dictam potentiam comparetur, et comparetur ad ipsum non secundum quod est causa ipsius, sed secundum quod est subjectum tantum . Cum enim dicitur, quod domus combustio sit accidens subjecti domus, falsum est, sed proprium subjectum combustionis est materia domus, et illi contingit eidem non inesse et inesse. Similiter cum dicitur, homo moritur : hoc enim est subjectum corruptionis quod est subjectum generationis. Domus autem aedificationis non est subjectum, sed est finis : ideo non est subjectum destructionis. Cum enim dicitur, cygnus est albus, praedicatum non comparatur ad subjectum tantum, sed sicut ad subjectum et causam, propter inseparabile esse accidens, et non contingit eidem inesse et non inesse: sed hoc est accidens, quia potest intelligi corvus albus. Si praedicatum ad subjectum comparetur remota causalitate quam subjectum nominat causalitate praedicati, ut ad subjectum comparetur accidens, contingit eidem inesse et non inesse, ut sedere convenit eidem inesse et non inesse eidem. Similiter autem et album esse sic comparatum ut ad subjectum tantum, contingit eidem alicui inesse et non inesse : quia nihil prohibet idem aliquando non album esse et aliquando album esse. Si comparentur istae accidentis diffinitiones secundum quod de accidente dantur ut de praedicato, tunc diffinitio secunda melior est quam prima : quia praedicatum oportet declarare subjectum: et quod per se declarat, est melius quam quod non declarat nisi aliis declaratis. Nam prima diffinitione accidentis dicta vel data necessarium est (si diffinite quis debet intelligere quid est quod dicitur per sermonem) scire quid diffinitio, quid genus, et quid proprium. Et quodlibet illorum est extraneum a natura accidentis, et sic nihil facit ad accidentis diffinitionem, nec aliquod illorum est de intellectu accidentis. Secunda autem
ab ipsa natura accidentis sumpta per se finita est sine cognitione aliorum : et ideo melior est ad cognoscendum praedicatum ut accidens, et ad cognoscendum quid est quod implicite dicitur per naturam accidentis, et quid est quod dicitur, quod aliquod praedicatum inest ut accidens.
Accidentale tamen quod quid uno modo dicitur ut quid per se : et sic sola substantia est quid, et accidens non est quid, nec est substantia. Et quid dicit etiam quid in causa ut essentiale formale dicitur, ut in anteriori capitulo dictum est r et sic accidens non removetur ab eo quod est quid ut genus: sicut cum dicitur, album est coloratum disgregativum visus, hoc est quidem substantiale non est substantia. Dicit enim Avicenna quod substantiale medium est inter substantiam et non substantiam : et neque est accidens, neque substantia proprie. Reducibilia autem ad eamdem methodum et quae subjacent accidenti (hoc est, methodo accidentis) haec sunt quae ad invicem sunt comparationes secundum accidens factae quolibet modo, hoc est, per majus, sive per minus, sive per aeque eligendum factae, ut libet, finitae ab accidente dictae. Ut gratia exempli, utrumpulchrum vel bonum melius aut magis eligendum sit, aut quod expedit, hoc est, utile. Et utrum suavior et magis eligenda vita quae secundum virtutem et honestum, ut dixerunt Stoici: aut quae secundum frugalitatem sive fruitionem quae est in delectabilibus sensibilibus, ut dixit Epicurus, quorum princeps Sardanapalus. Et quidquid probatum est aliud in accidente, similiter in his comparationibus ad subjectum ad electionem relatis dictum. In omnibus enim talibus duobus et pluribus propositis quaestio fit, utrum ens sive praedicatum accidentale magis insit ut accidens : et ideo quaeritur, si praedicatum insit ut accidens : quod non nisi per considerationes accidentis fieri potest: et ideo sub eadem cadent methodo cum accidentis methodo. Qualiter autem ad diversos referantur libros, in sequentibus suo in loco dicemus.
Ex his autem quae dicta sunt, manifestum est, quoniam nihil prohibet quin id quod inest ut accidens, fiat aliquando proprium quando, et aliquando fiat proprium ad aliquid non ad omnia: ut sedere cum sit accidens et insit ut accidens, proprium fit quando, cum aliquis solus sederit : tunc enim inest soli quod convenit proprio : tunc enim quando proprium est, quia tunc soli inest. Si autem aliter inest sessio non soli, sed alii quidem sedent, et alii quidem stant vel jacent: tunc sedere ad quosdam proprium ut ad non sedentes, quia ab illis per sessionem distinguitur sedens : propter quod et ad aliquid et quando nihil prohibet accidens (sive quod inest ut accidens) proprium esse : sed accidens et quod inest ut accidens, nunquam erit proprium simpliciter quod secundum naturam est proprium, et quod convenit omni et soli et semper. Et hujus quidem causa est, quia proprium est ut accidens speciei, et fluit ab essentialibus speciei : propter quod in eodem genere ponitur cum specie, quando potissimo modo assignatur, ut animal mansuetum est proprium hominis, sicut et ipse homo est animal. Et ideo problemata de proprio ad methodum accidentis non possunt reduci, quia alius modus inhaerendi est proprii, et alius accidentis : et in problemate non quaeritur principaliter quid insit, sed potius quomodo insit, vel ut diffinitio, vel ut proprium, vel ut genus, vel ut accidens. Sic ergo patet quid sit diffinitive quodlibet dictorum praedicatorum, et qualiter hic ordinentur : infra tamen aliter ordinabuntur in executione : et hujus ordinis causa infra dicetur.