12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Iucundemur in adventu
Gabrielis caelici,
Quibus assint in concentu
Spiritus angelici.
2. Rex caelorum ordinavit
Hunc ex mille milibus
Augelorum, quem legavit
A supernis sedibus.
3. Huic commissum dat arcana
Reserandi pectoris,
Quae proferret voce plana
Sui memor operis.
4. Iam descendit ad humana
Nova ferens gaudia,
Mira profert sed non vana
Disserens eloquia.
5. Intrat clausum vultu claro
Virginale thalamum,
Ave dicit verbo caro
Super omne balsamum.
Ad Magnificat.
A. O fortitudo Gabriel,
Qui praenuntias venturum
Quando te vidit Daniel,
Doctus fuit, ut futurum
Sanctorum sanctus Israel
Praedicaret finiturum
Unctionem, qua Samuel
Saul unxit periturum.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Christum regem adoremus
Gabrielemque laudemus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Beati semper spiritus
In voluntate Dei
Virentes manent penitus
Fructificantes ei.
2. Iam dirumpamus vincula
Malignae potestatis.
Ut simus sine macula
Antiquae pravitatis.
3. Tu cetera sub homine
Qui subdens posuisti,
Angelos huic, Domine,
Praestare voluisti.
Responsorium.
1. Iam Gabriel demittitur
A summo caeli throno,
Paterna vox exprimitur
In orbis nostri sono,
Dum virgini committitur,
Quod dulci canit tono.
V. Tunc nova nobis oritur
Lux, tenebraque moritur
Concesso caeli dono.
2. In Nazareth Olympius
Descendit ille nuntius,
Cui nomen Gabriel,
Alatus, fulgens, glorius,
Intravit domum ocius
Nuntians Emanuel.
V. Hic exstat Dei filius,
Messias, Nazarizius,
Ut dixit Nathanael.
; 3. Angelus in conclave
Subintrans dixit: Ave,
Maria benedicta,
Tibi, quaeso, ne sit grave,
Incredula ne sis, cave
Audiens mea dicta;
V. Ergo dictis, virgo, fave,
Ut demantur tracta prave
Vetera delicta.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Domine, cui Gabriel
In caelo semper astat,
Videre fac Emanuel,
Qui nobis bona praestat.
2. Sermones nobis cogniti
Iam fiunt angelorum,
Sono quornm adtoniti
Stant orbes populorum.
3. Virtutum hic est dominus,
Rex gloriae caelorum,
In proelio fortissimus
Et princeps angelorum.
Responsoria.
1. Archangelus mysterium
Dum pandit altum, dubium
Cor mutat virginale:
Dic, Gabriel, auspicium,
Quo gignat virgo filium
Contra ius humanale?
V. Nusquam viri commercium
Admisi, quare gaudium
Non venit unquam tale.
2. Tu, Gabriel, ad virginem
Ut auferas formidinem
Adcedens sic dixisti:
Tu gratiae dulcedinem,
Quae salvat omnem hommem,
A Deo repperisti,
V. Ante te scio neminem,
Quin passus sit acredinem
Irae, quam reppulisti.
3. Spiritus sancti gratia
In te sine fallacia
Descendit cum virtute,
Nulla sit pertinacia,
Crede cum efficacia,
Angelus dixit tute.
V. Divina sapientia
Immensaque potentia
Ilaec fient pro salute.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Notus Deus in Israel
Nobis sit manifestus,
Hunc nuntiavit Gabriel,
Cui fiat dies festus.
2. Quem angeli cum gaudio
Adorant mirabundi,
Hunc natum in praesepio
Proclamant laetabundi.
3. Ministri Dei spiritus,
Iuvate nos sereni,
Ut simus tandem caelitus
Amoris igne pleni.
Responsoria.
1. Audi, virgo, mysterium,
Concipies nunc filium,
lesum quem appellabis,
Magnus nic erit, solium
Tenebit et imperium
Patris David, notabis,
V. Aeternum hoc dominium,
Regnorum finem omnium
Indubie probabis.
2. Turbatam in consilio
Mariam pro eloquio
Legatus consolatur
Veraci testimonio,
De Elisabeth prodigio
Affirmans protestatur:
V. Ut illa praegnans filio
Non de viri consortio,
Maria, fies, fatur.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Decorem Deus induit,
Dum bomo factus patuit
In medio terrarum,
Tunc Gabriel insonuit
Et virgini aperuit
Profunda scripturarum.
2. Introite cum gaudio
In domus Dei atrio
Gabrielis bonore
Et mentis cum tripudio
Servite Dei filio
Timentes cum amore.
3. In terra dudum invia
Ardente Dei gratia,
Apparuit sic Deus,
Sit Gabrieli gloria,
Quem vidimus in patria,
Ubi est homo reus.
i.
Benedicite, lumina
Et angelorum agmina,
Cunctorum creatorem,
Huic psallamus carmina,
Qui nova tulit famina
Proclamans salvatorem.
Ad Benedictus.
A. Te laudamus congruenter,
Qui das nobis excellenter
Laudis thema placidum,
Ave canens apparenter,
Intrans domum sapienter,
Corpus ferens lucidum,
Dum Mariam reverenter
Salutando gratulanter
Verbum profers roridum.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Ad nos veni, praeco pie,
Gabriel, Dei caelorum,
Ave dulce dic Mariae
Tecum ducens caeli chorum
Nosque serves in hac die
Ab insultu peccatorum
Ambulemus ut in die
Per profectum meritorum.