Scholium.
Positis duabus conclusionibus, explicat naturam et quidditatem formalitatum, eamdemque ostendit ex incompatibilitate earumdem in eadem realitate simplici et indivisibili. Hanc autem incompatibilitatem dari actualiter in ipsis realitatibus, seu formalitatibus ex propria natura ipsarum,ante omnem operationem intellectus non solum hic, verum et alibi ostendit : unde miror Mauritium Hybernicum in commentariis ad d. 2. q. 7. libri primi, uti refert Faber citatus disp. 19. c. 2. voluisse distinctionem formalem distingui a distinctione ex natura rei, nisi fortassis velit hanc latius patere, quippe etiam comprehendit distinctionem realem rei a re, quae ex natura sua realiter distinguuntur.
Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est actualitas ad se et communicabilis, et haec ad aliud et incommunicabilis, hoc totum est ex natura rei. Sic videlicet de entitate A, et entitate B.
Ex hoc infertur secundum, scilicet de identitate, vel non identitate ; ubicumque est aliquid non potentialiter, sed actualiter: non virtualiter, sed formaliter: non confuse, non mixte, sed in proprio esse, ibi quantum est ex parte actualitatis proprie formalis, habetur illud quod sufficeret ad distinctionem, non tamen habetur complete distinctio, nisi habeatur aliquid quod compleat, scilicet non identice simpliciter, sicut loquimur de indentitate rei simplicis completae et incompossibilis actualitatis ad actualitatem incompossibilem, non sicut est contrariorum, sed incompossibilem in eodem indivisibili.
Sed unde est, quod aliquae actualitates formales, et propriae sunt incompossibiles hoc modo, aliquae non? Unde etiam est, quod aliquae actualitates tales sunt idem unitive, aliquae non.
Respondeo, ultra idem aggregatione, et idem per accidens, et idem essentialiter, potest dici idem ubi non est nisi una essentia, et haec simpliciter, vel composita ex principiis facientibus per se unum, ita quod essentialiter contra idem est per accidens, extendendo etiam per accidens ad per se secundo modo ; sive tamen accipiatur in divinis essentiale pro commune tribus, et ita essentiale pro eo quod est commune tribus, quod non pertinet ad rationem definitivam essentiae, si definiretur, puta bonum, justum, secundum Damascenum, lib. 1. fidei orthod. cap. 4.
Vitando istam diversitatem intellectuum hujus vocabuli essentialiter, proprie potest dici quod hic intelligatur formaliter idem, illud quod si esset finitum, adhuc esset sic idem: quemadmodum humanitas esset humanitas, sive esset limitata, sive illimitata, imo sive composita, sive simplex. Quidquid ergo esset eadem essentia quocumque dato,quod alterum, vel utrumque esset illimitatum, non tamen esset eadem essentia, dato quod utrumque esset in se, posset secundum unum intellectum, limitatum illud dici unum, vel idem essentialiter illi, licet non diceretur idem illi formaliter, quia propria formalitas qua ipsum est ipsum, non est tota ratio istius identitatis, si poneretur limitata.
Est ergo alia actualitas propria eadem alicui actualitati, quia utraque, vel altera infinita, vel eadem infinito. Vel ut praecisius dicatur, quod non finitum, nam hoc habito quodnonsitinfinitum,sive neutrum, potest esse idem identitate simplici, licet non formaliter. Si ergo aliquis concedat distinctum formaliter hoc importare, quod quantum est ex actualitate propria formali, non deficit quin sit distinctio, licet deficiat aliunde, scilicet ex compossibilitate actualitatis cum actualitate in eodem simplici: ille potest concedere consequenter quod Deitas est distincta formaliter a paternitate, quia plane apparet quod distinctum diminuitur per primum intellectum, qui positus est. Si autem per distinguitur formaliter intelligat distinctionem simpliciter, et per hoc additum formaliter non diminuat, sed determinet et compleat hoc esse distinctum formaliter. Sed ista semper vera est, quia hoc non est ex defectu actualitatis, est indistinctum illi.
Et si quaeras, quare actualitas haec sit incompossibilis simplicitati illi in aliquibus, et in aliquibus non.
Respondeo, extrema simpliciter simplicia se totis sunt incompossibilia et compossibilia. Est igitur paternitas compossibilis Deitati, quia paternitas est paternitas, et Deitas est Deitas ; sicut in aliis, albedo et humanitas sunt incompossibilia in eodem simplici, quia humanitas est humanitas, et albedo est albedo, non sunt incompossibilia in aliquo uno per accidens, tamen sunt incompossibilia albedo et nigredo. Et rationes incompossibilitatis et compossibilitatis, sunt ipsae propriae rationes extremorum; sed tamen ibi potest assignari quaedam universalis ratio, quia omnia opposita realia non solum in eodem, sed in eodem composito sunt incompossibilia. Alia, etc.
Quia ergo haec absolute neganda non est, personae divinae sunt realiter distinctae; Pater realiter distinguitur a Filio, et uterque a Spiritu sancto. Paternitas est relatio distincta a spiratione actione, quia completio identitatis non consistit in non repugnare sibi in eodem simplici sibi, nec completio non identitatis consistit in repugnantia. Antecedens patet, quia non sequitur, formaliter non repugnat sibi; ergo sunt idem sibi; ergo nec cum in eodem simplici formaliter sequitur : e converso autem formaliter sequitur, sunt idem in eodem simplici: ergo si non repugnat in illo, complementum inferioris non consistit in ratione superioris, quod enim inferius est aliquo alio sibi superaddito, inferius est. Consequentia patet, quia nihil positivum requiritur ad verificandum contradictionem affirmativam, quin illius negatio sufficiat ad verificandam contradictionem negativam: quod non esset verum, si negatio negativi solum compleretur negando superius.
Ad confirmationem tamen, quia posito impossibili non includente contradictionem, sequitur contradictoria esse simul falsa ; nam secundum Augustinum lib. 5. deTrinit. cap. 5. posito quod Pater non genuisset, adhuc posset dici ingenitus, et si Filius non spirasset, posset Pater spirasss. Similiter si nec Pater, nec Filius spirasset, posset poni Patrem genuisse. Istae positiones non includunt contradictionem secundum nos ; sed posita hypothesi prima, et universaliter sequitur, quod ingenitum et paternitas, et Pater, et spiratio activa non sunt idem, nec non idem. Quod non sunt idem, patet, quia ens et non ens non sunt idem ; paternitas non esset secundum primam, et spiratio activa per secundam hypothesim, nec non idem, quia non incompossibiles in eodem simplici, quia adhuc formalibus rationibus eorum non repugnat posse simul esse in eodem simplici.
Ideo videtur, quia distinctio non includit talem non identitatem,non ejus completio sit incompossibilis praedicari, sed includit non identitatem indifferenter, ut negat identitatem significandam per illud pronomen relativum, sive masculine, sive faeminine, sive neutraliter ; modo licet negatio identitatis neutraliter significatae secundum communem modum loquendi in divinis illam incompossibilitatem importat, propter quod simpliciter negatur ista : Pater et Filius non sunt idem, et oppositum conceditur, ut identitas masculine, vel faeminine significatur, illam incompossibilitatem non includit. Unde istae simpliciter in divinis conceduntur, Pater est persona distincta a Filio ; et haec simpliciter negatur, tres personae in divinis non sunt distinctae.
Ratio autem diversitatis hujus sub diversis generibus grammaticalibus est haec, quia neutrum genus substantivum includit suum substantivum, circa quod, ad istam quam includit, immediate ponit suum significatum. Substantivum autem in eo inclusum, non est alterum eorum sub propria ratione, qua denominatur esse idem, et hoc ut communiter: masculinum autem et foemininum non habent in se sua substantiva, propter quod pronomina relativa sub illis significant ista sua substantiva, sub propriis rationibus immediate referuntur sibi, in neutro autem non referuntur extrema sibi invicem immediate sub propriis rationibus, sed sub ratione communi.
Sed nec videtur sufficere, quod dicitur de genere neutro, quia idem videtur esse, non eo, et non eodem. Augustinus ait de Trinit. lib. 7. Non eo verbum, quo sapientias ergo simpliciter debet concedi, non eodem Verbum quo sapientia. Similiter capitulo 8. concludit Augustinus, quod aliud est Deum esse, aliud Patrem esse. Aliud et non idem, videntur idem. Ergo si non identitas vel in genere neutro, vel simpliciter includit talem repugnantiam in eodem simplici, nec sapientia ex quo Verbum est Verbum, nec quo Pater est Pater, essent compossibilia in eodem simplici.
Item, contra primum modum sic : Relatio paternitatis, aut est eadem relationi filiationis, aut non eadem. Si eadem: ergo sicut paternitate pater est formaliter pater, ita et filiatione erit formaliter pater. Si non eadem: ergo sunt incompossibilia in eodem simplici, Deus autem summe simplex est, etc. Reliqua desunt.