CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Explicat quomodo potentia in ordine ad formam quamcumque est naturalis, violenta vel neutra, in ordine ad agens naturalis, de quo 2. d. 18. et 4. d. 43 q. 4. Ponit duos modos supernaturalitatis. Unus est, formam fieri ab agente supernaturali, ut si Deus infunderet Geometriam. Alter, actum esse talem, ut solum ab objecto supernaturali vel a supplente ejus vicem causari possit. Quod est supernaturale primo modo, potest naturaliter haberi, ut in exemplo, secus est de supernaturali secundo modo. Hic ponit Doctor formam intrinsece et suapte natura supernaturalem, et non tantum per respectum ad agens ; et simile habet 2. d. 3. q. 9. n. 16.
Sed quia a non intelligentibus reprehenditur, quod negaverit dari ullam formam sua natura supernaturalem, sed tantum per accidens, quia a Deo datur immediate, ut visus caeco, adduco alia ejus loca ad hoc improbandum 1. d. 17. q. 2. 8 Contra istam solutionem, a n. 34. et sig. Ad solutionem, n. 38. ponit habitum infusum charitatis, et 3. d. 23. sig. Aliter potest fidem infusam, et 3. d. 26. sig. Ad g. spem infusam. Et simile habet 4. d. 49. q. 11. quibus locis docet habitus infusos concurrere effective ad actus, ex quo colligitur actus esse ejusdem ordinis cum ipsis. Item 2. d. 3. q. 9. n. 7. docet gratiam et gloriam mere esse supernaturales. Praeterea, 3. d. 23. sig. Aliter potest, dicit actum fidei infusae et acquisitae esse diversae rationis, et quodl. 14. docet actum charitatis essentialiter differre ab amore naturali ; ergo sentit hos actus esse supernaturales ; et quando ait habitum esse proprie supernaturalem, non actum, 1. d. 17. q. 2. ad tertium pro opin. Magist. n. 53. ideo hoc dicit quia (inquit) forma illa charitatis, licet sit supernaturalis posita in esse, naturaliter agit, et quia causa secunda concurrit ad actum, non ad habitum, quia creatur, et ibidem docet actum esse supernaturalem ratione formae concurrentis ad ipsum. Constat ergo manifeste secundum Scotum habitus et actus intrinsece dari supernaturales. Quod si sub hoc nomine ita non docuisset, sufficeret docuisse habitus infusos et actus, quos nostris viribus elicere nequimus. Et utrumque docuit.Scotus locis citatis et alias saepe. Nec Patres vel Concilia amplius petunt. Qui ergo reprehendunt Scotum in hoc, reprehendendi sunt, quia rem non intelligunt. Adde, si negaremus actus secundum substantiam supernaturales, idem doceri a Cajet 1. 2. q. 109. art. 4. et 2. 2. q. 170. art. 2. ad 3. ubi id videtur D. Thom. et tenent Palud. 3. d. 23. q. 3. fin. q. 1. art. 1 Soto 1. de nat. c. 22. coroll. 2. et lib.2. c. 16. ad primum, Rada 1. p. contr. 4. ad 1.
Ad quaestionem (x) igitur respondeo, distinguendo primo, qualiter aliquid dicitur supernaturale. Potentia enim receptiva comparatur ad actum quem recipit, vel ad agens a quo recipit. Primo modo ipsa est potentia naturalis, vel violenta, vel neutra. Naturalis, si naturaliter inclinetur: violenta, si sit contra inclinationem naturalem ; neutra, si neque inclinatur ad istam formam neque ad oppositam. In hac autem (y) comparatione nulla est supernaturalitas.
Sed comparando receptivum ad agens a quo recipit formam, est natnralitas, quando receptivum comparatur ad tale agens, quod natum est naturaliter imprimere talem formam in tali passo. Supernaturalitas autem, quando comparatur ad tale agens, quod non est naturaliter impressivum illius formae in illo passo.
Ad propositum dico, quod comparando intellectum possibilem ad notitiam actualem in se, nulla est sibi cognitio supernaturalis, quia intellectus possibilis quacumque cognitione naturaliter perficitur, et ad quamcumque naturaliter inclinatur. Sed secundo modo loquendo, sic est supernaturalis, quae generatur ab aliquo agente, quod non est natum movere intellectum possibilem ad talem cognitionem naturaliter. Pro statu autem (z) isto secundum Philosophum, intellectus possibilis natus est moveri ad cognitionem ab intellectu agente et phantasmate: igitur sola illa cognitio naturalis est, quae ab istis agentibus potest imprimi. Virtute autem (a) istorum potest haberi omnis cognitio incomplexa, quae secundum legem communem habetur a viatore, sicut patet in instantia contra tertiam rationem principalem; et ideo licet Deus (b) possit per revelationem specialem, cognitionem alicujus incomplexi causare, sicut in raptu, non tamen talis cognitio supernaturalis est necessaria de communi lege.
De complexis autem veritatibus secus est, quia sicut ostensum est per tres rationes primas contra primam opinionem adductas, posita tota actione intellectus agentis et phantasmatum, multae complexiones remanebunt ignotae et nobis neutrae, quarum cognitio est nobis necessaria. Istarum igitur notitiam est necesse nobis supernaturaliter tradi, quia nullus earum notitiam potuit naturaliter invenire, et eam aliis docendo tradere, quia sicut uni, ita cuilibet ex naturalibus erunt neutrae.
Utrum autem (c) post primam traditionem doctrinae de talibus possit aliquis assentire naturaliter doctrinae traditae, de hoc in 3. lib. dist. 23. Haec autem prima traditio talis doctrinae dicitur revelatio, quae ideo est supernaturalis, quia est ab agente, quod non est naturaliter motivum intellectus nostri pro statu isto.
Aliter etiam posset dici supernaturalis, (d) quia est ab agente supplente vicem objecti supernaturalis. Nam objectum natum causare notitiam hujus : Deus est trinus et linus, vel similium, est essentia sub propria ratione cognita, ipsa autem sub tali ratione cognoscibilis est objectum nobis supernaturale. Quodcumque igitur agens causat notitiam aliquarum veritatum, quae per tale objectum sic cognitum natae sunt esse evidentes, illud agens in hoc supplet vicem illius objecti. Quod si ipsum agens causaret notitiam perfectam istarum veritatum, qualem ipsum objectum in se cognitum causaret, tunc perfecte suppleret vicem objecti: sed si agens non ita perfectam notitiam causat, sicut objectum in se causaret, tunc imperfecte supplet vicem objecti, pro quanto scilicet imperfecta notitia quam facit, virtualiter continetur in illa perfecta, cujus objectum in se cognitum esset causa.
Ita in proposito, nam revelans hanc: Deus est trinus, causat in mente aliqualem notitiam hujus veritatis, licet obscuram, quia causat de objecto non sub propria ratione cognito. Quod objectum, si cognitum esset, natum esset causare notitiam perfectam et claram veritatis illius.
Pro quanto (e) igitur haec notitia obscura in illa clara includitur eminenter, sicut imperfectum in perfecto, pro tanto revelans hanc obscuram, et causans supplet vicem objecti illius clarae notitiae causativi, praecipue cum non possit notitiam alicujus veritatis causare, nisi ut supplens vicem alicujus objecti. Nec veritatum talium (f) de illo objecto notitiam causare posset, ut supplens vicem objecti alicujus inferioris naturaliter motivi intellectus nostri, quia nullum tale virtualiter includit aliquam notitiam istarum veritatum, etiam nec obscuram. Igitur oportet quod in causando, etiam istam obscuram, aliqualiter suppleat vicem objecti supernaturalis.
Differentia istorum duorum (g) modorum ponendi supernaturalitatem notitiae revelatae patet, separando unum ab alio. Puta, si agens supernaturale causaret notitiam objecti naturalis, ut si infunderet Geometriam alicui, illa esset supernaturalis primo modo et non secundo modo; si autem infunderet notitiam hujus : Deus est trinus, vel similium, haec supernaturalis esset utroque modo, quia secundus infert primum, licet non e converso. Ubi autem est primus tantum, ibi non est necesse quod sit sic supernaturalis, quin naturaliter possit haberi; ubi vero est secundus modus, est necessitas ut supernaturaliter habeatur, quia naturaliter haberi non potest.