IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) Pro parte opposita quaestionis, etc. Hic statuit opinionem Avicennae circa creationem, quam etiam tangit in 1. d. 2. quaest. 1. g Juxta illam viam efficientiae arguitur, et d. 8. quaest. 6. et in 2. d. 1. quaest. 2. quibus in locis, potissimum d. 8. primi quaest. 5. bene declarat quid senserit Aristoteles de creatione, eumque agnovisse creationem convenire Deo, vide eum quodlib. 7. sed haec quaestio non est hujus loci. Avicenna autem docuit de facto secundam Intelligentiam creare tertiam, et sic ordinate ponens catenam, ut vocant, auream, Theologi vocant hierarchiam naturalem ; sumit etiam creationem ut est productio de nihilo, prout ly de, signat ordinem naturae, non durationis. Vide Avicennam 6. Metaph. cap. 2 Particula etiam illa de nihilo, connotans prioritatem naturae, potest intelligi dupliciter, videlicet positive et negative, ut quando inest prius alicui, et supponitur entitative, ei quod posterius est, ut est de animali et rationali in homine, de substantia et accidente in composito per accidens, de materia et forma in composito per se; in quibus materia, vel quod habet rationem subsistentis, dicitur esse prius natura altero, quod advenit, et eumdem ordinem servare etiam in tertio.
Prius privatione est, quando secundum entitatem non praesupponitur, inesset tamen si per aliud non impediretur, sicut si in materia diceretur prius natura esse privatio quam forma, non quod insit, sed quod inesset, nisi agens praeveniret per formam suum inesse, quia ad habendum privationem, sufficit entitas materiae cum negatione causae extrinsecae; ad formam vero, praeter materiam, requiritur causa extrinseca dans formam, nec una, nec altera est de ratione materiae, neque etiam simul sunt in materia, quia pro omni instanti quo nata est inesse privatio, cum sit negatio in apto nato, supponitur possibilitas formae quantum ad capacitatem subjecti, et si datur causa applicata, praevenitur ipsa inexistentia privationis ; materia ergo neque ex se est privata forma, nempe formata, sed non est ex se formata; formata vero est per causam extrinsecam.
Sic in proposito : prima Intelligentia, juxta sensum Avicennae et Philosophorum, est de nihilo privative, id est, quantum est de se non haberet esse, sed non esse, nisi praeveniretur a causa extrinseca dante esse; vide Doctorem in 2. d. 1. q. 2. g Respondeo creare est aliquid, etc. Consule etiam hic Tartaretum, qui explicat illum errorem Avicennae, qui fundatur in hoc, quod a causa omnino una non sit nisi unus effectus, quia alioquin non datur causa distinctionis in effectibus, si causa est omnino una, sed plures sunt Intelligentiae, ergo non erunt immediate ab uno ; ergo una erit ab altera. Et si Aristoteles, inquit Doctor hic, concordaret cum ipso in istis duabus propositionibus, scilicet: Intelligentia est producta, id est, ens ab alio, licet sine novitate, et : Non potest ab omnino simplici immediate esse nisi unum, haberet concordare cum ipso in conclusione.
Hic insinuat Doctor, Aristotelem tam in conclusione quam in principiis discordare ab Avicenna: et tangitur illa controversia, quid senserit Aristoteles de creatione, an eam cognoverit. Negant plures, scilicet Henricus quodlib. 8. quaest. 9. Gregorius in 2. d. 10. q. 1. Marsilius ibidem quaest. 1. Jandunus 2. Metaph. q. 5. Bessarion Cardinalis lib. 2. contra calumniat. Platonis, cap. 6. et alii. Videatur Eugubinus lib. 7. Peren. Philosoph. Et adducuntur quaedam indicia hujus, ut illud principium ejusdem . Ex nihilo nihil fit. Et quia ubique potentiam activam definit in ordine ad materiam seu passivam, ut 5 Metaph. cap. 12. data hac sententia, diceret Philosophus Intelligentias habere ex se necesse esse et incausatum, et sic intelligeretur illud quod superius adductum est, ex 2. Metaph. principia sempiternorum non habere causas; negaret ergo primam illam propositionem.
Caeterum alii docent contrarium, nempe Aristotelem cognovisse creationem, et Deum esse causam immediatam rerum, quod in primis ipse Doctor sentit in 1. d. 8. quaest 5. ubi id probat, et quodlib. 9. in 2. d. 1. quaest. 2. Idem asserit Averroes in 2. Metaph. com. 2. et lib. 12. Metaph. com. 44. et lib. de Substantia orbis, cap. 2. Aphrodisaeus in iisdem locis, D. Thomas in comm. et 1. p. quaest 44. et 2. contra Gentes, cap. 15. Hanc sententiam fuse probat Doctor in 1. d. 8. quaest. 5. et in quodlib. 9. in fine, contra Henricum, citans varia loca et principia ejusdem Philosophi et Commentatoris, et respondens objectis ab Henrico, quibus hic supersedeo.
Dato ergo quod Philosophus agnoverit creationem, adhuc est difficultas an dii scordaverit ab Avicenna circa ordinem, an scilicet quaelibet procedit per ipsum a Deo immediate, an tantum mediate reliquae, prima vero tantum immediata ? Hoc dubium relinquit Doctor indecisum in praefato quodlib. g Praeterea haec est intentio Avicennae, etc. ubi asserit Aristotelem non explicuisse modum et ordinem, quo Intelligentiae a Deo procedunt, quem posuit Avicenna, ideo etiam hic in textu loquitur indecise. Quod enim Philosophus variis in locis dicat omnia a Deo esse, etiam sempiterna, ut Intelligentiae, et coelum, sive mediante prima, sint ab ipso,
sive immediate, non refert ad veritatem illius assertionis, ex mente Philosophi, nam 8. Physicorum text. com. 79. dicit
A
motorem infinitae virtutis movere coelum motu infinito, non immediate, sed mediate; ut explicat Commentator 12. Metaph. com. 41. Unde perpetuitas in motu oritur a Deo, inquantum dat esse, et virtutem motivam Intelligentiae proxime motrici, quam ipsi perpetuo influit, unde oritur perpetuitas in motu; finitas auten virtutis, quae non est alia a natura Angeli, est causa successionis in motu propter resistentiam mobilis, quae resistentia, est improportionata virtuti infinitae, ideo nequit immediate moveri a Deo necessario agente, ut ipse astruebat. Hoc ergo praemisso, non habetur Aristotelem asseruisse omnes Intelligentias esse a Deo immediate, et sic non constat an dissentiat ab eo Avicenna ; dato vero quod sint per ipsum immediate a Deo, negat utramque propositionem praemissam, ex quibus deducitur conclusio.