IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(j) Non asserendo potest mediari inter istas vias. Nunc Doctor respondendo ad tertium argumentum, mediat inter duas vias prius positas de ratione personalitatis, nam secunda via videtur ponere personam tantum dicere negationem actualis dependentiae. Item, quod illud dicatur persona, quod actu non dependet ad suppositum alterius naturae. Sed prima via ponit personalifatem esse entitatem positivam. Doctor ergo mediat inter istas duas vias, quia ultra negationem actualis dependentiae ponit negationem aptitudinalis dependentiae, ita quod illud vere dicitur persona, quod nec actu nec aptitudine dependet ad aliud, suppositum, sed est simpliciter in se subsistens, et sic natura humana singularis in eodem instanti naturae, quo in se derelinquitur, statim est persona, quia nec actu dependet ad aliud suppositum, nec habet naturalem inclinationem dependendiad aliud, sed tantum habet naturalem inclinationem ad per se standum.
Et adverte, quod quando natura suppositatur in proprio supposito, ipsa natura nec actu nec aptitudine dependet ad proprium suppositum, sic intelligendo, quod ratio suppositi sit aliquid in se terminans hujusmodi dependentiam, quia cum ratio suppositi tantum dicat duplicem negationem, et illa negatio nihil est in se, sequitur quod non potest terminare aliquam dependentiam. Dico ergo, quod hoc est improprie dictum, cum dicitur: natura dependere ad proprium suppositum. Sed sic debet intelligi, quod quando natura in se habet istam duplicem negationem, ipsa vere dicitur suppositum, quia ut sic, nec actu, nec aptitudine dependet ad aliud, tanquam ad sustentans et suppositans, nam in se est sustentata et suppositata. Ita enim eadem natura singularis in se relicta et per se stans, dicitur suppositum propriae naturae, secus est cum comparatur ad suppositum alterius naturae, quia tunc vere dependet et terminatur ad illud, et vere sustentatur in illo. Ita quod si haec natura humana esset suppositata, puta in lapide, in eodem lapide tantum diceret naturam singularem existentem, quae tamen existentia fundatur et sustentatur in lapide, et in eodem instanti quo sibi dimitteretur et separaretur a lapide, statim illa natura singularis existens in se subsisteret, et per se staret, quia ut sic, esset ibi negatio dependentiae tam actualis quam aptitudinalis ad aliud suppositum.
Sed occurrit difficultas, quomodo suppositum propriae naturae recipit praedicationem ejusdem naturae in quid, cum natura singularis cum illa duplici negatione sit tantum ens per accidens, et ens per accidens non recipit praedicationem alicujus per se et in quid, ut patet per Doctorem in isto tertio et in primo, dist. 2. parte 2. quaest. 3. Propterea non videtur quod suppositum recipiat praedicationem alicujus naturae in quid, quia ens positivum non praedicatur in quid de aliquo, cujus ratio ultimata est tantum negatio.
Respondeo et dico, quod accipiendo naturam singularem, ut includit istam duplicem negationem est unum ens per accidens actu existens, et hoc modo haec potest dici per accidens: Franciscus est homo, dicitur tamen praedicari in quid, quia quidditas hominis vere praedicatur de illo, ita quod est de quidditate et de essentia illius, non tamen dico quod ista duplex negatio includat quidditatem aliquam vel realitatem ipsius hominis, sed sola natura singularis includit, ad quam, ut est in se existens, consequitur sive concomitatur ista duplex negatio. Est etiam difficultas, quomodo natura praedicatur in quid de singulari, cum haecceitas non pertineat ad quidditatem, ut patet a Doctore in secundo, dist. 3. q. 1. et 6. et vide quae exposui prolixe in secundo, dist. 3. quaest, prima, et poteris solvere multas difficultates contingentes in ista materia.
(k) Sed distinguendum est. Hic Doctor declarat quid sit dependentia actualis, aptitudinalis et potentialis. Dicimus enim aliquid dependere ad aliud actu, quando talis dependentia actu terminatur, sicut albedo actu dependet ad parietem, quando actu terminatur ad illum, quod tunc est, quando est ibi formaliter. Aptitudine vero tantum, quando habet naturalem inclinationem ad illud, et actu non de pendet ad illud, sicut lapis existens sursum, aptitudine dependet ad centrum suum, et nullo modo actu, sed quando in centro dependet actu et aptitudine. Potentialis quidem est illa ubi nulla est impossibilitas vel repugnantia ex terminis, sicut dicimus quod lapis potentia dependet sursum, quia non repugnat sibi ut comparatur alicui potentiae potenti movere sursum. Doctor in ista littera dicit, quod natura humana potest dependere ad suppositum alterius naturae actu, quod tunc est, quando actu suppositatur in illo, et ad hoc sequitur quod dependeat etiam potentia, quia si actu suppositatur a divina potentia, non repugnat sibi sic posse suppositari. Dicit tamen quod non dependet aptitudine ad aliud suppositum, quia si haberet naturalem inclinationem ad illud, tunc violenter esset in proprio supposito. Hoc tamen est sic intelligendum, quod si habet naturalem inclinationem tantum ad aliud suppositum, sive ad suppositum alterius naturae, ita quod ad suppositum propriae naturae non habeat naturalem inclinationem, tunc sequitur quod dicit Doctor quod esset ibi violenter. Si vero habeat naturalem inclinationem ad aliud suppositum, et naturalem inclinationem ad proprium suppositum, si esset in supposito proprio, non esset ibi violenter, ut patet a Doctore in simili, dist. 1. quaest. 1. primi, quod materia prima habet naturalem inclinationem ad omnem formam, ideo non sequitur quod quando est sub una forma sit ibi violenter, licet inclinetur naturaliter ad aliam: sic in proposito. Et nota, quod quando dico, quod natura singularis habet naturalem inclinationem ad proprium suppositum, sic debet intelligi, quod habet naturalem inclinationem ad per se subsistendum. Vult ergo Doctor quod persona propria dicat negationem dependentiae tam actualis quam aptitudinalis ad aliud suppositum ; et ideo natura assumpta a Verbo, quia non est ibi negatio actualis dependentiae, imo actu ibi dependet, licet non aptitudine, non dicitur persona. Dimissa vero in se, quia nec actu, nec aptitudine ad aliud dependet, dicitur vere persona.
Et si dicatur, quod oportet dicere ex dictis Doctoris, quod ipsa natura non depondet aptitudine ad Verbum divinum, cum non habet naturalem inclinationem ad illud; ergo est ibi violenter.
Dicit Doctor quod non sequitur, quia tota entitas naturae humanae est in perfecta potentia obedientiali ad Deum, ideo sicut Deus dedit sibi talem entitatem inclinatam naturaliter ad proprium suppositum, si suppositat illam in alio, non propter hoc est ibi violenter; sic si voluntas divina immediate moveat lapidem sursum, ille motus non esset violenter lapidi, cum sit in perfeota potentia obedientiali ad ipsam.
Si dicatur, nonne lapis movetur contra suam inclinationem naturalem.
Dico, quod ut comparatur ad divinam voluntatem, non dicitur violentari.
Si dicatur, quaerendo si natura humana singularis quando dependet actu ad Verbum habet naturalem inclinationem ad proprium suppositum, id est, ad per se subsistendum, quaero a te, an habeat naturalem inclinationem ad suppositum divinum ; certum est quod non, ut patet a Doctore. Ergo est ibi contra naturalem suam inclinationem, sic violenter, patet, quia quando aliquid habet naturalem incli nationem ad A, et nullo modo ad B, erit contra suam inclinationem, si ponatur in B, et sic violenter. Nec valet dicere, quod actus dependendi ad divinum Verbum tollit naturalem inclinationem ad proprium suppositum, quia non est verum, ut patet a Doctore in hac quaestione.
Dico ergo, quod quando est in supposito divino, habet naturalem inclinationem ad suppositum proprium ; et cum dicis, ergo est in supposito divino contra naturalem inclinationem, negatur consequentia, Sed tantum sequitur, quod sit ibi praeter naturalem inclinationem, non autem contra, et hoc est speciale propter perfectam potentiam obedientialem, quam habet ad Deum.
Dicerem tamen unum, salvo semper meliori judicio, non declinando a mente Doctoris quod non haberem pro inconvenienti,naturam humanam singularem naturaliter inclinari ad suppositum divinum et proprium, quia ut in supposito divino est nobilissime suppositata,et personata,et ex his patet littera Doctoris.
Expono tamen aliqualiter hanc litteram. Cum dicit: Tamen negatio dependentiae aptitudinalis potest concedi in natura creata. Vati dicere, quod si natura humana, ut in se personate, sive ut per se stante, haberet naturalem inclinationem ad Verbum, ut ad suppositum, quod tunc violenter esset in se suppositata, sive violenter per se staret. Hic Doctor supponit quod una natura singularis tantum naturaliter inclinetur ad unum suppositum, et sic bene sequeretur quod si inclinaretur naturaliter ad suppositum Verbi, quod violenter per se existeret. Sed si ad aliquod suppositum naturaliter inclinatur, maxime inclinatur ad suppositum proprium, non dico ad illam duplicem negationem, sed ad per se et in se standum, nec tamen ex hoc sequitur, quod quando personatur in Verbo, quod ibi sit violenter, ut supra exposui. Sequitur: et ita ista negatio non dependentia non quidem actualis tantum, sed etiam actualis et aptitudinalis talis complet rationem personae in natura intellectuali, et suppositi in alia natura creata, puta in lapide, id est, quod negatio communicabilitatis, ut quo actualis et aptitudinalis complet rationem personae in natura intellectuali, et suppositi in alia natura non intellectuali.
Sed hic occurrit difficultas, quia natura singularis est per se stans,ita quod inclinatur naturaliter ad per se standum, et ut actu per se stat videtur persona perfecta, illa enim duplex negatio videtur posterior, patet, quia negatio ad aliud suppositum concomitatur naturam per se stantem ; ergo talis negatio duplex non complet rationem personae.
Dico concedendo, quod negatio saltem actualis communicabilitatis ad aliud suppositum concomitetur singulare per se stans et per se existens, et posito, per possibile vel impossibile, quod natura singularis per se staret, et in nullo suppositaretur, et nullo modo negatio aotualis ad aliud suppositum concomitaretur, esset vera persona ; sed quia in eodem simpliciter instanti temporis (licet non forte naturae, saltem negative) in quo natura singularis ponitur per se stare, concomitatur necessario negatio communicabilitatis actualis ad aliud suppositum (si in eodem instanti in alio non personetur), ideo dicitur completive persona per illam duplicem negationem.
Si dicatur, nonne erat actu per se existens, quando personata fuit in Verbo, et per consequens vera persona ?
Dico, quod in eodem instanti, quo nata fuit per se stare et per se existere, fuit assumpta a Verbo. Non enim intelligo, quod ipsa in aliquo priori naturae fuerit per se actu existens, et in alio posteriori instanti naturae fuerit personata, quia tunc prius fuisset in se personata, sed intelligo quod simpliciter in eodem instanti naturae quo fuit nota per se existere, fuit personata et sustentata a Verbo, quod bene nota. Sequitur: nec tamen haec independentia aptitudinalis ponit repugnantiam ad dependentiam actualem, id est, quod cum dependentia aptitudinali ad proprium suppositum potest stare dependentia actualis ad aliud suppositum, et patet de facto, quia natura assumpta habet aptitudinalem dependentiam ad proprium suppositum, et tamen actu dependet ad suppositum divinum, nec tamen est in supposito divino violenter, quia licet non sit aptitudo talis naturae ad dependendum, est tamen aptitudo obedientiae, quia natura illa est in perfecta obedientia ad dependendum per actionem agentis supernaturalis ; et quando datur sibi talis dependentia, personatur personalitate illa ad quam dependet, quando autem non datur, personatur in se ista negatione formaliter, et non aliquo positivo addito ultra illam entitatem positivam, qua est haec natura.
(1) Per hoc ad argumenta contra aliam viam de negatione. Hic Doctor respondet ad argumenta facta contra secundam viam, et responsio ad primum patet, quia licet anima separata actu non dependeat, est tamen nata dependere ad corpus, non enim est apta nata per se stare, nec habet naturalem inclinationem ad per se standum. Si enim haberet naturalem inclinationem ad per se standum, ipsa ut separata, esset vere persona, quia esset ibi negatio duplicis dependentiae, scilicet aptitudinalis et actualis ; habet enim naturalem inclinationem ad informandum corpus et perficiendum ipsum naturaliter, ideo nullo modo habet naturalem inclinationem ad per se standum.
Ad aliud quando arguitur, quod negatio de se non est incommunicabilis, etc. respondet sicut dictum fuit supra dist. 2. primi libri, part. 2. quaest. 1. incommunicabile, etc. Haec littera clara est usque ibi: Singulare enim non est communicabile, ut quod, etc. Ratio, quia communicari ut quod, est praedicari essentialiter de aliquo inferiori, ut patet in primo, dist. 2. Singulare autem creatum non est hujusmodi, sed hoc convenit soli Deo, quia haec est vera quidditative : Pater est Deus, Filius est Deus. Singulare vero, creatum potest communicari ut quo, nam illud quod communicatur ut quod, semper communicatur ut quo, quia sicut haec est vera: Franciscus est homo quidditative, et e contra, illud quod communicatur ut quo quidditative, communicatur ut quod quidditative. Ita haec : Franciscus est homo humanitate quidditative, illud vero quod solum communicatur ut quo, nunquam praedicatur de illo cui communicatur quidditative, sed tantum denominative, accipiendo praedicari denominative, prout distinguitur contra praedicari quidditative. Et sicut albedo haec communicatur parieti ut quo denominative, ita communicatur sibi, ut quod denominative, quia haec est vera: paries est albus denominative; et haec similiter : paries est albus hac albedine denominative, et similiter natura humana singularis communicatur Verbo, et ut quo et ut quod, accipiendo communicari denominative, modo praeexposita, quia haec est vera: Verbum est homo, denominative ; et similiter haec: Verbum est homo hac humanitate denominative. Sed quod dicit Doctor quod communicatur tantum ut quo, verum dicit ; et quod nullo modo communicatur ut quod, debet accipi ut quod quidditative, et hoc modo singulare non communicatur ut quod alicui inferiori, cum non habeat de quo possit praedicari quidditative.
(m) Sed natura creata. Si enim intelligatur sic, quod natura humana possit esse incommunicabilis ut quo, ita quod ly incommunicabile dicat negationem actualis dependentiae et aptitudinalis, et sic conceditur, quod natura humana in se derelicta est incommunicabilis ut quo, quia nec actu, nec aptitudine dependet ad aliud. Si vero sic intelligatur, quod sit incommunicabilis ut quo, ut ly incommunicabile non tantum dicit negationem dependentiae actualis et aptitudinalis, sed repugnantiam formaliter, ita quod repugnet formaliter tali naturae, posse dependere actu ad aliud suppositum ; hoc modo propositio est falsa, quia si repugnaret naturae humanae singulari actu dependere ad aliud suppositum, non potuisset assumi a Verbo.
(n) Contra. Arguit Doctor deducendo ad inconveniens, quia tunc persona non praedicatur univoce de persona creata et increata ; patet, quia si persona creata dicit tantum duplicem negationem, ita tamen, quod repugnat sibi communicari ut quo, et persona divina ultra illam duplicem negationem dicit repugnantiam formaliter, etc. sequitur quod persona non praedicatur univoce de persona creata et increata, sed tantum aequivoce.
(o) Respondeo, iste conceptus incommunicabilis. Haec littera Doctoris sic declaratur : Affirmatio enim animalis, sicut est univoca omnibus animalibus, id est, conceptus animalis affirmat univoce de omnibus animalibus, sic negatio opposita, qua negat animal a multis aliis dicitur univoca. Sicut enim animal praedicatur univoce de omni animali, ita non animal de omni non animali praedicatur univoce. Sic in proposito, cum affirmatio communicabilitatis ut quo, praedicetur univoce de omni communicabili ut quo, ita negatio communicabilitatis ut quo, praedicatur univoce de omni negatione communicabilitatis ut quo, et sic conceptus incommunicabilitatis est univocus omni conceptui incommunicabili. Et quando dicit Doctor de tali conceptu incommunicabili, qui negat communicationem tam actualem quam aptitudinalem, ille conceptus nihil aliud est, nisi negatio communicationis duplicis, quae negatio sic concepta in communi praedicatur univoce de omni negatione communicationis actualis et aptitudinalis inferioris ad istam in communi, et hoc modo concedit quod accipiendo rationem personae pro tali negatione, quod persona praedicatur univoce de omni persona tam creata quam increata, quia secundum idem nomen,
et secundum eumdem conceptum, quamvis ille conceptus negativus.
Quia Doctor dicit hic in littera, quod non repugnat personae creatae posse assumi a Verbo, et per consequens posse actu dependere ad aliud suppositum, in isto dicto videtur implicatio, quia ipse vult expresse quod nulla persona, inquantum persona, possit alicui communicari, ut patet in primo, dist. 2. et 23. 28. et in quodlib. quaest. 9 et 19. Si enim persona secundum ipsum, dicat negationem duplicis dependentiae ad aliud suppositum, et haec est ratio personae, quomodo ergo erit possibile, stante tali ratione, quod communicetur alicui, quia dum actu communicatur alteri, non est amplius ibi negatio actualis dependentiae ad aliud suppositum, cum ad illud actu dependeat.
Dico quod verba Doctoris sunt sane intelligenda. Non enim vult dicere quod rationi formali personalitatis non repugnet assumi, quia illa est simpliciter inassumptibilis, cum sit tantum negatio, sed vult quod naturae singulari, cui potest convenire negatio, non repugnat posse assumi a Verbo, quia negatio actualis ad aliud suppositum non convenit tali naturae de necessitate, ita quod sit formalis repugnantia ipsam naturam singularem posse actu dependere ad aliud ; personae autem divinae repugnat, quia negatio actualis ad aliud suppositum inest sibi de necessitate naturae, et hoc propter aliquam entitatem positivam, cui formaliter repugnat sic posse dependere actu ad aliud. Et quia talis entitas de necessitate naturae convenit tali personae, merito absolute repugnat personae divinae, etiam ut praecedit negationem duplicis dependentiae, posse ad aliud dependere, nam in illa, primo intelligo entitatem positivam constituentem divinam personam in esse personali ; et secundo intelligo negationem duplicis dependentiae actualis et aptitudinalis necessario concomitari talem entitatem.
In persona .vero creata intelligo primo naturam singularem, ita quod nihil aliud est ibi nisi natura et sua singularitas positiva. Secundo intelligo ibi negationem dependentiae actualis et aptitudinalis, quae concomitatur talem naturam singularem ;sed negatio dependentiae aptitudinalis concomitatur de necessitate naturae, quia nunquam illa posset auferri ; negatio vero dependentiae actualis non concomitatur de necessitate naturae, sed tantum contingenter, quod patet, quia actu potest dependere aliud suppositum, et sic secundum Doctorem, quando actu inest tali naturae singulari, negatio dependentiae actualis ad aliud, tunc est completa persona, et negatio dependentiae aptitudinalis semper sibi inest, et ista nunquam potest auferri.
Si vero sustineamus personam creatam constitui per aliquod positivum, ut dixi, tunc imaginor sic, primo considero naturam singularem in se. Secundo negationem dependentiae tam actualis quam aptitudinalis et potentialis ad aliud ut quod, ita quod est impossibile ipsam communicari ut quod. Tertio, considero entitatem absolutam advenientem naturae singulari, cui entitati repugnat formaliter posse dependere ad aliud actu vel aptitudine vel potentia, et talis entitas constituit naturam singularem in esse personali. Quarto, considero negationem dependentiae actualis et aptitudinalis, ita quod ista duplex negatio de necessitate naturae convenit tali entitati, et stante tali entitate in natura singulari est ipsam posse assumi, sed tunc dico, quod in eodem instanti quo natura singularis debuit habere illam entitatem, potuit praeveniri ab alia persona, et sic suppositari in illa, quia talis entitas, ut dixi supra, distinguitur realiter a tali natura singulari, et sic patet propositum.
Occurrit tamen unum dubium, quia si persona secundum Scotum dicat tantum negationem duplicis dependentiae ad aliud, et negatio dependentiae actualis ad aliud, non necessario competit sibi, sequitur quod Angelus posset informare materiam, quod est contra Doctorem in quodlib. quaest. 9. Et ratio ibi facta a Doctore (quare Angelus non potest informare materiam, et tamen anima potest informare) est, quia Angelus est vere suppositum et vere persona, et tali repugnat informare materiam modo si ratio suppositi dicat istam duplicem negationem, et negatio actualis duplicis dependentiae non inest sibi de necessitate, sequitur quod poterit informare materiam.
Dico, quod id quod potest informare materiam, est talis entitatis, quod statim concomitatur talis inclinatio ad inhaerendum materiae per informationem, quia tale ens est sic conditum a Deo, sicut est de omni forma partis. Substantia vero perfecte singularis talis est entitatis, quod ad ipsam necessario concomitatur aptitudo ad per se standum, et per consequens sequitur negatio ad inhaerendum alteri, et illud quod habet naturalem inclinationem ad per se standum, licet possit suppositari in alio, nunquam tamen potest informare, et patet de hac natura singulari, quia etsi possit dependere ad aliud suppositum, nunquam tamen potest informare illud ; hoc idem de Angelo.
(p) Sed negatio communicabilitatis. Dicit Doctor quod si accipiatur persona, prout non tantum dicit negationem supradictam, sed etiam repugnantiam formalem ad sic communicari, quae repugnantia non potest inesse, nisi per aliquod positivum, cui formaliter repugnat communicari, tunc persona tantum praedicatur univoce de personis divinis, quia secundum eumdem conceptum tam negativum quam positivum, abstractum per intellectum a conceptibus tam negativis quam positivis divinarum personarum ; et hoc etiam patet a Doctore dist. 13. primi, circa finem. dist. 23. Et hoc modo accipiendo personam, dico quod non potest competere creaturae, et sic persona in communi accepta, erit tantum nomen aequivocum ; et hoc est quod dicit Doctor. Si tamen sustineatur opinio quae ponitur personam dicere aliquam entitatem realem, cui formaliter repugnat communicari ut quo et ut quod, tunc dico quod persona in communi, praedicatur univoce de persona divina et creata.
(q) Illa enim includit. Dicit Doctor, quod tali entitati repugnat, etc.
Videtur dubium, nam illud positivum de facto communicatur naturae divinae.
Dico primo, quod sic debet intelligi, quod sibi repugnat communicari, sive ut quo sive ut quod, alteri a natura cujus est, de facto tamen communicatur naturae cujus est.
Secundo dico, quod tale positivum non communicatur naturae divinae aliquo modo, cum nullo modo possit esse actus naturae divinae, nec contrahens, nec determinans, ut patet a Doctore in primo, dist. 5. quaest. 2. et dist. 26. est enim actus naturae personalis et actus personae. Si tamen persona creata diceret positivum, dico quod tale positivum esset actus naturae cui communicatur, quia sicut singularitas dicitur actus naturae et perfectio ejusdem, ut patet a Doctore, ubi supra, et determinans ipsam naturam ad singularitatem, ita quod non sit communicabilis amplius ut quod, sic actus personalis dicitur actus naturae, licet nullam perfectionem diceret, nam sic determinaret et actuaret naturam, quod repugnaret sibi posse communicari ut quo et ut quod. Dico etiam, quod Doctor non dicit expresse, quod tali positivo repugnet formaliter communicare alicui, sed quod repugnat formaliter constituto per ipsum, et sic posito quod talis proprietas positiva sit in se communicabilis ut quo, supposito, cujus est, tamen per ipsam repugnat supposito posse communicari ut quo, sed prima expositio melior est.
(r) Et licet negatio sit unius rationis in se. Dicit Doctor quod quamvis negatio in se absolute sumpta sit unius rationis respectu omnium negationum absolute sumptarum, tamen negatio, ut comparatur ad subjectum respectu tertii, potest esse alterius rationis, nam negatio irrationalitatis quae fundatur in homine respectu ipsius irrationalitatis potest dici alterius rationis a negatione rationalitatis in asino ; et sicut negatio irrationalitatis in homine non potest sibi inesse nisi propter aliquam entitatem positivam, cui repugnat formaliter affirmatio irrationalitatis, sic negatio rationalitatis non potest sibi inesse nisi propter aliquod positivum, cui formaliter repugnat affirmatio rationalitatis.
(s) Ad tertium dico, etc. (sustinendo quod personalitas dicat negationem dependentiae actualis et aptitudinalis ad aliud suppositum, et hoc cum repugnantia ad posse sic dependere actu ad aliud.) Dicit Doctor, quod talis incommunicabilitas ut quo, quae dicit hujusmodi negationem, cum repugnantia non est in creaturis, ut patet supra ut vero dicit talem negationem ad communicari actu ut quo, sine repugnantia ad posse communicari ad aliud actu, sic est in creaturis. Sustinendo, vero aliam positionem, quod persona dicat ultra negationem repugnantiam ad communicari actu in alio supposito, patet quod persona ultra entitatem singularem dicit aliquam entitatem positivam, cui formaliter repugnat sic communicari ut quo.
(t) Ad quartum, patet quid dicendum sustinendo utramque opinionem. Nota tamen in argumento, cum dicit quod dividi in plura dicit imperfectionem, hoc debet intelligi de divisione naturae in plura supposita, quia impossibile est eamdem naturam dividi in plura supposita, cum realiter sint plures naturae in illis suppositis. Si vero intelligatur sic dividi in plura supposita, id est, communicari pluribus suppositis sine omni sui divisione, hoc non est imperfectionis, sed magis perfectionis, imo infinitae, et satis patet a Doctore in primo dist. 28. Si etiam dicatur hic, quod si dividi in plura dicat imperfectionem, videtur quod dicat imperfectionem persona divina, quae est communis Patri, Filio et Spiritui sancto, et vere dividitur in illas,
sustinendo personam divinam in communi dicere conceptum positivum communem illis, quod tamen est inconveniens, cum nulla imperfectio ponatur in divinis. Dico, quod aliud est dividi secundum aliquam veram realitatem, sive veram rem, ut natura humana est vere divisa in Joanne, et Joanne et Francisco, quia sunt ibi duae naturae ; et aliud est dividi secundum positivum conceptum abstractum per intellectum, sicut persona dividitur in tres personas, non quod dicat aliquam rem praecedentem omnem personalitatem contrahibilem ad aliam et aliam personam, sed dicit aliquem conceptum communem illis, abstractum per intellectum, et sic nullam imperfectionem includit. De hoc vide in primo, dist. 23. et 26. et quae specialiter notavi in secundo, dist. 23. quaest. 2.