Chrysostomus. Quoniam praecedens dictum superabat virginis mentem, ad humiliora declinavit sermonem, per sensibilia ipsi suadens: unde dicit et ecce elisabeth cognata tua. Animadverte gabrielis industriam: non memoravit eam Sarae vel Rebeccae vel Rachelis, quia antiquiora erant exempla: sed imminens factum inducit, ut eius mentem corroboret, et ob hoc et aetatem commemoravit, cum dicit et ipsa concepit filium in senectute sua: et defectum naturae, sequitur enim et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis. Non enim a principio conceptus elisabeth statim annuntiavit, sed acto sex mensium spatio, ut tumor ventris perhibeat argumentum.
Gregorius Nazianzenus. Sed quaeret aliquis: qualiter ad David christus refertur? siquidem maria de sanguine manavit Aaron, cuius cognatam Angelus elisabeth asseruit. Sed hoc nutu superno contingit ut regium genus sacerdotali stirpi iungeretur, ut christus qui rex est et sacerdos, ab utrisque secundum carnem nasceretur. Legitur etiam in exodo, quoniam Aaron primus secundum legem sacerdos duxit ex tribu Iudae coniugem elisabeth filiam Aminadab; et attende sacratissimam spiritus administrationem, dum et hanc zachariae coniugem statuit elisabeth vocari, reducens nos ad illam elisabeth quam duxerat Aaron. Beda.
Sic ergo, ne virgo se parere posse diffidat, accepit exemplum sterilis anus pariturae, ut discat omnia deo possibilia esse, etiam quae naturae ordini videntur esse contraria: unde sequitur quia non erit impossibile apud deum omne verbum.
Chrysostomus. Ipse namque cum sit naturae dominus, cuncta potest cum velit, qui cuncta peragit et disponit, vitae mortisque lora gubernans. Augustinus contra faustum. Quisquis autem dicit: si omnipotens deus est, faciat ut ea quae facta sunt, facta non fuerint: non percipit se dicere ut ea quae vera sunt, eo ipso quod vera sunt, falsa sint. Potest enim facere quod aliquid non sit quod erat: velut cum aliquem qui coepit esse nascendo, faciat non esse moriendo. Quis autem dicat ut id quod iam non est, faciat non esse? quidquid enim praeteritum est, iam non est; si de ipso fieri aliquid potest, adhuc est de quo fiat. Et si est, quomodo praeteritum est? non ergo est quod vere diximus fuisse; sed ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non in ea re quae iam non est: hanc autem sententiam deus falsam facere non potest. Omnipotentem autem deum non ita dicimus ac si eum etiam mori posse credamus. Ille plane omnipotens vere solus dicitur qui vere est, et a quo solo est quidquid aliquo modo est.
Ambrosius. Vide autem humilitatem virginis, vide devotionem: sequitur enim dixit autem maria: ecce ancilla domini.
Ancillam se dicit quae mater eligitur, nec repentino exaltata promisso est. Mitem enim humilemque paritura, humilitatem debuit etiam ipsa praeferre: simul etiam ancillam se dicendo, nullam sibi praerogativam tantae gratiae vindicavit, quin faceret quod iuberetur: unde sequitur fiat mihi secundum verbum tuum.
Habes obsequium, vide votum. Ecce ancilla domini, apparatus officii est; fiat mihi secundum verbum tuum, conceptus est voti. Eusebius. Alius aliud quiddam in praesenti sermone virginis extollet apicibus; hic quidem constantiam, hic obedientiae promptitudinem; alius quod non allecta est tam splendidis et arduis per magnum Archangelum promissis pollicitis; alius quod non excessit modum in dando instantias, sed aequaliter cavit et evae levitatem et zachariae inobedientiam: mihi autem humilitatis profunditas non minus conspicitur admiranda. Gregorius Moralium.
Per ineffabile namque sacramentum concepto sancto partu inviolabili secundum veritatem utriusque naturae, eadem virgo ancilla domini fuit et mater.
Beda. Accepto autem virginis consensu, mox Angelus caelestia repetit: unde sequitur et discessit ab illa Angelus. Eusebius.
Non solum impetrans quod optabat, sed stupens in virginea forma, et virtutis plenitudine.