Remigius. Quia, sicut dictum est, cogitabat ioseph occulte mariam dimittere, hoc autem si fecisset perpauci essent qui non magis suspicarentur eam esse meretricem quam virginem, idcirco repente consilium ioseph divino mutatum est consilio; unde dicitur: haec autem eo cogitante.
Glossa. In quo notatur animus sapientis, qui nihil temere vult incipere. Chrysostomus in Matth.. Notatur etiam mansuetudo ioseph quia nulli enarravit suam suspicionem, neque ei quae suspecta erat; sed in se cogitabat. Augustinus in serm. 14 de nativ.. Sed ioseph ista cogitante, non timeat maria David filia, quoniam sicut David veniam contulit sermo propheticus, sic mariam liberat Angelus salvatoris.
Ecce enim iterum virginis ille paranymphus gabriel advenit; unde sequitur ecce Angelus domini apparuit ioseph. Glossa. Hoc igitur verbo apparuit significatur potestas apparentis, qui quando vult et quomodo, exhibet se videndum.
Rabanus. Quomodo autem Angelus ioseph apparuerit, demonstratur cum dicitur in somnis, idest quomodo Iacob scalam vidit per imaginationem quamdam oculis cordis ostensam. Chrysostomus in Matth.. Ideo autem non apparuit manifeste ioseph sicut pastoribus quia valde fidelis erat; pastores autem indigebant quasi rudes. Virgo autem indiguit quasi primo de maximis instruenda. Similiter etiam zacharias indiguit ante conceptionem prolis mirabili visione. Glossa.
Apparens Angelus nomen exprimit, genus commemorat et timorem excludit dicens: ioseph fili David. Ioseph, eum ex nomine quasi notum et familiarem sibi ostendit.
Chrysostomus super Matth..
Filium David eum nominans, voluit eum adducere in memoriam promissionis dei ad David, ut de semine eius christus nasceretur. Chrysostomus in Matth.. Dicens autem noli timere, monstrat eum iam timere ne offenderet deum quasi adulteram habens; alias neque cogitasset eam expellere. Severianus.
Sponsus etiam ne timeat admonetur quia pius animus, dum compatitur, plus pavescit, ac si dicat: hic non est mortis causa, sed vitae, quia quae vitam parturit non meretur occidi. Chrysostomus super Matth..
Dicens etiam ne timeas, cognitionem se cordis eius ostendere voluit, ut per hoc futurorum bonorum, quae de christo erat dicturus, faceret fidem. Ambrosius super Lucam. Non autem te moveat quod eam coniugem vocat; non enim virginitatis ereptio, sed coniugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. Hieronymus contra Helvidium. Non tamen est putandum quod ex eo quod uxor est appellata, sponsa esse desierit, cum hanc esse consuetudinem Scripturae noverimus, quod sponsos viros, et sponsas appellet uxores sicut deuteronomii testimonio approbatur: si quis (inquit) invenerit virginem desponsatam viro in campo, et vim faciens dormierit cum ea, moriatur, quia humiliavit uxorem proximi sui. Chrysostomus in Matth..
Dicit autem noli timere accipere, idest domi retinere; iam enim mente dimissa erat. Rabanus. Vel noli timere accipere eam nuptiali conventu et assidua cohabitatione. Chrysostomus super Matth..
Propter tres autem causas apparuit Angelus ioseph hoc dicens ei. Primo, ne iustus homo ignorans faceret rem iniustam ex proposito iusto. Deinde propter honorem ipsius matris; nam si dimissa fuisset, apud infideles turpi suspicione carere non poterat. Tertio, ut intelligens ioseph sanctam conceptionem, diligentius se custodiret ab illa quam prius.
Ideo tamen non ante conceptionem virginis venit ad ioseph, ut nec cogitaret haec quae cogitavit nec pateretur quae passus est zacharias culpam infidelitatis incurrens de conceptione coniugis iam longaevae; incredibilior enim erat res virginem posse concipere quam anum. Chrysostomus in Matth..
Vel ideo turbato iam ioseph Angelus venit ut appareat ioseph sapientia, et ut hoc ipsum fieret ei eorum quae dicebantur demonstratio.
Dum enim audit ab Angelo quae intra se cogitaverat, indubitabile signum erat quod a deo mitteretur, cuius solius est scire cordis secreta. Sermo etiam evangelistae insuspicabilis fit, demonstrans ioseph passum quod probabile est virum pati. Virgo etiam omnem malam suspicionem effugit, ex hoc quod vir qui zelotypiam passus est, eam suscepit et post conceptionem servavit. Ideo autem virgo ioseph haec quae Angelus nuntiarat, non dixit, quia non aestimabat sibi credi a sponso et maxime iam in suspicionem adducto.
Virgini autem ante conceptionem annuntiat Angelus, ne si post conceptionem differret, in angustia esset. Oportebat autem extra turbationem esse illam matrem quae omnium conditorem recepit. Non solum autem Angelus ab iniqua commixtione virginem excusat, sed et supra naturam concepisse demonstrat, non solum timorem auferens, sed et laetitiam addens; unde subdit quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. Glossa. Aliud est nasci in ea, et aliud ab ea: nasci ab ea, est prodire in lucem; nasci in ea est idem quod concipi.
Vel secundum praesentiam Angeli quam habet ex deo, cui futurum quasi praeteritum est, natum dicitur. Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam..
Sed si de spiritu sancto natus est christus, cur dictum est: sapientia aedificavit sibi domum? domus ista gemina ratione debet intelligi. Primum enim domus christi ecclesia est, quam aedificavit sibi sanguine suo; deinde potest et corpus eius dici domus eius, sicut dicitur templum eius.
Factum autem spiritus sancti, factum filii dei est, propter naturae et voluntatis unitatem; sive enim pater faciat sive filius sive spiritus sanctus, trinitas est quae operatur; et quidquid tres fecerint, dei unius est. Augustinus Enchir..
Numquid tamen ideo dicturi sumus patrem hominis christi esse spiritum sanctum, ut deus pater verbum genuerit, spiritus sanctus hominem? quod ita absurdum est, ut nullae fideles aures id valeant sustinere. Quomodo ergo dicimus christum natum de spiritu sancto, si non eum genuit spiritus sanctus? an quia fecit eum? inquantum enim homo est, factus est, sicut apostolus dicit: factus ex semine David, secundum carnem. Neque enim quia mundum istum fecit deus, dici eum fas est dei filium aut natum ex deo, sed factum vel creatum vel conditum. Hic autem, cum confiteamur eum natum de spiritu sancto et maria virgine, quomodo non sit filius spiritus sancti, et sit filius mariae virginis? non ergo concedendum est quicquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium nuncupandum.
Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum et lumbricum, quorum nihil est filius, certe homines qui nascuntur ex aqua et spiritu, non aquae filios recte eos dixerit quispiam, sed dei patris, et matris ecclesiae. Sic ergo de spiritu sancto natus est et filius dei patris est, non spiritus sancti.