IN LIBROS DE GENER. ET CORRUPT.

 LIBER 1

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

Lectio 13

Supra philosophus ostendit quod non est possibile subiectum augmenti esse id quod nullam habet quantitatem actu, sed in potentia tantum, sicut est materia. Et quia quidam posuerunt materiam corporum esse aliquid mathematicum, ideo philosophus hic ostendit quod nihil tale quod caret magnitudine, potest esse subiectum augmenti.

Caret autem quantitate, in genere mathematicorum, punctus quidem simpliciter, linea vero secundum dimensionem latitudinis et profunditatis, superficies autem secundum dimensionem profunditatis: corpus autem habet magnitudinem secundum omnem dimensionem; unde est perfecta magnitudo, ut dicitur in I de caelo.

Ostendit ergo quod nihil talium quod quocumque modo caret magnitudine, potest poni materia quae sit subiectum augmenti, tripliciter. Primo quidem propter rationes praemissas. Unde dicit quod neque ponendum est puncta, quae carent omnino magnitudine, esse corporis materiam, quae scilicet sit subiectum augmenti; neque etiam lineas, quae secundum aliquid carent magnitudine. Et hoc propter easdem causas, idest propter rationes superius assignatas: quia necesse esset puncta et lineas separatim per se existere, aut in aliquo corpore esse; et sic sequerentur eadem quae prius.

Secundo ibi: illud autem etc., improbat hoc per ipsam positionem Platonicorum, qui ponebant quod mathematica erant substantia corporum naturalium. Et quia puncta et lineae sunt termini dimensionum, sicut forma est terminus materiae, ponebant quod illud quod per huiusmodi terminatur, esset materia corporum: ipsi autem termini magis se habent in ratione formae. Et hoc est quod dicit, quod illud, scilicet dimensio vel magnitudo, cuius haec, scilicet puncta et lineae, sunt ultima, erat materia secundum Platonicos.

Tertio ibi: quam nunquam etc., ostendit communiter quod nihil horum potest esse materia corporum. Quia scilicet, secundum eos, mathematica sunt separata a formis naturalibus et passionibus sensibilibus, sicut secundum intellectum, ita et secundum esse; sed materia non potest separari a formis naturalibus et passionibus sensibilibus; ergo impossibile est quod aliquid mathematicorum sit materia corporum naturalium.

Primo ergo proponit medium suae rationis, dicens: quam, scilicet materiam, neque possibile est esse sine passione, idest passibili qualitate, neque sine forma, vel morphe, quod idem est: sine quibus tamen, secundum Platonicos, sunt mathematica.

Secundo ibi: generatur quidem etc., probat quod supposuerat: et primo quod materia non possit esse sine forma; secundo quod non possit esse sine passione, ibi: quoniam autem est etc..

Dicit ergo primo quod, sicut etiam in aliis libris determinatum est, puta in I physic., simpliciter generatur alterum ex altero. Fit enim unumquodque ex subiecto, quod est materia. Oportet etiam quod id quod generatur, generetur ab aliquo agente ente in actu aut homogeneos, idest quod sit saltem unius generis, aut homoideos, idest quod sit unius formae vel speciei (et exemplificat quod ignis generatur ab igne sicut ab agente unius speciei, et sicut homo generatur ab homine): aut oportet quod saltem ab aliquo actu existente, sive ab actione alicuius actu existentis, aliquid generetur, etiam si generans non sit simile generato in genere seu specie, sicut durum generatur a non duro, puta cum lac induratur per ignem.

Contingit autem quod aliquod factum non assimilatur in forma agenti, uno quidem modo, quia illud factum non primo et per se respondet facienti, sed per accidens, sive per posterius. Per accidens quidem, sicut musicus sanat, non inquantum est musicus, sed inquantum est medicus: sanitatis enim similitudo non est in musico inquantum est musicus, sed inquantum est medicus, qui per formam sanitatis quam habet in anima, facit sanitatem in corpore. Per posterius autem, sicut cum qualitas effecta est effectus consequens aliquam primarum qualitatum; sicut sanitas causatur ex aliqua medicina calida, per calorem quem facit in corpore, quamvis in ipsa medicina non sit forma sanitatis. Secundo, per hoc quod agens agit instrumentaliter. Instrumentum enim non agit in virtute propriae formae, sed inquantum movetur a principali agente, quod per suam formam agit. Unde effectus assimilatur in forma, non quidem instrumento, sed principali agenti; sicut domus quae fit in materia, assimilatur domui quae est in mente aedificantis, non autem securi aut asciae; et homo generatus assimilatur in specie patri generanti, non autem semini. Tertio, quando materia patientis non est proportionata ad recipiendum formam agentis, propter illius excellentiam, sed recipit aliquid minus; sicut patet in animalibus quae generantur sine semine ex virtute solis. Et inde est etiam quod effectus non assimilatur in specie agenti remoto, sed propinquo; ut homo homini, non autem soli, quamvis homo generet hominem et sol, ut dicitur in II physic..

Sicut autem unumquodque generatur ab agente aliqualiter simili secundum formam, ita corrumpitur aliquid a contrario. Et quia generatur aliquid ex corrupto, sicut supra dictum est, necesse est materiam ex qua aliquid generatur, et in quam aliquid corrumpitur, semper habere aliquam formam, per quam assimiletur vel contrarietur generanti vel corrumpenti.

Deinde cum dicit: quoniam autem est etc., ostendit quod materia non sit sine passione. Non enim materia est nisi substantiae corporeae: substantiae enim incorporeae immateriales sunt. Unde sequitur quod omnis materia sit talis corporis, scilicet individualis: non enim potest esse aliquod corpus commune, quod non sit determinatum ad aliquam speciem et ad aliquod individuum. Omne autem tale corpus necesse est habere aliquam passionem, vel consequentem formam specificam, qualis est propria passio, vel qualitercumque aliter advenientem, sicut sunt accidentia individualia.

Ergo necesse est quod eadem materia quae est subiectum magnitudinis, sit etiam subiectum passionis: ita quidem quod materia quae est subiectum magnitudinis, sit ratione separata a passione (sicut est alia ratio hominis et albi), loco autem, idest subiecto, non separantur: nisi quis dicat quod passiones sunt separabiles a substantiis, quod est impossibile.

Et quia philosophus videbatur digressionem quandam a proposito fecisse, colligit propositum ex omnibus praemissis, dicens manifestum esse ex omnibus quae inquisita sunt, quod augmentum non est transmutatio ex aliquo quod sit in potentia ad magnitudinem, ita quod actu nullam habeat magnitudinem. Sequeretur enim quod commune subiectum, scilicet materia prima, esset separatum per se existens absque omni forma: quod et nunc ostensum est esse impossibile, et etiam prius in aliis libris, puta in I physic..

Deinde cum dicit: amplius autem talis etc., ostendit propositum ratione sumpta ex parte augmenti.

Et dicit quod talis transmutatio, quae scilicet fieret ex eo quod esset solum in potentia ad magnitudinem, non proprie pertineret ad augmentum, sed magis ad generationem. Quia de ratione augmenti est, quod fiat additio ad praeexistentem magnitudinem: dicitur enim aliquid augeri, ex eo quod fit maius; quod non esset nisi aliquid prius esset magnum. Et per oppositum, de ratione deminutionis est, quod fiat quaedam minoratio magnitudinis praeexistentis. Unde patet quod oportet id quod augetur, habere aliquam magnitudinem.

Et sic oportet quod augmentatio fiat, non quidem ita quod materia quae erat sine magnitudine in actu, perveniat ad hoc quod habeat magnitudinem in actu: hoc enim non esset augmentatio corporis, sed generatio, ad cuius rationem pertinet quod fiat aliquid in actu, quod prius fuit in potentia.