OFFICIUM DE FESTO CORPORIS CHRISTI

 Pars 1

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 Pars 2

 N.1

 N.2

 Pars 3

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 N.8

 Pars 4

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 N.8

 Pars 5

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 Pars 6

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 Pars 7

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 Pars 8

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

N.3

Immensa divinae largitatis beneficia exhibita populo christiano inaestimabilem ei conferunt dignitatem. Neque enim est aut fuit aliquando tam grandis natio, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest nobis deus noster. Unigenitus siquidem dei filius suae divinitatis volens nos esse participes, naturam nostram assumpsit, ut homines deos faceret factus homo. Et hoc insuper quod de nostro assumpsit, totum nobis contulit ad salutem.

Corpus namque suum pro nostra reconciliatione in ara crucis hostiam obtulit deo patri; sanguinem suum fudit in pretium simul et lavacrum, ut redempti a miserabili servitute, a peccatis omnibus mundaremur.