Utrum aliquis pauper teneatur decimas dare diviti sacerdoti.
Ad quartum sic proceditur: videtur quod pauper non tenetur decimas solvere diviti sacerdoti.
Ideo institutum est ut decimae solvantur ad sustentationem ministrorum ecclesiae. Sed sacerdos dives habet alias unde sustentetur.
Ergo non sunt ei decimae solvendae, et praecipue a paupere.
Praeterea, in multis terris decimae non solvuntur; quod tamen praelati corrigerent, si homines ex necessitate iuris divini decimas solvere tenerentur. Non ergo videtur quod praesertim pauperes teneantur solvere decimas divitibus sacerdotibus.
Sed contra. Est quod dominus matth.
Cap. XXIII, 23, dicit: haec oportuit facere, scilicet iudicium et veritatem, et illa non omittere, scilicet ea quae pertinent ad decimarum solutionem.
Praeterea, Luc. XVIII, 12, Pharisaeus dicit: decimas do omnium quae possideo.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut philosophus docet in V ethic. Medium iustitiae accipitur non solum quoad nos, sicut in ceteris virtutibus, sed etiam secundum rem: quia scilicet in aliis virtutibus attenduntur diversae conditiones personarum, secundum quas medium diversificatur: sicut circa cibos, quod est multum uni, est paucum alteri vel moderatum; sed in iustitia non variatur medium secundum diversas personae conditiones, sed attenditur solum ad quantitatem rei. Qui enim emit rem aliquam, debet tantum solvere quantum valet, sive a paupere, sive a divite emat.
Reddere autem debitum est actus iustitiae; et ideo ad hoc quod alicui reddatur, quod ei debetur, non refert utrum sit dives vel pauper.
Decimae autem sacerdotibus debentur in communi quidem secundum ius naturale. Naturalis autem ratio dictat ut illi qui pro populo in spiritualibus laborant, a populo stipendia suae sustentationis accipiant; et secundum hoc etiam in novo testamento est iure divino sancitum: nam, ut dicitur I ad cor.
C. IX, 14: dominus ordinavit his qui evangelium annuntiant, ut de evangelio vivant.
Sed in lege veteri iudiciali praecepto taxata est quantitas eius quod ministris dei est a populo solvendum, scilicet decima; et hoc etiam ecclesia statuit in populo christiano solvendum.
Unde, cum sacerdotibus decimae debeantur tum de iure naturali, tum de iure divino, tum etiam ex statuto ecclesiae, quamvis sacerdos sit dives, nihilominus pauper tenetur ei decimas solvere.
Ad primum ergo oportet respondere dupliciter.
Uno modo ut dicatur, quod decimarum solutio est instituta non solum ad sustentationem ministrorum ecclesiae, sed etiam ad sustentationem pauperum, quibus debet de domo dei provideri; unde dicitur Malach. III, V. 10: inferte omnem decimationem... Ut sit cibus in domo mea; et sic sacerdoti, qui non solum sibi, sed pauperibus providere debet, quantumcumque diviti, sunt decimae necessariae.
Alio modo potest dici, quod necessitas sustentationis ministrorum fuit ratio ecclesiasticae institutionis de decimarum solutione; sed ex quo officium est alicui debitum per statutum ecclesiae, nihilominus ei debetur quamvis sit dives.
Ad secundum dicendum, quod sicut Paulus laudabiliter non exigebat sumptus qui sibi propter praedicationem evangelii debebantur, ne quod impedimentum fieret evangelio, aut scandalum fidelibus christi; non tamen illi peccabant non ministrantes sumptus quos apostolus sibi debitos remittebat: ita etiam praelati ecclesiae laudabiliter faciunt non exigendo decimas in terris illis in quibus propter dissuetudinem timent scandalum generari; non peccant illi qui non solvunt decimas in terris illis in quibus non est consuetum; peccarent autem si obstinate exigentibus dare recusarent; et ideo, ut huic peccato obvient sacerdotes, in terris illis non exigunt decimas.