Racio.
Quod una eadem racio est in homine et in per se homine, que est hominis. I III e.
Quod racio operatiua est optimum in homine et proprium; et secundum hoc inest ei proprium opus quod est felicitas. I V c.
Quod racio recte et ad optima deprecatur.
I XI e.
Quod in inferioribus uiribus est aliquid innatum quod racioni obuiat et contradicit.
Ibidem.
Quod racionem habens est duplex, hoc scilicet in se ipso, hoc autem quemadmodum aliquid audibile a patre. Ibidem, g.
Quod racio est optimum in homine, et corrumpitur per incontinenciam bestialem.
VII vii e et X g.
Rotatus.
Quod rotatum magnis infortuniis si bonus et uirtuosus est felicem esse dicentes nichil dicunt.
VII XIV e.
Repentina.
Quod repentina non sunt secundum eleccionem.
III V b. (ridiculum)p quod ridiculum est causari que exterius, set non ipsum bene uenabilem existentem.
III II g.
Raciocinii diligencia.
Quod raciocinii diligencia est paruifica.
IV III c.
Regula.
Quod regula lesbie edificacionis est plumbea, que ad figuram lapidis transmutatur et non manet regula; et sentencia ad res. V XIII e.
Rex.
Quod rex intendit utile subditorum, quia non est rex qui non est per se sufficiens et omnibus bonis superexcellens. VIII X a.
Quod rex habet curam subditorum ut bene operentur quemadmodum pastor ouium.
VIII XI a.
Regnum.
Quod regnum inter omnes politice species est melius et optimum, set democracia est pessima.
VIII X a.
Regimen domus.
Quod regimen domus quod est inter uirum et uxorem assimulatur aristocracie.
VIII X e.
Requies.
Quod requies non est finis; fit enim gracia operacionis. X IX f.
Reddicio.
Queritur secundum quid debeat fieri reddicio in amicicia utili. VIII XIII f.
Quod reddicio debet mensurari secundum utilitatem recipientis, hoc est quod tantum debet adiutorium quantum accepit uel plus, et est melius. Ibidem, g.
Quod quando redditur ab utroque amicorum non id quod querebatur, set quoddam aliud, simile est ac si nichil sibi reddat; exemplum de citharedo, cui non redditur quod appetit.
IX I b.
Quod non omnibus omnia eadem reddenda sunt neque eciam patri sicut nec ioui omnia sacrificantur. IX II e.
Quid reddendum sit omnibus, scilicet parentibus, sapientibus, senibus et ducibus et amicis.
Ibidem, e - f.
Retribucio.
Quod retribucio in communicacionibus que est secundum proporcionalitatem fit secundum coniugacionem dyametri. V VI c.
Quod retribucio fit in donis sine pacto concessis secundum quod ordinat accipiens.
IX I g.
Quod in retribucionibus semper declinandum est ad id quod superexcedit. IX II c.