LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
El est digressu) declarans hoc quod Philosophi dixere de vita occulta plantarum.
Non est autem nobis modo difficile determinare de modo vitae plantarum. Sicut enim in libro de Anima diximus, omnis operatio animae in corpus est operatio vitae. Est igitur vita occulta procul dubio, quando in operibus animae in corpus occultae sunt proprietates animae, et manifestae proprietates corporis.
Cum autem sint tres operationes animae vegetabilis in plantis, nutrire scilicet, et augere, et generare, in omnibus eis occultatur virtus animae, manifestatur autem virtus corporea. Nutrimentum enim alterat inducendo in seipsum calor naturalis, et haec sunt caloris ignei, nec aliquid manifestatur hic quod sit vitae, quod etiam in esse inanimato non sit. Si enim aliquid esset animae opus, hoc esset convertere nutrimentum ad speciem animati corporis, et non augere in infinitum : sed haec licet faciat anima, sicut dicit Aristoteles, tamen hoc non manifestat animam. Idem enim facit virtus generativa lapidis et metalli, sicut dictum est in Mineralibus. Sed solum videmus nutrire ipsum esse animae, et hoc occul- tum, quia virtutibus corporeis totum est celebratum. Non enim nutritur proprie aliquid inanimatorum, ita quod trahat cibum et convertat in seipsum et assimilet sibi ipsum.
Eodem autem modo occultatur animae virtus in augmento plantarum : quoniam omnium natura constantium esse et terminus magnitudinis et augmenti, qui terminus est inter maximum et minimum illius speciei, sicut alibi diximus : et hi termini sunt multum et quasi sine proportione distantes in plantis, ita quod quidam dixerunt quod sine termino plantae augerentur, sicut patet in pino, et quercu, et palma, et cedro, et multis aliis, in quibus primae plantulae sunt per modum parvorum graminum, et ultimum suae staturae est permaximae quantitatis, ita quod augmentum earum multo magis sequitur .similitudinem materiae, et effectum corporalium qualitatum agentium et patientium, quam sequatur ordinem et rationem animae : nec invenimus illud esse animae nisi in hoc quod augmentum sit ex cibo, et quia stat aliquando ex defectu aetatis, quod non accidit alicui inanimatorum. Est igitur etiam haec operatio vis occulta : generatio enim plantarum multiformitatem habet producendo radices, stipites, virgas, et flagra, et folia, et fructus, et multa alia : et est ubique fere in toto corpore plantae : et haec difformitas et multiplicitas non accidit nisi ex materiae similitudine, quae ubique est in potentia ad alterum quodlibet : et ideo parum manifestat de hoc quod est animae, sed potius hoc est in occulto ipsius : secundum enim hoc tantum quod ex materia propria et assimilata ab ipso decisa generat, quod non convenit alicui inanimatorum. Vita autem animalium in his omnibus est manifesta valde per opposita istorum, quae sunt in animalibus proportionabiliter : et ideo in eis vita est manifesta apparens.
Et haec est causa propter quam, diximus vitam vegetabilem ibi ordinari ubi cecidit sensus, sicut determinatum est in
libro de Intellectu et Intelligibili : et ita planta caret sensu et motu, et non retinuit nisi hoc quod trahit cibum in seipsam, et perficit et deficit augendo per aetatis incrementum, et quod ex assimilato sibi diversa producit germina. Et haec imperfectio vitae causa est quare conversa est, quod os habet inferius, et extremitates versus caelum : quoniam non traheret cibum nisi affluentem et contentum aliquamdiu circa ea, et non esset continens nisi terra : attractus autem ex viribus suis imperfectis numquam sufficienter praepararetur nutrimento et augmento et generationi, nisi calore aeris et solis juvaretur calor sibi innatus : et ideo alias partes extendit ut frequenter in aerem et ad solem, ut subtilietur succus attractus et evaporet superfluum ejus : nec habet in se virtutem divinam specialem, sed potius assimilata materia in corpore plantae movetur virtute caelesti, et haec virtus caelestis est agens in semine plantae : propter quod etiam sol. pater vocatur plantarum, et terra mater quae ministrat ei humorem qui recipit formas et figuras, sicut recipit semen foeminae a semine masculi .
Haec igitur est una causa, quod vita animae est occulta etiam in operibus vitae quae habet : et non tantum ex his ex quibus caret, et ex his patere potest satis intellectus omnium eorum quae de anima plantae dicenda erant, sine quibus corpora plantarum cognosci non poterant, eo quod anima principium cognitionis est corporis animati, sicut alibi determinatum est.