CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Oportet autem determinare si bonum ad naturam pertinet, sicut videtur dicere Boetius in libro de Hebdomadibus. Dicunt enim objicientes, quod non est eadem diffinitio rei et bonae rei, ut dicit Aristoteles, sicut non est eadem diffinitio latronis et boni latronis. Cum igitur diffinitio omnia colligat quae naturae sunt, et bonum non colligat, videtur bonum non esse de rei natura.
Ad idem inducunt dicentes, quod aliud est esse, et aliud est bene esse : bonum autem determinatur secundum bene esse: et sic videtur bonum non esse de essentialibus.
Adhuc addunt, quod bonum ex additione se habet ad verum et ad unum e ens. Entitas igitur et unitas et veritas rei, ante bonum sunt : et cum omnis rei natura consistat entitate, et unitate ipsius, videtur bonum nihil de natura rei esse.
Cum tamen Boetius dicat quod bonum pertinet ad naturam, justum autem ad actum. Et si hoc est verum quod jam probatum est, tunc non est verum quod omne in quantum est, bonum est. Item non est verum quod hoc bonum sit quod a bono est. Quorum tamen utrumque et dicit et probat Boetius.
Ad haec et similia dicendum videtur esse, quod omne quod a bono est, secundum quod a bono est, bonum est : et omne quod est in quantum est, bonum est : et quod bonum ad . naturam entis pertinet. Hoc autem est sic probandum. In praehabitis enim dictum est, quod bonum est uno modo, hoc est, omnibus principiis et habitudinibus principiorum convenientibus ad rei perfectionem in esse et posse et agere : tunc enim natura perfecta est uniuscujusque, quando non impedita operatione secundum optimum posse potest agere : et in tali entitate est primum boni subjectum in quo est boni inchoatio, et unitas rei est in re sicut ad bonum ad suum determinatio. Veritas etiam est in ipso sicut Ad veram naturam et speciem informatio. Bonitas autem est in ipso sicut ad perfectum agere suum perfectio : et sic in entitate quae primus rei conceptus est, boni est inchoatio : et sic ens dupliciter bonum, et non potest esse nisi bonum in quantum est ens. In unitate autem principiorum boni ad unum est determinatio : et sic omne quod unum est, bonum est in eo quod unum est. In veritate autem boni ad naturam est specificatio, quod vicinissimum est bono perfecto : et sic iterum omne quod verum est, bonum est in eo quod verum est. Bonitatis autem forma specificatum et determinatum et inchoatum ultimo perficit, ut in omni posse suo valeat operari secundum seipsum, hoc est, secundum ipsius naturam non impedita operatione. Ratio igitur bonitatis quae est in ente uno et vero, ratio ordinis est ad bonum secundum quod ordo ad bonum est in inchoatione et determinatione et specificatione. Ratio autem bonitatis in bono est ratio perfectivi ad actum qui est secundum naturae optimum. Ex his patet quod bonum ex principiis naturae est secundum naturae optimum. Bonum igitur pertinet ad naturam, et inseparabile est ab ipsa. Justum autem ad actum pertinet operationis cujusdam, qui licet secundum naturam sit, non est tamen completae naturae actus in eo quod completa natura est. Ex hoc ulterius patet quod bonum est, quia a bono est sicut ens causatum ab habente causante. Inchoatio enim boni in omni ente ab aliquo est. Nihil enim est in causato quod non secundum prius fuerit in causa : et sic id quod est causa exemplariter, est et eminenter omnia illa quae sunt in causato. In bono tamen plus est, quia primum bonum causando, per ipsam rationem causalitatis bonum est : bonum enim diffusivum est suipsius : et cum causato primo diffusio sui sit in omne causatum in quantum participare potest : constat ergo quod primo causando bonum est. Propter quod dicunt Maximus et Aspasius, quod bonum derivatur a boo, as, quod est voco, as, quia bonum diffundendo se semper vocat ad se. Vocat enim ea quae non sunt tamquam ea quae sunt. Et hoc est causa dicti quod dicitur : Quia Deus bonus est, sumus : et i quantum sumus, boni sumus. Bonitas enim causati . redundantia est boni quod est in causa, et diffusio boni in causato. Ab ipsa autem causatione est, vel causatio a bono. Propter quod dicit Boetius, quod si paulisper per intellectum supponamus esse primum et
non bonum esse, erunt causata entia, sed non bona, nec etiam ad bonum ordinata : quia ordinatio ad bonum in omnibus principiis et habitudinibus ordinationis illius est boni aliquid.
Quod ergo objicitur, quod alia est diffinitio latronis et boni latronis, et rei et bonae rei, intelligitur de bono quod est secundum c inple mentum ultimum, et de re significata per nomen. si enim res non significatur per nomen, non diffinitur nisi per ea quae significantur in nomine . ultimum autem posse et agere,per nomen non significatur : sed quod est de veritate rei significatur in nomine: et ideo diffiniens ponens in diffinitione quod non significatur in nomine, peccat. si autem deberet diffiniri secundum quod est in ultimo et optimo sui in posse et agere, certe oporteret quod diffiniatur per ultimum et optimum. Unde Socrates diffiniens hominem in libro qui dicitur Mennonis, dicit quod " homo est principalis intellectus perfectus, studio humanitatis operam dans, amicis benefaciens, et inimicis male. " similiter quod dicunt, quod bonum sit de bene esse, Dicimus, quod bene esse dupliciter dicitur, scilicet in naturalibus secundum ultimum statum esse : et sic bene esse de natura est. Et bene esse secundum adjuncta sive exteriora bona sive accidentalia : et sic bene esse non pertinet ad naturam sicut constituens, sed pertinet ad naturam sicut adminiculans et adjuvans. Quando autem dicitur quod ea quae sunt in quantum, sunt, bona sunt, intelligitur de bono quod est de bene esse secundum naturam.
Iterum quod ulterius dicunt, quod entitas et unitas ante bonum sint, verum est quod sunt ante bonum quod est boni perfectio : sed non sunt ante bonum quod sit boni inchoatio, nec ante bonum quod sit inchoati determinatio, nec ante bonum quod sit determinati specificatio. Et sic patet quod principia bonitatis sunt in principiis entitatis, unitatis, et veritatis secundum esse et substantiam et natu-
ram : licet secundum rationem nominis Ex additione se habeat bonum ad verum, et unum ad ens. Ratio autem illa est ordo inchoati et determinati et specificata ad perfectum,