In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Apocalypsis, " id est, revelatio. Nota : Ano graece, idem est quod de latine : etxaXuijiu graece, lectio latine. Unde Apocalypsis, idem est quod detectio, vel revelatio.
" Jesu Christi, " id est, quam Trinitas revelavit Jesu Christo secundum humanitatem. Vel, " Jesu Christi " id est, quam Jesus Christus revelavit Angelo, et Angelus Joanni. Et in hoc vitat Joannes arrogantiam : quia non suam, sed Jesu Christi dicit esse revelationem. Item, Reddit auditores attentos et benignos.
" Quam dedit Deus, " Glossa: Pater, " palam facere, " id est, ut palam faceret, non absconderet, a servis suis, " id est, humilibus et operariis. In servo enim notantur duo : opus, et humilitas. Matth. XI, 25 : Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Psal. CXVIII, 130 : Intellectum dat parvulis. Et dicit : " Servis suis, " id est, servientibus ex amore, non ex timore. Joan. xv, 15 : Jam non dicam vosservos.... Vos autem dixi amicos. Item, " Servis suis, " non canibus et porcis. Matth. VII, 6: Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos : ne forte conculcent eas pedibus suis, etc.
" Quae oportet fieri cito. "
Glossa : quia inevitabile est quin fiat. Act. XIV, 21 : Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Item, Glossa dicit : Et utile est ut fiat. Utilis autem est tribulatio : quia mentem a peccato sanat. Unde Gregorius de Beato Benedicto : " Vulnere corporis sanavit vulnus mentis. " Item, Quia amorem Dei demonstrat. Eccli. xxx, 1 : Qui diligit filium suum, assiduat ei flagella. Item, Intellectum illuminat. Isa. xxviii, 19 : Sola vexatio intellectum dabit auditui. Item, Charitatem augmentat. Psal. IV, 2 : In tribulatione dilatasti mihi. Item, Virtutem consummat. II ad Corinth. xii, 9 : Virtus in infirmitate perficitur. Item, Facit festinare ad praemia. Psal. xv, 4 : Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Item, Acquirit regna caelestia. Matth. v, 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
" Cito. " Haymo : In praesenti tempore : quia, ut dicit Gregorius : " Breve est, quidquid fine clauditur. " Deuter. xxxii, 35 : Juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. Et nota, quod per ista duo, " oportet, et cito, " animat Sanctos ad patientiam, et tribulationem voluntariam : quia tribulationes sunt finiendae cito, et praemia cito reddenda. 1 Petri, I, 6 : In quo exsultabitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus.
" Et significavit, "
Scilicet Christus, vel Deus Pater Filio, et Filius Joanni. " Significavit, " id est, per signa praecepit ostendi. Vel, " Significavit, " id est, sigillavit secundum Haymonem. Signum enim dicitur hic sigillum. Sic accipitur, Daniel. XII, 4: Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa librum.
" Mittens, " scilicet Deus Pater, " per Angelum suum, " id est, Christum qui est magni consilii Angelus, secundum Septuaginta . V el, " Mittens, " scilicet Christus, " per Angelum suum, " verum secundum naturam, et etiam " suum " propter officii exsecutionem.