Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Et continuo dimisit eam febris. "
Non enim est mora : quia velle suum, fecisse est. Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in coelo, in terra, etc. Esther, xiii, 9 : Si decreveris sacvare nos, continuo liberabimur.
" Et ministrabat eis " vires quas accepit : gratias agens, in obsequium sui salvatoris exercens. Psal. lviii, 10 : Fortitudinem meam ad te custodiam. Luc. x, 40, simile : Martha satagebat circa frequens ministerium.
" Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes :
Et erat omnis civitas congregata ad januam.
Et curavit multos qui vexabantur variis languoribus : et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. "
Hic tangitur in omnes propagatio salutis. Et docemur hic tria I quorum primum est, in operibus beneficentiae ad proximorum utilitatem communicatio : secundum autem est, aliquando extra tumultum propter quietem ad solitudi- nem contemplationis declinatio : tertium autem, cum nos proximorum necessitas requirit, ad intendendum instructioni proximorum, revocatio. Et haec patent in littera.
In primo horum rursus tria continentur, scilicet, salutis et eruditionis indigentia, et aviditas : Domini exhibentis salutem gratuita benignitas : et in declinanda laudis gloria, in magnis quae fecit, humilitas.
Dicit igitur circa aviditatem eruditionis et salutis, determinans temporis opportunitatem, et salutis exspectatae aviditatem, et desiderantium instantiam, et multitudinem.
Tempus enim opportunum innuit cum dicit :
" Vespere autem facto. "
Mirabilis populi devotio quos nec instans nox retrahit ab aviditate salutis: " Cum sol occidisset, " et tenebrae essent: quando horrent homines ambulare. Congruit autem mysterio, quia vespera finis est mundi : occubitus solis, mors Christi quae salutem in omnes profundit. Psal. cxxxviii, 12 et 11 : Nox sicut dies illuminabitur :... et nox illuminatio mea in deliciis meis. Joan. viii, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Isa. lx, 3 : Ambulabunt gentes in lumine tuo, etc.
" Afferebant ad eum, "
Aviditate salutis, " omnes " qui habebant infirmos, ut dicitur, Marc.IX, 32. " Omnes male habentes, " in corpore, " et daemonia habentes, " et ideo languentes in mente. Matth. IX, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, ei ego reficiam vos,
" Et erat omnis civitas congregata. "
Nehemiae seu II Esdrae, VIII, 1 : Con-gregatus est omnis populus quasi vir unus : et steterunt ante Nehemiam.
" Ad januam, " hoc est, fidei introitum. Joan. x, 9 : Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur,
" Et curavit multos, "
Gratuitabenignitate. " Multos " autem curavit efficienter, qui omnes curare potuit sufficienter, si se ad curam praeparassent. Jacob.I, 5 : Dat omnibus affluenter, ei non improperat. Esther, II, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem.
" Qui vexabantur variis languoribus," in corpore.
" Et daemonia multa ejiciebat, "
De eis qui vexabantur in mente, ut ostenderet se habere potestatem super spiritum et carnem, contra Manichaeum : et curam salutis utrique impendere : unde, Marc. XVI, 17, 18, haec duo etiam committit discipulis in potestate : In nomine meo daemonia ejicient : et post pauca : Super aegros manus imponent, et bene habebunt.
" Et non sinebat ea loqui. " Declinatio inanis laudis per humilitatem. Et notatur quod laudem a malis nobis factam obmutescere faciamus, quamvis de veris et scitis sit aliquando : quia ad jactantiam profertur. Et hoc est quod dicit : " Quoniam sciebant eum, " praesumptione operum, non veritate perfecta, sicut supra diximus. Psal. cxl, 5 : Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Osee, XII, 1 : Ephraim pascit ventum et sequitur aestum. Non enim vadit emere oleum cum virginibus fatuis, sed. potius accendit cum prudentibus lampades, ut videat viam salutis.
" Et diluculo valde surgens, egres- sus abiit in desertum locum, ibique orabat.
Hic docet nos a tumultu aliquando segregatos, contemplationis petere secretum.
Et circa hoc dicit quinque : mentis desiderium, in hoc quod dicit : " Diluculo valde, " Isa. XXVI, 9 : Spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Proverb, viii, 11 : Qui mane vigilant ad me, invenient me.
Secundo, dicit mentis in Deum erectionem (alias, directionem) cum addit : " Surgens. " Psal. XXIV, 1 : Ad te, Domine, levavi animam meam. Cantic. iii, 2 : Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea.
Tertio, subjungit a tumultu sequestrationem, cum dicit : " Egressus, " a suis, a se, et a turbis. Genes. XXII, 5 : Exspectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam, adoraverimus, revertemur ad vos.
Quarto, addit desiderium in Deum perfectum, cum dicit :
" Abiit in desertum. "
Ezechiel. i, 14, 13 : Ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.... Et erat in medio splendor ignis, per ignitum cordis desiderium.
Quinto, subjungit locum et opus, cum dicit: " In desertum locum, " mundi occupationibus remotum, inquietudini sensuum non vicinum, ab instantia suorum sequestratum, hoc est desertum, ad cujus interiora minavit greges Moyses, cum videret Dei visionem magnam ,''
" Ibique orabat. "
Ecce opus. " Oratio autem, ut dicit Au" gustinus est pius affectus mentis in " Deum directus. " Joan. IV, 23 : Veriadoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam ei Pater tales quaerit qui adorent eum,
" Et prosecutus est eam Simon et qui cum illo erant.
Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quaerunt te.
Et ait illis : Eamus in proximos vicos et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim. veni. "
Ecce iterata revocatio (alias, vocatio) ad beneficentiae opera. Et tanguntur tria : invitatio discipulorum, consensus Domini, ad praedicandum et benefaciendum, et suv benevolentiae debitum.
De primo dicit primo invitantes, quia " prosecutus est eum, Simon, " qui vertex futurus erat Apostolorum, " et qui cum illo erant, " qui attingere meruerunt ad suae contemplationis secretum. Joan. xvii, 24 : Volo, Pater, ut ubi sum ego.) et illi sint mecum, ut videant claritatem meam." Et cum invenissent eum, "
Ausu familiaritatis. " Dixerunt ei, " invitantes eum ad beneficentiae opera : sicut et Moyses de deserto missus est ad persequentes . Et Joannes de deserto, facta super eum manu Domini, missus est ad ignorantes . Et Elias ad incredulos et errantes de deserto missus est .
" Et cum invenissent eum, dixerunt ei, " eum invitantes : " Quia omnes quaerunt te, " Cantic, iii, 2: Quaeram quem diligit anima mea. Isa. lv, 6: Quaerite Dominum, dum inveniri potest : invocate eum, dum prope est. Psal. CIV, 4 : Quaerite faciem ejus semper.
" Et ait illis, "
Obediens ad benefaciendum : " Eamus " seminatum verbum bonum, scilicet Evangelium, " in proximos vicos ei civitates, " ordinata charitate, quae prius curat de proximis quam de longinquis : in vicis autem habitant rusticani pauperes. Sic igitur notantur in verbo quatuor : profectus verbi et operis, ordo charitatis, cura salutis generalis sine personarum acceptione, et doctrina pietatis.
De profectu verbi et operis, Joan. xv, 16 : Elegi vos et posui vos ut eatis, ei fructum afferatis. Matth. x, 16 : Ite : ecce ego mitto vos. De ordine charitatis, Cantic, ii, 4 : Ordinavit in me charitatem. I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. De vicis et civitatibus, in quibus et parvi, in vicis : et magni, in civitatibus habitant. Cantic. iii, 2 : Circuibo civitatem : per vicos et plateas quaeram. Sapient. VI, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, ei aequaliter cura est illi de omnibus. Jacob. ii, 1 : Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Ad Roman. iii, 22 et 23 : Non enim est distinctio : omnes enim peccaverunt, et egeni gloria Dei. " Ut et ibi praedicem. "
Ecce doctrina pi.eta.tis : quia non inan praedicatione, sicut saepe diximus. Proverb. I, 20: Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, ei in plateis aquas tuas divide.
" Ad hoc enim veni. "
Recognoscit se hujus benefioentiae debitorem ex fine adventus sui. Joan. xviii, 37 : Ego in hoc natus sum, ei adhoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.
" Et erat praedicans in synagogis eorum et In omni Galilaea, et daemonia ejiciens.
Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo, dixit ei : Si vis, potes me mundare. "
Hic incipit cura originalis ab infectione naturae procedentis in membra : quae infectio per leprosum designatur. Tanguntur autem duo: scilicet, leprosum ad inveniendum excitans, et leprosi curatio.
Excitans autem fuit fama mirabilium quae in omnes operabatur Dominus : e hoc est quod dicit de doctrina publica et generali: et confirmatione doctrina) per magnalia operum.
Doctrinam enim tangit cum dicit:
" Et erat praedicans. "
Et notat instantiam per hoc quod conjungit simul praesens et praeteritum imperfectum. Hoc enim, ex praeterito, dicit temporis differentiam quae praecessit : ex praesenti, Instantem : et ex imperfecto, futurum, continuatum autem praesentem actum. Erat enim fons sapientiae numquam exsiccandus, Eccli. I, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Eccli. XXIV, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare.
Solemnitatem autem notat, cum di-
" In synagogis eorum. "
Et generalitatem, cum dicit : " Et in omni Galilaea. " Marc. XVI, 15 : Ite in mundum universum. Joan. xviii, 20 : Ego palam locutus sum mundo:... et in cculto locutus sum nihil.
" Et daemonia ejiciens. "
Confirmans verbum per magnalia operum. Ad Hebr. II, 4 : Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Praecipue autem miras facit curas, ut homines a daemonibus liberaret, ut vires daemonum evacuaret. Matth. xii, 28 : Si ego in spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei,
His igitur excitatus,
" Venit ad eum leprosus. "
Dicit autem Matth. viii, 1 et 2, quod descendente Jesu de monte in quo sermonem fecerat, venit leprosus. Et ideo intelligitur quod in praedicatione de qua mentionem fecimus, totum istum sermonem fecit, quem Marcus transit brevitatis causa : quia Matthaeus scripserat eum.
De curatione autem leprosi hujus notantur tria: devotio leprosi In merito curationis : pietas Domini in promptitudine miserationis : et doctrina in causa aedificationis.
Devotio leprosi In quinque cognoscitur : in salutis inquisitione, in indigentiae magnitudine, in petitionis devotione, in adorationis humilitate, et in fidei suae professione.
De primo dicit: " Venit ad eum, " curam habens suae salutis : non jussus venit, laborem viae non abhorrens : nec venire dicitur usque ad Christum, qui non tangit eum imitationis affectu. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestrae non confundentur.
" Leprosus. " Luc. v, 12, dicitur : Vir plenus lepra. Et sic tangitur magnitudo indigentiae. Job, II, 7 : Percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus, Isa. I, 6 : A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas.
" Deprecans eam. "
Deprecatio est petitio In amovendis malis: et notatur in hoc petitionis devotio. Jacob. v, 16: Multum valet deprecatio justi assidua. Psal. lxiii, 2: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor." Et genu flexo, dixit ei. "
Humilitas tangitur adorantis. Eccli. 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Ad Ephes.III, 14, 15 : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. Ad Philip.II, 10 : In nomine Jesu omne genu flectatur, etc.
" Si vis, potes. "
Professio est fidei omnipotentiae : quae in voluntate habet posse. Et hoc est quod dicit: " Si vis, potes, " Sapient. xii, 18 : Subest tibi, cum volueris, posse, Psal. cxiii, 3 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit,
" Potes me mundare. "
Quia ita praeoessit in Eliseo qui erat servus, qui dixit, IV Reg. v, 10 : Recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Et de lepra spirituali quae est infectio originalis dixit, Ezechiel. XXXVI, 25 : Mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Sciens ergo hunc esse Salvatorem, professus est in voluntate sua esse posse,ad consequendam salutem,
" Jesus autem misertus ejus extendit manum suam, et tangens eum, ait illi: Volo, mundare. "
Tangit Domini ad curam promptitudinem. Et tangit duo, causam videlicet, et effectum salutis.
Causam salutis tangit in quinque : in nomine Salvatoris, in compassione cordis, in protensione virtutis, in operatione potestatis, et in verbo plenae curationis.
Nomen Salvatoris est
" Jesus. "
Fortis juxta nomen suum in salutem gentis.
" Misertus ejus, " compassione cordis. Jerem, XXX I, 20 : Miserans miserebor ejus. "
" Extendit manum suam, "
In protensione usque ad nos suae virtutis. Psal. cxliii, 7: Emitte manum tuam de alto : eripe me, ei libera me de aquis multis.
" Et tangens eum, " operatione potestatis. Sed contra : Levit.XIII, 1 et seq., praecipit non debere tangere leprosos : dixit autem Matth. v, 17 : Non veni legem solvere, sed adimplere. Responsio. Est tactus ad inquinationem, et ille prohibetur : tactus autem ad emundationem non prohibetur: quia illud esset contra (alias, tactus ille est ad) misericordiam. De priori tactu, Eccli. XIII, 1 : Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. De secundo, IV Reg. v, 11 : Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me,
" Ait illi : Volo. "
Verbum est curationis.
Et sequitur : " Mundare. " Sapient. XVI, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos.
" Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. "
Ecce effectus : Ipse dixit, et facta sunt .
Tangit autem tria, velocitatem, purgationem, et mundationem.
Dicit enim: " Statim. " In hoe enim supra naturam est verbum Dei operans quod illud quod paulatim facit natura, statim operatur. Psal. cxlvii, 15 : Velociter currit sermo ejus.
Purgationem tangit, cum dicit:
" Discessit ab eo lepra. "
Psal. CII, 4: Qui redimit de interitu vitam tuam.
Munditiam tangit, cum dicit : " Et mundatus est. " Psal. l, 12 : Cor mundum crea in me, Deus. Primum est in opere divinae virtutis : secundum, in expulsione Iniquitatis : tertium, in adventu formantis.
" Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
Et dicit ei: Vide nemini dixeris. "
Hic tangitur nostra instructio, tam in Salvatore, quam in salvato.
In Salvatore quidem in quatuor: in comminatione seriosae humilitatis, in abjectione materiae humanae laudis, in prohibitione praedicandi honoris, et in doctrina praecavendae Infirmitatis.
De primo dicit :
" Et comminatus est ei "
Hoc est contra quosdam qui audientes de se magna loqui, viriliter recusant : et tamen aurem praebent : unde, Supra, v. 25: Obmutesce. Et, ibidem, v. 43: Comminatus est ei.
De secundo dicit:
" Statimque ejecit illum, "
Nolens apud se habere materiam laudis : et non avertens detractionem et murmurationem Judae proditoris. Psal. CI, 9 : Qui laudabant me, adversum me jurabant. Ii ad Corinth. III, 1 : Numquid egemus commendatitiis epistolis ? Epistola est commendatltia quaedam, quando quis secum circumfert materiam suae laudis et ostentationis.
Et dicit ei:
" Vide nemini dixeris. "
Perfecta enim humilitas est quando nec absens laudari desiderat. Psal. lii, 6 : Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Ad Galat.I, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
" Sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua quae praecepit Moyses, in testimonium ilis."
Doctrina est praecavendae Infirmitatis. Et praecipit quatuor : quod sacerdotes quaerante, quod morbus ostendatur, quod munus offeratur, quod munditia per sacerdotes testificetur : et haec sunt.neoessaria poenitenti.
Dicit igitur : " Sed vade : " piger enim exspectat donec eum sacerdos quaerat. Sed tu, praeveni sacerdotem, provide, discurre, festina, suscita amicum tuum ,
" Ostende te, " per confessionem, " principi sacerdotum, " in se vel in vicariis eorum. Isa. xliii, 25 et 26 : Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me :... narra si quid habes ut justificeris. Josue, VII, 19 : Confitere, scilicet peccatum tuum, atque indica mihi quid feceris,
" Et offer "
Votum et constitutum " pro emundatione tua " testificanda et ostendenda, " quae praecepit Moyses . " Psal. l, 19 :
Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor, etc. Mich. VI, 6 : Quid dignum offeram Domino? Ad Roman. XII, 1 : Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
" In testimonium illis, " scilicet leprosis mundatis. Vel, " In testimonium offer illis, " ut videntes per miraculum testificatam virtutem deitatis, si credant, sit eis testimonium virtutis et salutis : si non credant, sit eis testimonium condemnationis. Psal. xcii, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Job, x, 17 : Instauras testes tuos contra me. Joan. v, 38 : Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me.
" At ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem. "
Doctrina hic accipitur ex parte ejus qui curatus est. Et tanguntur duo, praeconium videlicet curati, et fructus praeconii.
In praeconio tanguntur tria, scilicet apud diversos miraculi ostensio, divina virtus testificata, et per alios in locis ad quae venire non potuit virtus nuntiata. . De primo dicit :
" At ille egressus. "
Non enim in clanculo et subsilenter, sed ubique discurrens nuntiavit. Isa. xii,
5 : Annuntiate hoc in universa terra.
" Coepit praedicare " ostensam in se omnibus virtutem divinam. Haec enim praedicatur, Tob. xii, 20 : Vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
" Et diffamare, " per nuntios in locis ad quae ipse venire non potuit. Psal. lxvii, 32 : Venient legati ex aegypto: aethiopia praeveniet manus ejus Deo,
Sed numquid inobediens fuit ? Dicendum quod est duplex et triplex praeceptum : scilicet cautelae, probationis, et obedientiae. In praecepto cautelae non interdicitur actus, qui optimus est, sed gloria quae immiscet se bonis et honestis : et tale praeceptum fuit hic (alias, hoc), et hoc intellexit iste praecipue ex doctrina Angeli Tobiae . In praecepto probationis non vult Deus actum, sed ostensionem virtutis quae latet in eo cui datur praeceptum : et est utilis sibi et aliis ostensio virtutis ejus : sicut, Genes.XXII, 12 : Nunc cognovi quod times Deum, In praecepto autem obedientiae vult Deus ac- tum .
" Ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset : et conveniebant, ad eum undique. "
Tangit fructus praeconii. Et tanguntur tria : scilicet excitatio devotionis, multitudo populi venientis, et diversitas.
De primo dicit :
" Ita ut jam non posset, "
Propter devotionem quaerentis eum populi, " manifeste introire in civitatem :" omnibus eum trahentibus ubi erat manifestus. Luc. XXIV, 29 : Coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, Domine.
" Sed foris in desertis locis esset, " quia nulla platea vel aula capere multitudines posset. Isa. II, 2 : Fluent ad eum omnes gentes.
" Et conveniebant ad eum undique, " de diversis locis. Isa. lx, 5: Videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.
Murmurantibus Scribis quod paralytico per tectum in grabato demisso, diceret remitti peccata, jubens ipsum ferre grabatum, sanat eum : apud Levi, quem ad se sequendum vocaverat, discumbens cum plurimus publicanis, rationem dicit, murmurantibus Pharisaeis, quare cum peccatoribus conversetur, et cur ipsius discipuli non jejunent : quos etiam spicas sabbato vellentes excusat.
1. Et iterum intravit Capharnaum post dies :
2: Et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam : et loquebatur eis verbum.
3. Et venerunt ad eum. ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur .
4. Et cum non possent offerre eum illi prae turba,.nudaverunt te- ctum ubi erat, et patefacientes
submiserunt grabatum in quo paralyticus jaoebat. 5. Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
6. Erant autem illic quidam de Scri- bis sedentes, et cogitantes in
cordibus suis : 7. Quid hic sic loquitur? blasphemat.
Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? 8. Quo statim cognito Jesus spiritu
suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?
9. Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
10. Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico :
11. Tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
12. Et statim surrexit ille, et sablato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes et honorificarent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.
13. .Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
14. Et cum praeteriret , ''vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et sur-
15. Et factum est, cum. accumberet in domo illius:, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi qui et sequebantur eum.
16. Et Scribae et Pharisaei, videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester?
17. Hoc audito, Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores .
18. Et erant discipuli Joannis et Pharisaei jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunans tui autem discipuli non jejunant?
19. Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
20. Venient autem dies cum auferetur ab ei sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.
21. Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alio-
quin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. 22. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos
23. Et factum est iterum, cum Dominus sabbatis ambularet per sata , et discipuli ejus coeperunt progredi et vellere spicas.
24. Pharisaei autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?
25. Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David quando neces sitatem habuit , et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?
26. Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus , et dedit eis qui cum eo erant ?
27. Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. .
28, Itaque Dominus est Filius hominis etiam sabbati.