PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT XV.

De Concordia.

A. Vera concordia ad Deum est, uniri voluntati divinae in prosperis et adversis : et pro posse, divinis moribus et exemplis Jesu Christi conformari. Dicit enim D. Joannes episcopus, id est, Chrysostomus : " Nihil est dignius, quam ut homo sit auctoris sui imitator, et secundum modum. propria , facultatis divini operis sit exsecutor , " Hanc unionem petit nobis Dominus in penultimo vitae suae instanti, dicens : Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint .

Item, Vera concordia ad proximos est, cum omnibus, in omnibus, idem sapere, idem sentire in iis quae sunt ad Deum. Sicut in primitiva Ecclesia : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una : nempe quoad omnia quae spectant ad Deum.

Item, Aliis conformari, in cibo, potu, somno, in moribus et operibus quae non sunt contra Deum, nec contra professionem suam, neccontra perfectionem, ut plures lucrifaciamus. Sicut Apostolus de se dicit : Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem : omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos .

B. Ad amorem verae concordiae nos inducere debet, quod valde laudabilis est Deo, et valde placita concordia fratrum, sicut ipse dixit per Salomonem : In tri-bus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo ei hominibus : Concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes . Nam miseri et fragiles homines hoc servant in terris, quod Angeli noluerunt servare in coelis.

Ad idem nos invitare debet Jesu Christi. diligentia, ad faciendum concordiam inter homines et Deum: et inter Apostolos, cum esset inter eos contentio, quis eorum videretur esse major : et cum indignarentur Apostoli, scilicet de Jacobo et Joanne fratribus, eo quod ipsi volebant sedere ad: dexteram et sinistram ejus . In his omnibus Christus eos concordavit.

C. Argumentum verae concordiae Ad Deum, est testimonium conscientiae, non esse peccatis gravibus involutum hominem : sicut Apostolus habuit dicens : Nihil mihi conscius sum . Et Job : Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea . Item, fervens desiderium proficiendi in omni vita, in omnibus bonis, secundum Dei ordinationem.

Argumentum verae concordiae ad proximum habet, qui ad omnes tam sancte se habet, ut nullus de ipso querelam moveat: nec etiam verbum malum de ipso loqui valeat. Utrumque arguroentum habuerunt parentes Joannis Baptistae : Erant au-

tem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini, quantum ad primum : sine querela I, quantum ad secundum. Similiter argumentum, de utroque habuit Judith, de qua scriptum est : Erat haec in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum .''

D. Argumentum falsae concordiae inter Deum et homines est, quando aliquis non sollicite investigat conscientiam suam. Et sic per erroneam conscientiam suam credit se placere Deo, cum in omnibus vere displiceat.

Aliud argumentum discordiae inter Deum et hominem est, cum homini displicet divina ordinatio circa creaturas, et divini mores et exempla, ac sanctissima opera Jesu Christi, Unde scriptum est: " Displicet Deo, cum displicet Deus ".

Argumentum falsae concordiae ad proximum habet, cui bona opera, et sancti mores aliorum in corde, displicent, quae tamen verbis quandoque commendat.

Argumentum antem discordiae habet, qui sensum suum aliis praeponit : et sensum aliorum semper post se trahere nititur seu disponit : et numquam aliorum sensui sensum suum coadunare proponit.