SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO XVI.

ITEM, IN EODEM FESTO

ANNUNTIATIONIS B. V. M.

Ave gratia plena. Luc. I, 28.

Nota, quod haec sunt verba, quibus Angelus alloquitur Virginem Mariam. Et nota, quod sicut munda pixis nobili electuario repletur, ita etiam Beata Virgo tamquam aurea pixis, gratia repleta fuit. Dicit ergo Angelus ad eam,Ave gratia plena. Quasi diceret: Ave virgo sanctissima, quia tu es pixis aurea, quae nobili electuario gratiae usquequam a summo pigmentario es impleta. Quod autem Beata Virgo sit vas gratiae, testatur Sequentia, in qua sic cantatur : " Salve mater Salvatoris, vas electum, vas honorabile, vas coelestis graliae."

Duo igitur principaliter sunt hic notanda :

I. Quae virtus huic electuario quod gratia vocatur, inesse credatur ? II. Ex quibus speciebus electuarium conficiatur?

I.

De primo nota, quod hoc electuarium, quod gratia vocatur, quatuor egregias virtutes habere probatur. Prima virtus est, quod homo per gratiam ab omni peccati aegritudine liberatur. Secunda, quod homo ad virtutum exercitia per gratiam mirifice roboratur. Tertia, quod homo

per gratiam bonis supercoelestibus locupletatur. Quarta, quod homo per gratiam in regno Dei honorifice sublimatur.

1. Prima igitur virtus hujus electuarii, quod gratia vocatur, in hoc consistit, quod homo per illud ab omni peccati languore curatur. Beata igitur Virgo Maria tantam abundantiam gratias consecuta est a Domino, quod etiam in matris utero ab originali peccato exstitit emundata, et quod omnis aegritudo fomitis in ea penitus est exstincta. Unde scribit Beatus Bernardus ad Canonicos Lugdunenses: " Quod vel paucis mortalium constat " fuisse collatum, ut videlicet sancti exi" rent ex utero, fas non est suspicari lau

" tae Virgini esse negatum,per quam omnis " mortalitas emersit ad vitam: ego puto, " quod et copiosior sanctificationis bene-" dictio in ea descenderit, quae ipsius non " solum sanctificaret ortum, sed et vitam c deinceps ab omni peccato custodiret, " quod nemini alteri in natis quidem mu-" Horum. creditur esse donatum. "

Nos etiam, charissimi, cum simus peccatores, necessarium nobis est electuarium gratias, ut per illud a peccatorum infirmitatibus liberemur. Unde gratiam nobis optat Apostolus ad Rom. I, 7 : Gratia, inquit, vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Glossa:" Per gra-" tiam liberamur a peccatis: per pacem

" autem reconciliamur Deo. " Hinc etiam scribit Apostolus ad Eph. ii, 4 et 5: Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos: et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo (cujus gratia estis salvat). Per gratiam itaque Christi salvamur a peccatis, quae animam faciunt graviter infirmari. Propter quod necesse est, ut electuarium gratiae mundificat ivum jugiter a Deo postulemus.

2. Secunda virtus hujus electuarii, haec est, ut videlicet per illud deperdita restaurentur, et totus homo per hoc ad virtutum exercitia roboretur. Beata igi- tur Maria, quidquid Eva per culpam amiserat, recuperavit per gratiam toti mundo. Ipsa etiam tamquam mulier fortis, manus mittens ad fortia, viriliter in virtutum exercitiis desudavit. Unde dicitur Luc. I, 39, 40, 56: quod post salutationem angelicam, exsurgens Maria abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda. Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. Apud quam etiam mansit quasi mensibus tribus, ministrans ei in nativitate Joannis praecursoris Domini. Super praediclum locum dicit Glossa, quod " Beata Virgo ita for-" tis et robusta fuerit per gratiam, ut eam " asperitas itineris non retardarit. "

Nos etiam ut fortes in bonis operibus existamus, indigemus elecluario gratiae; reslaurativo atque confortativo. Unde dicit Apostolus ad Hebr. xiii, 9: Optimum est gratia stabilire cor, non escis: quae non profuerunt ambulantibus in eis. Ipse etiam Beatus Paulus fortis fuit et strenuus per gratiam: unde dicit de semetipso, F ad Cor. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Monet etiam nos, II ad Cor. VI. I : Ne in vacuum gratiam Dei recipiamus. Ille in vacuum gratiam Dei recipit, qui secundum gratiam a Deo acceptam in bonis operibus non desudat.

3. Tertia virtus est hujus electuarii, quod hominem bonis supercoelestibus locupletat. Quia igitur Beata Virgo per gratiam fuit emundata, propterea summo et vero bono spiritualiter et corporaliter fuit adimpleta. Erat enim nobile triclinium totius Trinitatis, fuit nihilominus camera sive hospitale sanctae humanitatis. Ipsa enim Dei Filium secundum carnem concepit, et in utero suo mundissimo novem mensibusbajulavit. Unde cantatur de ipsa: " Salve mater pietatis, et " totius Trinitatis nobile triclinium: Verit bi tamen incarnati spirituale majestati " preparans hospitium." Quod autem vero et summo bono fuerit adimpleta, testatur in cantico suo ubi ait: Magnificat anima mea Dominum, etc. Et infra: Esurientes implevit bonis . Ipsa quippe summum et verum bonum esuriit, propter quod et eo usque ad summum repleta fuit. Non est dubium quin in coelis, in latere Filii residens, bonis omnibus repleatur. Consentaneum quippe rationi est, quod filius matrem suam filiali affectu honorans, plenam ei super omnia bona sua dederit potestatem.

Nos etiam electuarium gratiae? devolissimis precibus postulare debemus, ut ipsius beneficio bonorum supercoelestium participes effici mereamur. Eis enim qui in gratia fuerint constituti, bona supercoelestia conferentur. Unde dicitur Eccli, XL, 17: Gratia sicut paradisus in benedictionibus. Hinc etiam est, quod Dominus latroni poenitenti, quem in gratiam suam receperat, omnia bona paradisi communicavit, dicens Luc. xxiii, 43 : Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.

4. Quarta virtus hujus electuarii, quod hominem glorificat et sublimat. Beata igitur Virgo Maria, quia plena fuit gratia, propterea super omnes choros Angelorum est exaltata, et digna est vocari coelorum Regina. De exaltatione vero Maria? matris misericordias sic legitur Esther, II, 15, 16 et 17: Erat Esther formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri..., et amavit eam Rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite ejus.

Esther interpretatur praeparata in tempore, et signat Beatam Virginem, quam Deus Pater ad hoc praeparavit, ut Filius suus unigenitus ex ea conciperetur, et nasceretur, quando advenit tempus mi- serendi ejus. Assuerus interpretatur beatitudo, et signat Filium Dei, a quo tamquam a fonte beatitudinis lucidissimo profluit omne bonum. Esther itaque, id est. Beata Virgo formosa erat per immaculatam virginitatem, erat etiam incredibilis pulchritudinis per virtutum omnium venustatem. Omnes siquidem virtutes in ea aggregatae? mirabiliter venustaverant eam. Omnium quoque et Angelorum, et hominum oculis gratiosa et amabilis videbatur per viscerosam charitatem. Ha?c itaque Virgo in assumptione Angelorum comitatu, ad cubiculum Regis aeterni solemniter est adducta: et quoniam gratiam apud Deum invenerat, super omnes mulieres, id est, super omnes fideles animas, est amata, et diademate regni coelestis honorifice coronata. Necessarium etiam nobis est electuarium gratias in terris, ut per illud gloriam mereamur adipisci in coelis. Unde dicitur in Psal, lxxxiii, 12: Gratiam, et gloriam dabit Dominus-. Hic manifeste innuitur, quod per gratiam pervenitur ad gloriam. Primo enim Dominus dat gratiam, et postea his quis perseveraverint in gratia, superaddit et gloriam.

II.

De secundo nota, quod nobilissimum gratiae? electuarium ex sex speciebus conficitur. Hae? autem sex species sunt virtutes, propter quas gratia spiritualiter obtinetur. Prima est castitas. Secunda, bonitas. Tertia, pietas. Quarta, veritas. Quinta, humilitas. Sexta, patientia siveaequanimitas. Has sex virtutes habuit dulcis Virgo Maria, quas etiam nos ad imitationem sui debemus habere.

1. Prima igitur species ex qua confi-

citur electuarium gratias, est castitas. Unde dicitar Eccli. XXVI, 19 : Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata. Beata Virgo sancta fuit mente, et pudorata corpore : propter quod gratiam habuit in omni abundantia.

Debet etiam quilibet Christianus sanctus esse mente, et pudoratus corpore, si desideratDei gratiam possidere. Gratiaenim Spiritus sancti non habitabit in corpore subdito peccatis luxuriae et impudicitia '. 2. Secunda species est bonitas. Unde dicitur Prov. XII, 2 : Qui bonus est, hau. riet gratiam a Domino. Nota, quod bonitas in hoc co nsistit, quod homo omnibus prodesse appetat: neminem autem la?dat aut offendat. Bona igitur et valde bona fuit Virgo Maria: omnibus enim prodesse appetiit: nullum vero vel verbo, vel facto laesit, aut offendit. Unde et ipsa eum qui essentialiter bonus est, concipere meruit, et huic mundo proferre. Nos etiam ad imitationem Beatae Virginis boni esse debemus, ut videlicet omnibus prodesse appetamus, nullique malum, vel verbo, vel opere faciamus. Ille quippe, qui malum non facit proximo suo, in monte sancto Dei sub umbra divinae gratias requiescet.

3. Tertia species est misericordia sive pietas. Unde dicitur Eccli. xliv, 27 : Conservavit homines misericordias, invenientes gratiam in oculis omnis carnis. Nota, quod Dominus conservabat homines misericordia? et pietatis quorum non defuit numerus. Inveniuntenim gratiam in oculis omnis carnis, id est, oculis illius, qui carnem suam in cibum, et sanguinem suum in potum fidelibus administrat. Quia igitur Beata Virgo eximia? pietatis erat ac misericordia?, propterea gratiam excellentissimam apud Deum inveniens, mater meruit effici pietatis. Quod autem magna? pietatis sive misericordia? fuerit Beata Maria, probari potest in Joan. II,

3, ubi deficiente vino in nuptiis, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Super hunc locum dicit Bernardus: " Compassa est eorum verecundia?, sicut " misericors, sicut benignissima. " Quid de fonte pietatis procedet, nisi pietas? Quid, inquam, mirum, si pietatem exhibent viscera pietatis ? Nonne qui pomum in manu sua tenuerit dimidia die, reliqua dici parte pomi servabit odorem ? Quantum igitur viscera illa virtus pietatis affecit, in quibus novem mensibus requievit? Nam et ante mentem replevit, quam ventrem: et cum processit ex utero, non recessit ab animo.

Nos etiam ad exemplum pia? Virginis pii et misericordes esse debemus, quatenus gratiam apud Dei misericordiam in extrema? necessitatis tempore consequamur. Dicitur enim Jac. II, 13, quod erit judicium sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam.

4. Quarta species est veritas. Unde dicitur Proverb. III, 3 et 4: Misericordia, et veritas non te deserant..., et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo et hominibus. Quia igitur Beata Virgo verax fuit, et veritatem in omni verbo, et facto servavit: propter hoc digna facta facta est, ut mater fieret veritatis. Ipse enim Jesus Virginis veracis Filius dicit de semetipso,Joan. XIV, 6: Ego sum veritas. Verum, quia in multiloquio sa?pe declinatur a via veritatis, et incurritur periculum falsitatis : propterea non multiloqua, sed tardiloqua fuit B. Virgo Maria. Quod probari potest, Luc. II, 16 et seq., ubi legitur, quodin nativitate Jesu,cum venissent pastores, et invenissent Mariam et Joseph, et infantem positum in prasepio, videntes cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis ab Angelo de puero hoc. Et omnes, yui audierunt, mirati sunt: et de his, quas dela erant a pastoribus ad ipsos. Et statim subditur : Maria autem conservabat om-nia verba haec, conferens in corde suo. Legitur etiam, Luc II, 42, et seq., quod Jesus cum esset annorum duodecim, et remansisset in Jerusalem, et cum dixisset ei mater sua: Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Cui etiam cum responderet: Quid est, quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quas Patris mei sunt, oportet me esse ? Subditur, quod mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. Quia igitur Beata Virgo tam sollicite verba quas audivit, conservabat in corde, nec ad ea respondit: patet evidenter eam non multiloquam fuisse, et per hoc omne mendacium declinasse. Praeterea cum Angelus eam, ut hodie legitur, tam magnifice saluasset ; non statim respondit, sed turbata est in sermone, et cogitabat qualis esset ista salutatio '.

Nos etiam, ut per veritatem gratiam Dei obtinere possimus, non solum mendacium, sed et multiloquium, quod seminarium est mendacii, fugiamus ; dicitur enim Proverb. x, 19 : In multiloquio non deerit peccahim. Dicit etiam Philosophus : " Tardiloquum te esse jubeo, " et prope erit tibi Deus. "

5. Quinta species est humilitas. Unde dicitur Eccli. III, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. Dicit etiam Jacob. IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Ait etiam I Pet. v, 5 : Omnes invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Magnas humilitatis fuit Virgo Maria. Cum enim Angelus eam gratia plenam, et Dominum cum ea, et ipsam inter mulieres benedicendam assereret : cumque eam etiam concepturam et filium parituram, qui magnus esset futurus, et in domo Jacob in aeternum regnaturus ; respondit humiliter: Ecce ancilla Domi-ni, fiat milii secundum verbum tuum . ''Per humilitatem etiam ad Elisabeth, quam jam gravidam esse cognoverat, pedibus suis ambulavit, eamque prior salutavit, ipsi quoque fideliter ministravit.

Nos eliam exemplo B. Virginis et B. Petri admonitione humilitatem nobis insinuare, id est, intra sinum animae collocare debemus ; ne Deum nobis in judicio resistentem inveniamus, sed potius tunc de ipsius gratia gaudeamus.

6. Sexta species in qua conficitur electuarium gratiae est patientiae tranquillitas. Unde didtur,I Per. II, 20: Quae est gloria, si peccantes et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis : haec est gratia apud Deum. Beata Virgo per gratiam et protectionem Altissimi ab omni peccato fuerat custodita : et tamen per multas tribulationes et angustias colaphizata fuit in hoc mundo, quas omnes tribulationes tamquam columna immobilis in multa patientiae sustinuit lenitate. Nonne per hoc multum tribulata fuit, quod cum parvulo Jesu vix adhuc anniculo fugit in aegyptum, ibi septena passa fuit exsilium ? Nonne etiam,ut multa alia transeamus, per hoc supra modum passa fuit et angustiata, quod intellexit filium suum innocentissimum capi, ligari, conspui, alapari, colaphizari, denudari, flagellari, spinis coronari, arundine verberari, patibulo crucis onerari, et demum eumdem in cruce levari, et pedes ejus ac manus clavis lacerari: ubi etiam vidit eum aceto potari, et a transeuntibus blasphemari, et postremo latus ejus lancea perforari ? Haec omnia tormenta cordis sui mira patientia toleravit. Licet enim passionem filii amarissimam cum inenarrabili dolore cordis adspiceret, non tamen doloribus excitata in maledictiones aut comminationes prorupit, nec etiam contra crucifixores filii aliquem rancorem in corde suscepit, sed potius pro ipsis imita-

tione filii, ut ad poenitentiam converterentur, oravit.

Nos etiam exemplo istius patientissimae Virginis omnes adversitates, quaenobis adveniunt in hoc mundo, cum patientia toleremus. Oremus etiam pro persequentibus, et calumniantibus nos, sicut monet nos ipse Dominus, Matth. v, 44, 45 : Diligite inimicos vestros, benefacitehis, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos : ut sitis filii Patris vestri, qui in caulis est.

Rogate ergo, charissimi, istam gloriosam Virginem omni gratia plenam, ut piis ejus intercessionibus nobis aliquam portiunculam gratiae et gloriae a filio impetrare dignetur. Quod nobis, etc.