LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Quod omnia problemata ordinantur ad problema de diffinitione.
Non lateat autem nos, quoniam omnia quae dicuntur vel reducuntur ad genus vel ad problema de genere, et quae reducuntur ad proprium sive ad problema de proprio, et ad accidens sive ad problema de accidente, quomodo et ex consequenti contigit dici ad diffinitiones, et maxime destructive Cujus probatio est (ut incipiamus a principio) quoniam ostendentes, quoniam aliquod praedicatum non inest soli, quod contingit ei quod inest ut proprium quod est sub diffinitione (hoc est, quod inest ut diffinitio) vel dicitur inesse quemadmodum in proprio (hoc est, in praedicato ut proprio) oportet soli inesse : aut ostendentes quod id quod pro genere assignatum est in diffinitione, non inest ut genus : aut ostendentes quoniam non inest simpliciter, sicut inesse construitur in accidente. Si enim aliquod eorum quae in diffinitione assignata sunt ostenderimus simpliciter non inesse (quoniam etiam simpliciter inesse dicitur in accidente), interimentes erimus diffinitionem . Quia quod inest ut diffinitio, oportet quod insit simpliciter, et quod omnia praeter ultimum insint ut genus, et quod totum insit conversim et soli : propter quod secundum jam prius assignatam rationem (qua scilicet oportet alia praescirD omnia alia erunt quodammodo diffinitiva, hoc est, ad problema de diffinitione adminiculantia. Dico autem quodammodo, quia destructive, et non constructivae. Omnia enim quae enumerata sunt hoc modo, faciunt ad diffinitionem per modum adminiculationum et secundum bene esse.
Et non tamen propter hoc universalis et una methodus est quaerenda de omnibus praedicatis vel problematibus inductis. Cujus duae causae sunt : una quidem ex parte nostra, et alia ex parte methodi.
Nobis enim non facile est invenire talem methodum quae sic unitur ad quatuor praedicata haec vel problemata : quia praedicata (quum diversa inter se sint quantam ad modum inhaerendi qui quaeritur in problemate) difficile est nobis invenire commune in quo uniuntur sicut uno communi, quod sit ejusdem rationis in omnibus : et si inveniatur, non potest inveniri qualiter illud commune per singula propria contractum adaptetur ad singula : et si inveniatur commune omnino, talis methodus erit incerta : quia illud commune non per unam rationem inest singulis : et erit raro utilis, quia raro invenitur qualiter et quibus propriis illud commune coaptetur ad propositum, cum dialectica ex communibus et probabilibus procedat : et sic rara utilis erit ad propositum quodcumque problema. Et sic in se est inutilis et incerta methodus, propter hoc quod commune non una ratione erit, sed analogice : et nobis erit difficilis ad inveniendum propter difficultatem reductionis istorum in unum commune ad omnia. Sed propria assignata methodo de unoquoque istorum per proprias considerationes non communes., hoc est ad finem intentum deductio propositi tantum : quia tunc singulis libris perficitur propria methodus : et omnibus his simul acceptis interrogatur una communis methodus, quae est a nullo istorum determinate denominata, sed in communi vocatur methodus dialectica. Propter quod quia communis methodus est difficilis et raro utilis (ad diffinitiones enim solas utilis est et quodammodo et non simpliciter) ideo singulariter de singulis horum per se, quemadmodum prius dictum est, dividentium, idem divisim tractandum est.
Ea autem quae sunt de numero eorum praedicatorum quae principalibus sunt adjuncta, et ad ista reducibilia sunt adjungenda ad praedicata principalia sibi convenientia, ut de eodem et diverso ad diffinitionem, et de differentia generali ad genus, et accidente comparato ad acci- dens, et sic de aliis. Haec autem adjuncta sumus nuncupantes diffinitiva et generalia et accidentalia, propter hoc quod considerationibus diffinitionis vel generis et accidentis terminantur. Ea autem praedicata quae dicta sunt, penes ea quae sunt praedicata principalibus adjuncta. Penes autem dico, quod nihil adjunctum adhuc est proprio, vel quia adjuncta in speciali adhuc non ostendimus, sicut faciemus in sequentibus specialiter de singulis adjuncta prosequentes.
Est autem hic notandum quod quamvis (sicut dictum est) omnia sint aliquo modo distincta, non tamen potest una universalis esse methodus de omnibus quae sit ex communibus ad omnia problemata terminanda : illa enim non posset esse intrinsecus, quia intrinseca cujuslibet non sunt omnia : nec potest esse omnia : sed oporteret quod esset per locos extrinsecos, et sic esset juncta, quia illi loci parum certificant : et incidit in eis frequenter petitio principii, sicut in loco ab oppositis et a simili et hujusmodi, ubi aeque ignotum est inferens sicut illatum.
Dicitur tamen methodus universalis tripliciter. Et quoad ea de quibus est: et sic methodus quae est ad omnia, dicitur universalis, et sic methodus istius primi libri universalis est methodus. Dicitur iterum universalis methodus quantum ad illud quod construitur in ipsa : et sic methodus secundi libri est universalis methodus, quia construitur in ipsa inesse quod supponitur in omnibus aliis : quia quod inest, supponitur in eo quod inest ut genus, et in eo quod inest ut proprium, et sic de aliis : et hoc modo sumpta universali methodo, quo universalior est, eo certior et utilior est. Dicitur tertio universalis, quae ad singula problemata inferenda est universalis, ut ex pluribus propria inferat secundum omnes differentias quae sibi conveniunt : et haec impossibilis est, quia etiam ex quibus dicto modo inferantur problemata, sunt considerationes quae non possunt esse
universales omnibus : et quia artis diffinitae omnia praecepta sic ad unum finem ordinata inveniri non possunt : et quae sic inveniuntur, extrinseca sunt et incerta, et raro utilia ad concludendum problema propositum : et ideo non est inquirenda talis methodus, quia difficultas major est quam utilitas ipsius, si adjunctum cum eo cui adjungitur, una communi methodo terminatur, per easdem considerationes terminatur adjunctum , per quas terminatur principale.
Hoc autem modo non dicuntur alia problemata diffinitiva : quia taliter per considerationes per quas terminatur diffinitio , secundum aliud terminatur in ipsis quod supponitur in problemate diffinitionis : et ideo quod inest ut diffinitio, colligit modum inesscndi omnium aliorum : et ideo aliquid facientia et adminiculantia ordinantur ad problema de diffinitione.